장음표시 사용
31쪽
ieimedia igitur haud contemnenda existimari de
bent. Scammonium et hydrargyrus muriatus inlatis frequentius usurpantur. SOLVENT IA haud pauca in usum revocata fuerunt. Dr. White Eboracensis, spiritum vini et oleum terebinthini laudibus effert. Haec autem interne assumpta raro aliquid boni praestant ; et sane j omnino absimile est, ea tanta quantitate, in corpus assumi, et in vesicam felleam immutata deponi posse, ut pristina virtute adhuc polleant ' Mr. Hevin sic de iis loquitur : Mr. Durande medicin de Di- jon, a epro uve qu'un melange d'ether et d'huile essentielle de terebenthine rectitiee, pris totis tes jours a la dose d'un gros, par dessus tequel on fait botre du petit-lait, de l'eau sucree, ou quelqu' autre liquide adoucissant et relachant, procuroit solivent la dissolution et la sortie des pierres bilia-
des experiences heurus es: Il a fallu quelque is en donner deuX sois le jour et continue de tenas
32쪽
EXERCITIUM bene, prsesertim equitatio ad Calc los detrudendos haud parum confert; exercitio quoque, ex parte saltem, cavetur ne bilis nimis viscida evadat. Doctor Hali' Philadelphiensis, narrat, in Actis Collegii Medicorum se paucis Ictibus electricis ex epigastrio elicitis, ex Idiero, quo laborabat, feliciter convaluisse.
Si dolor et tensio ad epigas trium valde urgent, ad fomenta, saepe cum levamine decurritur. Haec cu-
tem relaXant, et partium vicinarum spasmum, si quis adsit, tollunt.
Sl QUANDO signa inflammationis dolore vehemente et dyspnoea comitata, sese produnt regimen antiphlogisticum, et detractio sanguinis sedulo praecipienda sunt. Sanguis in hoc statu detractus, ut Cullenus observavit, tunica coriacea saepe obductis apparet. Opium parvis dosibus dolorem certisti me mitigat, si quando ex spasmo originem duxerit. Cathartica, praesertim amara quae vice bilis purgantur, saepe adhibentur, inter quae Pulvis Rhei, in-
' Vide Transactions os the College of Physicians os Philadelphia, Vol. I. p. I92.
33쪽
ius Cham. cum tinctura Aloes et Columbae recte annumerantur. Rhubarbum quoque eum sapone, vel Sulphate Potassae conjunctum haud male respon
CUM dolor vehemens urget, et pulsus tardus est, tepidarium, adhiberi potest. Calomel ex duobus, usque ad quinque grana non sine magno commodo usurpatum est, usus ejus, donec pryalismum lenem moverit continuari debet. Si Icterus, ex schirro hepatis partiumve vicinarum, pendeat, ad Deobstruentia confugiendum est ; inter quae Hydrargyrus eminet; et, hepate schirro affecto, remedium praestantissimum merito habetur, scilicet effectus bonos, quos praestat eXperientia fere quotidiana docemur. Cicuta eodem consilio usurpata fuit, sed eventus usum ejus nequaquam comprobavit.
Do M. SCOTT' Bombaiensis in schirro hepatis Acidum Nitricum multum laudibus estert; et, si ei ulla sit fides, perhibet, optimos effectus usum ejus comitari. Dicit quoque obstructionem hepatis quacunque de causa, hoc remedio certo depelli. Ingen. Dr. Dunc an autem, in tribus quatuorve casibus id
34쪽
adhibuit, sed non pari successu ; nihil boni ex usu ejus reperit, nisi quod appetentiam cibi adjuva.
ΙN Ictero ex schirro hepatis proveniente, Vires aegri saepe multum franguntur ; hinc tonica et aqua chalybe imbuta, quae vim aegrotanti concilient, necessaria fiunt.
QUANDO Icterus sese ostendit in gravidis, et infantibus, ad statum alvi praesertim respiciendum est; et morbus catharticis fere semper cedit. Gramen, cum eventu satis felici usurpatum est, xegetabilia recentia omnigena, propter Vim, quae alvum ciendi pollent, saepe non sine fructu utuntur. Alia quoque remedia diversis temporibus usui commendata fuerunt ; haec autem jam enumerata aliis palmam praeripiunt.