Tentamen medicum inaugurale de pleuritide : quod annuente summo numine, ex auctoritate dignissimi vice-cancellarii Archibaldi Davidson ... nec non amplissimi senatus academici consensu et nobilissimae facultatis medicae decreto pro gradu doctoris, su

발행: 1793년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE PLEURITIDE. morbi ictus arteriarum exiles, debitos et inaequales sunt. Cum morbus gravis est, caput dolet, delirium accidit, et Syncope aeger corripitur, pulsus debiles et intermittentes fiunt, et nunc effusio sanguinis mortem inducit. Hic morbus adultos potius invadit, quam juniores, mares quam DeminaS, Praeditosque, Ut Syden hamus olim observavit, temperamento sangui-

Pleuritis omni anni tempore nasci potest; sed frequentior Verno, ut Syden-

hamus bene monuit. Haec autem ad pleuritidem constituendam haud nocellaria. Pauca enim eorum Pathognomonica nominantur, eaque in definitione supra posita referuntur. Caetera absentia vel praesentia naturam morbi non mutant. Sunt alia symptomata, quae nonnUn quam hunc Inoibum comitari dicuntur;

22쪽

DE PLEURITIDE. 6scilicci, Diarrhaea, Epistaxis, Erysipelas. quitum dubito an haec quoque inter pleuritidis symptomata recens cri debeant. DIAGNOSIS. Pleuritidem, ut ab auctoribus describitur, referunt Peripneumonia, Pleuritis Spuria. Hepatitis, Gastritis, Splenitis, Carditis. Non pauci medici pleuritidem a per-ipneumonia secerni non posse contendunt, et profectoreS nonnunquam ultra solertiam hominis est. Quanquam pleuritis et peripneumonia ab iisdem fere causis oriuntur, et quanquam iisdem semper remediis sanantur: symptomata tamen siquis morborum attentus considerabit, is signa quibus distingui possint,

sacpe non deesse comperietUr. Ita in pleuritide dolor punctionem evidentem habet, ct inter spiritum duce-

23쪽

DE PLEURITIDE.

endum acutissime sentitur: contra, peri- pneumonia dyspnaea gravi degravante, sub sterno dolore, pulsu plcrumque molli stipatur. In illa anxietas major, in hac dyspnaea cum sensu ponderis: in pleuritide decubitus modo in latus dextrum, modo in sinistrum magis molestus, quam in Peripneumonia. Haec ad pleuritidem aperipneumonia plerumque secernendam fortasse sufficient.

Pleuritis, a pleuritide spuria, vel pseudopleuriti de fauile dignosci potest.

Tumor et rubor in parte externa plane monunquam apparent. Spiritu S parum

dissicilis. Difficultate respirandi modicasne febre acuta comitatur Pleurodyne. Tussis semper sicca, et dolor accutissimus pressura in partem externam faecta. Si aeger hepatiti de assiciatur, decubitus in latus sinistrum molestus, in dextrum facilis est; citcnsio dolens hypochondrii dextri, sub comis spuriis sensu ardoris, tussi sicca, faciei colore flavescente, siti, anotexta, singultU, et vomi-

24쪽

DE PLEURITIDE. tu stipatUr. Ardor ventriculi, vomitio, an,ietas,

tensio ad tactum dolens, pulsus debiles, et nonnunquam singultus socii gastritidis, disserentiam pleuritidem intcr ct gasstritidem notant.

Pleuritis et splenitis a se invicem primo etiam intuitu distingui possunt. Namque in hac tumor in hypochondrio sinistro est, lienis molem et figuram referens aut locum ejuS occupans, signaque

In carditide, dolor in latere thoracis sinistro situs est, quem pulsus intermittentes, palpitatio cordiS, syncope, Quandoque etiam febris acuta, pulsus duri, et dolores pungenteS sequuntUI . In latere dolorem quoque, qui pleuriticus ci cili possit, vermes in i ntcst in is cracitant. A quo distinguendus ut que inconstantia sua, item pulsuum tenuitate ac inaequalitate, postremo Vermium supra aut infra r ectione videtur.

25쪽

Hisce variis. signis pleuritis ab aliis morbis facile dignoscetur, quibuscum

confundere solemuS.CAUSAE REMOTAE Proxime aggrediendae sunt. QVae, cum quidem homines sunt, quos vix ullan Xae externae vis morbo adficiat, aliique qui ex levissimis causis facilime in cum incidant, ideo hujus rei ratione ha-

Lita, in seminia et causas occasionaleS, seu potestates nocentes rite digerendae videntur. Seminium est interna conditio corporis, qua fit ut, oblata potestate nocente, morbus incidat. Rursus potestas nocens est externa vel aliena

Vis, qUae, existente intus seminio, idem efficit. Morbus igitur conjunctim utriusque et neutrius per se, opuS est.

26쪽

DE PLEURITIDE. SEMINIA.' Omnes causas, quae mortales ad hunc morbum Proclives reddunt, recensere hujusce opusculi limites vix sinunt. Igitur maxime insignes tantum percurrere sussiciat. Hae s uni omnia, quae Pro' clivitatem ad plenitudinem dare valent.

Hujusmodi sunt firmorum simplicium

densitas rigiditasque, vivorum tonUS Validus, contractilitas ct irritabilitas. Hac conditio corporis vel naturalis cst vel consuetudine acquiri potest. Naturale Seminium id est, quod intemperamento, aetate, aut sexu conlistit. Acquisitum cst id, quod a certi S rebus, progrediente Vita oritur. Quae reS seminiorum causae rursus dici queunt. Hae causae, seu semini a facientia sunt frigus diuturnum, vidius lautior, usus cibi animalis nimis conditi, CXCretiones imminutaeque secretiones, sangui-

nis perdendi consuetudo, evacuationes

27쪽

DE PLEURITIDE.

per setacea et sonticulos faetae, exf1ccatae. Suppressio profluvii hacmorrhoidales idem praestabit. Membrum am- Putatum pro causa haberi potest, quia circuitus sanguinis circulo minore circumscribitur et igitur plenitudo ad spatium formatur.

Temperamcntum insuper sanguineum, quod, ut Gregory Eruditissimus in Conspectu Med. Theor. testatur, prae aliis, sanguinis nimiae abundan- tiae et vehementi motui febribus,mor- bisque inflammationem habentibus im- primis obnoxium est.'' Ubic temperamento,' inquit Syden hamus, sanguineo D praeditos, prae reliquis aggreditur, fac- pe etiam rusticos et duro jam fratctos membra labore.' Nec alienus ab iis morbus est, qui duro atque impuro victui, scilicet, fruinibus leguminosis, carnibus ci piscibus salitis fumo induratis potui que spirituosiori, praesertim vini spiritui, plus justo per vitam assueti sunt. Hujus modi sunt ve-

28쪽

DE PLEURITIDE. natores,' ut Tritier inquit, Milites, olitores, rustici, Cui mres, aUrigae, cquisiones, et id genus ex ima cavea es alii. Quin etiam aetas sexusque homines opportuniores reddunt pleuritidi. Juvenilis morbo maxime patet, quia ibi irritabilitas et tonus sunt maxima. Cum haec in illis, qui aetate proVeC-ti sunt, desint, etiamque in illis, quibus multum aetatis nondum accesserit, senectus et pueritia ei plerumque immunes sunt. Viri quoque multo magiS, quam foeminae ad morbum proclives: forsitan quia hae fibris tam robustis tensiisque non sunt praeditae. Conditio fibrarum huic adversa, quae foeminis est, a vita sedentaria, nimia quantitate liquorum debilitantium, ut Theae et Cosseae, Oritur. Hacc irritabilitatem adaugent, et debilitatem procreant: qui status a natura morbi ex toto alienus.

Sed si foeminae pleuritide corripiantur, ut Tritier meminit, multo magis

29쪽

DE PLEURITIDE. et 3 diros essectus patientur, quam viri: quia causae fuerunt validissimae, quae picuritidem in foemineo sexu minus praedisposito excitare potUerunt. Praetera Conformatio ea, quae spatium per quod sanguis in pulmonibus transiit, imminutum ponit,viam pleuriti disternit. Si thorax nimis ' angustus vel distortus sit, minus spatii quam necessarium, pulmoneS habebunt, ideoque vasa illis corumque membranis, aliqua ex parte comprimentur. Rebus ita sese habentibus, si aliquid impetum sanguinis ad pleuram adauget, conges o fiet, et inflammatio. Postremo, priorum morborum esseC-tus notandi. Hi ejusmodi sunt, qui, aut relaXando, et sic ut vasa plus justo sanguinis recipiant essiciendo, aut liberum eorundem per quod is transire debet, spatium coarctando agunt. Prioris generis cst Pleuritis ipsa, prius incidens: posterioris sunt schirrus et tu

30쪽

24 DE PLEURITIDE.

hercilla in superficie pulmonum, et denique quicquid vas i comprimere potest. CAUSAE OCCASIONALE8. Omnia ca ad stimulantia et spasmum vel debilitatem, a frigore proficisccnteio. redigi possint. Frigus quidem an spassimum an debilitatem superficiei corporis inferat, plane vim ultime stimulantem

CXercet. Nam vasorum diametris, dum

eadem sanguinis copia intus est, imminutis, is difficilius trans fluit, ideoque vasa distenduntur. Distensito stimulat, eXcitat, Hac operatione impetus sanguinis corvcrsus, In Ore Vi quam naturale agitur. Cor pari ratione excitatur ci demum Ccrebrum ipsam. Eandem ob causam, quia vasorum ci ipsiuS cordis actio a cerebro Pendet, frigus hoc incitando illam auget. Frigus hoc modo longe frequentissima tam pleuritidis, quam rc liquarum Omnium Phlegmassiarum, causa occasionaliS est.

SEARCH

MENU NAVIGATION