Tentamen medicum inaugurale de pleuritide : quod annuente summo numine, ex auctoritate dignissimi vice-cancellarii Archibaldi Davidson ... nec non amplissimi senatus academici consensu et nobilissimae facultatis medicae decreto pro gradu doctoris, su

발행: 1793년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Dg pLEURITIDE. Plerumque essicacissime, post corpus calefactum, magnamVe intemperantiisam agit. Namque corpore nimis calefacto, magna copia materiae perspirabilis ex eo proficiscitur. Evaporatio hujus quoque quantitatem caloris exhaurit, et igitur multo plus frigoris facit, quam si corpus non calori insolito expositum fuisset. Praeterea, post calorem insolitum frigus acutis me sentitur, ideoque majorem essectum habeat, necesse est. Caeterum hoc loco per stimulantia, praeter potestates frigoris, victus materia intelligitur. Sub materia vietus, cibi genus potionisque comprehendi tur. Diversa genera cibi, Propria ac tione, silmiliare dicuntur: alia, quia

perspiratu dissiciliora. Exempli gratia,

Caro recens, solitaeve salis communis proportioni juneta, actione propria m-mulare dicitur: contra pisceS, caro fumo indurata, quidam fructus et ra-

32쪽

α DE PLEURITIDE. dices stimulant, quia minus, ut Creditur, materiae perspirabilis postident. Quantum ad potioneS attinet, vim stimulantem habent omnia vini genera et liquores fermentati. Pars corporis, inquam haec omnia agunt, intima omnium cst, ibique tum nervi, tum fibrae vasorum musculares stimulantur, ct ad Omnes usque remotis limas parteS transferuntur tonus et contractilitas aucta; in

quibus diathesis phlogistica plane consistit. Liquores fermentatos genera vini diversa, cibique salinam materiam, ad tales effectus edendos multum conferre, facile

videmus. Quo modo alia stimulant, dif- sicilius explicatu; sed forsitan tantum per

molem distendunt, irritant, excitant. DE CAUSA PROXIMA Causae suprae cnumeratae sanguinem

ab actione frigoris in arteriis extremis posse congeri monstrant. Congestus sanguis

33쪽

DE PLEURITIDE. 27 arteriarum tunicas distendit, et hac distensione frequentiores solito contrae tiones concitantur. Impetu sanguinis versus thoracem audio, pleura vel quaedam pars substantiae pulmonum, praesertim si ulla debilitas praccxti terit, inflammatione congcstione prius facta, corripietur. Si omnia symptomata et consilia medendi

quilibet attentus explorabit, is causam proximam a cons frictione vasoruna extremorum proficisci opinabitur. Utrum vero haec constrictio a spasmo, vel debilitate Oriatur; omnia auxilia eam adesse monstrant. Quod notioni causae proximae Illustris Gaubii omnino respondet, qui de

hac re dissercns inquit, hac posita, morbus continuo se manifestat, hac ablata, tollitur. Igitur constrictio vasorum extremorum,

pro causa pleuritidis proxima, habenda.

34쪽

DE PLEURITIDE. 23 RATIO SYMPTOMATUM De finibus inflammationis jam actum fuit, nunc pauca de signorum explicatione dicere progredimur. Omnia minutissima morbi signa re- Censere non necesse est; sed ea tantum, quae pathognomonica nominantur, ecquae in definitione Culleni supra posita

comprehenduntur.

I. Pyrcxia. Qua ratione frigus, causa pleuritidis maxime communi S, Con sit Chionem, quam horror et sensus frugoris semper comitantur, vasis corporis extremis inferat, supra eXplicavimUS. Pyrexia in tali conditione, cum renisu subsequente, plane consistere Videtur. 2. Pulsus Arteriarum duri. Com inflammatio partem mollem et laxam qUae magnopere distendi potest occupat, Vasa sanguifera facile dilatantur: sed si affectio membranam densam et firmam teneat,

35쪽

DE PLEURITIDE. 29 vasa non absque summa disticultate contenduntur. Quo disticilius vero vasa tenduntur et dilatantur, eo duriores semper sunt ictus arteriarum. Hanc ob

causam pulsus duri in plueritide ; in

peripneumonia contra, ubi pars mollis laborat, vasa impetui sangunis facilius cedunt pulsusque molles fiunt. 3. Dolor plerumque lateris pungens sub inspiratione praesertim auctuS. DO-lor, qui distensione Vasorum quae neΓ- vis sunt instructa, nimia oritur, semper relationem ad vim distensionis habere debet. Vasa autem, per impetum sanguinis ad se factum, aegrum sensu punctionis vel lacerationis, qui omni inflammationi vehementi partis

membranaceae communis est assicere possunt. Sin autem pulsas arteriarum

duri et dolor sub initium pungens sint, et morbo progrediente, sine propriis resolutionis signis, pulius molles dolorque obtusus fiant, tunc licet concludzre inflammationem a parte prius affecta ia

36쪽

DE PLEURITIDE. substalitiam pulmonum, iter sibi fecisse. Ob nexum membranam intcr et paΓ- enchyma arctissimum, et vascula forsan communia, fieri vix potest, quin hae duae species sitepe commisceantur, vel ait ra alteram excipiat. Minimc mirum est, . dolorem motu pleurae per inspirationem faelo augeri; cum bene notum sit, partes inflammatione laborantes, motum sine auctu doloris tolerare non posse. 4. Decubitus in latus molestus. Partes inflammatae nimia sensilitate et magna irritabilitate sunt instructae, et tactus fere semper sensationem doloris excitat. An pondus pulmonum, parteS inflammatas comprimenS eundem essediunt habet ' Cum aeger majorem dolorci Ob decubitum in alterum latus percipit, fortash adhaesiones, pleuram pulmonalem inter et costalem, rationem ejus reddunt.

Nam pondere ablato, pulmonum inspiratio exaetiorem distensionem facit.

37쪽

DE PLEURITIDE. 3is. Tussis dolentissima initio sicca,

postea liumida, saepe cruenta. Cum sis universos pulmones agitet graviterque concutiat, dolor inde maximus oriatur oportet. Sub initium vascula bronchiorum exhalantia constringuntur, parum nihiluc excerni patiuntur, ideoque tussis est sicca. Postea, morbo ad sanitatem vergente, vasa constrictione diminuta

vel sublata relaxantur, excernunt, er tussim humidam reddunt. Si cruentum sit sputum, hoc incidit, quod distensio vel vascula rupit, vel extrema iis ita laxavit, ut globuli rubri finibus eorum possint elabi. PROGNOSIS Exitus hujus morbi non idem est in

omnibus. Quinetiam nonnunquam adeo mitis et nullius momenti videtur, ut vix medicina egeat. Sacpius tamen pertinax

est, nec ullis, nisi diu caute et assidue adhibitis auxiliis, sanandus,

38쪽

32 Dies PLEURITIDE.

Morbi pracsagium a pyrexia, spiritus, tusssis, et doloris statu praecipue petendum

i rictionem indicans, aucto dolore, spiritu valde dissicili et delirio feroce stipata,

mortem portendit. Sudor circa caput et CerviCem promanans, et pulsus irregulares cssusionem magnam indicant, et

periculum praesertim si eum anxietas magna et dyspnaea gravis subsecutae fuerint, pro sua Vehementia denunciant. Magna circa praecordia oppressio, color faciei ruber, lividus; sputum vel diminutum Vel omnino suppressum; denique coma, stupor et subsultus icndinum, quae nonnunquam accidunt, signa sunt infaustissima. Tussis crebra dolorem valde exasperans, plerumque malum gravissimum ostendit. Dolor acutus, respirationem mulium impediens, perpetuo est signum graviS morbi, sed non gravioris

quam obtusus, spiritu dissicili stipatus.

39쪽

33Spiritus dissicultas quo major est, eo pejor. Si in alterutrum latus decum bi potest, hoc melius quam si in neutrum nequit. Prius, si in tergum

rantum, hocque solum, cervice erecta. Dolor ab altero latere ad alterum trans

gressus, potius est malum signum, quia diathesim phlogisticam in reliquo corpΟ-

re instgnam, in partibus assectis ex Misitam ostendit. Materia crassa. alba, sub flava, sanguine tineta, larga et sine vehementiore tussi rejecta, morbi ad solutionem tendentis testimonium est. Vero notae a colore sputi deductae plerumque sunt fallacos, ut Cullen. Illust. meminit. Finis faustus cxpectandus est, cum spiritus facile trahitur, urina sedimentum pulveri lateritio simile deponit, tota Corporis superficies humida, cutisque mollis est. Idem, ut Clar. Duncan in sui S praelectionibus dixit, expectandum est, si sanguis e naribus vel ulla alia parte ante diem quartum, erumPat.

40쪽

34 DE PLEURITIDE. Denique, si omnia signa inflammationis sanguinis detractione vel aliis remediis, levari incipiant, prognosis fausta speranda. Ex hisce variis fignis et talibus,quae R- , deo communia sunt, ut vix enumerari merent Ir, prognosis fere semper fausta

deduci pollit.

RATIO MEDENDI Confit i a autem medendi sunt. Primo. Signa quae gravissime urgent,

levare Secundo. Constrictionem vasorum ex tremorum tollere. Tertio. Sputi rejectionem expedire Quarto. Vircs sinem morbi versus sustcntare-Quae ad primum consilium multum con conferre videntur, ea sunt, Gencratis et I. Uetractio sanguin1s. Loc illS θa. Epis pastica parti dolenti applicata.

SEARCH

MENU NAVIGATION