Lucae Dorascentii Palianensis philosophiae ac medicinae doctoris De usu chalybis atque mercurii in obstructione curanda dissertatio sub auspiciis illustrissimi atque excellentissimi ... D. Marci Antonii Cilumnae

발행: 1745년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

diametrum ampliorem, non difficile transmittuntur, in extremitate siquidem canaliculi cy- Iindrici fiunt) valida contractione humorem stinguineum, quo nullum animal caret, appellunt. Si igitur teretes massulae fiant majores vasis cylindrici , conicique diametro, transire nequeunt. Quocirca in ramis mestraicis, ac coeliacis Obstructiones contingunt: & cum nos mechanica& hydraulica doceat, fluida in corpore humano alia aliis motibus ferri, tunc illa oblique, ac retro incumbunt, oc urgent. Nequeo ferre Michelotti sententiam, pace tanti viri, dum ait p. 33. 38. Crasa fluida dicenda , non quae particulas habent maximas, sed ea, quorum particulaedi ulter trajiciuntur. Idcirco enim particulae, vel nullo pacto, vel saltem di de trajiciuntur, quia sunt crassae, atque maximae, ac dum sibi invicem cohaerent, inde moles fluidorum maxima essicitur dum mutua Vi sese per vasa trahunt particulae diversae massae sanguineae, &sic oritur cohaerentia. Cohaerentiam divinitus Elem. physic. Petrus. Musschenbroehius definivit . o ea corporum conditio, qua partes quomo docunque, a quacunque causa conjunctae, diqsubfoni relisimi , . ita ut eadem mi a se mutuo separ rinequeaut, qua auφ solae moveri, aut sibi tantum'

1nodo impositae sejungi Aerum potuissent, sed vim postu

22쪽

postulant multo majorem. Idipsum confirmare invenis ejusdem generis supervacaneum non erit: nam ex demortuorum sectionibus quaedam ob structiones deprehensae sunt, ut Bonetus, Milibsius, Blancardus, Uepherus , Pechlinus, alibque indubiam fidem faciunt . Quin etiam nos experientia edocti sumus, quod sinus durae me ningis, qui triangulum imitantur, sive quatuor sint, ut Ortlobius . & Vieussenius demonstrarunt, sive quatuor supra quatuor, ut eos o insloVus enumeravit, nec non jugulares internae venae sanguine mucoso, crasib, deside infarctae sunt, mo substantiam fere polyposam referunt. Et ratio in promtu est: cum enim cistae venae impulsu destituantur , inde tardior , lentiorque fluidi languinei motus exoritur. Hinc non miramur obstructiones natas esse , si particulae sibi

invicem cohaereant.' Longe adhuc protritus, & accuratius hujuscemodi afflictionis proximam causam tradidit gravissimus Auctor noster in suis aurei aphorismis, dum nurn. I O8. est . abstructio oritur ex augustia vasis magnitudine molis fluxurae , mel utrisque concurrentibus. Quicquid igitur potest haec tria facere, hoc est angustare vas, cruorem desidem per ipsemet vasa appellere, & quicquid

simul potens est vas arctare, & sanguinis massam

23쪽

24sam minus ad motium fluidam reddere , cau--sam procatarticam, .seu remotam nuncuparem.

Quae siquis plenius intelligere cupiat , Hermamnum Boerhaavium. nec non ejus commentatorem Gerardum Van S ieienum de obstructionibus consulat. Nunc ordo. postulat, ut assidi ctionis sciri holae naturam dispiciam. Scirrhus communiter est tumor durus , renitens , concolor, indolensque. inamVis autem

eum distinxerint in legitimum, seu exquisitum. quam descriptionem disertis verbis apud senem Galenum legimus) tamen distinctio dila constans non est. Exquisitus uiuir sciribus tuinor es prauernaturam, sensu carens , o durus. Non exquistis lautem non omnino quia in Hie'sensu es sed agere tamen admodum sentit. Pui igitur siue sensu , in- curabilis est ; qui vero hebetis sensius es, nou giliadem in sanabilis est, tamen non facilis curatur quam opinionem etiam in Boerhaavii aphorismis VanS ietenus commemorat. us morbi sedem fuisse glandulam didici ex nonnullis Auctorum obse vationibusr. Inter recentiores quidem laudatus Heisterus anno 1723. Glandulam Tymum d prehendit in pu o tredecim annos nato hectica extincto, scirrho induratam, moleque ingentem . Idem Auctor glandulam dorsalem a Magno Vesalio delineatam, ad ovi gallinacei ma

24쪽

2sgnitudinem auctam. Unde esophagus ita comprimebatur , ut nihil amplius transire potuerit. Philippus Verheyenus observavit ex dorsalium glandularum tumore, ac scirinositate patientem prae inedia misere obiisse, omni scilicet via cibo potuique ad Ventriculum praeclusa. Post sectum enim cadaver, estphagi latera ob vehementem compressionem coaluisse animadvertit, ipsumque ejus tubulum sub glandulis illis abiisse in corpus solidum introspeXit. Scirrhum in mutore oculi sinistri cantho natum, castaneam aequantem , feliciter abstulisse Hildanum, scribit Van S ietenus in comment. Merhaavit. Tonsillas, post inflammationem illarum male curatam , in scirrhum induruisse vidit ipse Auctor aliquoties . Plurimae forent Medicorum obse Nationes huc adducendae de scirrho; verum, ut brevitati consulam , paucas retulisse sufficiat. Symploma illud, quod experientia compertum habuimus, hic nullo negotio extricatur. Quippe mulieres quinquagenarias hysterica passim ne graviter laborantes , nec non Virgines, quae immaniter mensium suppressionem passae su rant , oeyus, ac par est, talibus affectas sciis inis non raro observavimus. Ratio est, quia

dum menses in illis cessant, sanguis ille, qui fluere solitus erat, sive per vaginam, sim per

25쪽

uterum qua de re Anatomici magna inter se contentione dimicant ad alia vasa regurgitat; deinde ob vasorum actionem in ipsamet fluida labefactatam , haec spissiora fiunt, atque adeo

in glandulis ibi repertis interclusa scirrhosum

morbum producunt. Scirrhi causa merito recem setur viscida, erassa, vistosaque materia , dum particulae istae sanguineae cum tardis , , elluae

majorem halent inertiae , vel motum citim

Praeceptore Haltero , se se attrahunt, naturamque gustam,immo vitream acquirunt, impactae, insertaeque in ejus spatia per adhaesionem magnam : sic in glandulis scirrhus inchoatur , perficiturque. Causae remotae inquirantur attentius apud Boerhaavium, & Gera di Van Soteleni commentarios. Jam Vero proximum est , ut ad cancrum eXpendendum ,.quantum in me erit , aggrediar. : .

Cancer a similitudine cancri nuncupatus, tumor est rotundus, lividus, aut subniger, d lansque, dum canales circumcirca scirrhum inflammari incipiunt: inde exulceratur in piis convertitur. Non parum aberrarunt a veritate illi, qui cancrum adsolas mulierum mammas, di virorum scapulas restrinXerunt , Nam exemplis docemur, quae a multis scriptoribussm moriae Prodita accepimus in aliis quoque eo poris

26쪽

2 poris partibus cancros enasci, ut in labiis, lingua , in pene Virili: quae nos quidem exempla apud Hildanum legimus. In Virgine adulta satis magnam verrucam in dorso locatam in camcrum degenerasse Van S ietenus observavit.

Idem auctor vidit in pollice pedis, dum unguem imprudentius secuerat chirurgus in quadam rustica, laeseratque tenerrimam illam pulpam nervosam , quae ibi est, similem excrevisse fungum a quem cum rodentibus consumere tentaret idem chirurgus , sic irritavit , ut in horrem dum cancrum abiret. Superiore anno in pede dextro cujusdam artificis cancrum ego Observa-Vi cum Praeceptore in urbe Roma ; quem set, citer ille curavit. Igitur non tantum in scapu-Pulis , ac mammis , Verum etiam in quibusdam aliis partibus cancer enascitur . Causam hujus modi morbi recte est assecutus Boerhamius,

dum ait: es quidquidscirrhum facit, acre scirrho

mixtum s mutatio in circulanimus , a menstruis ,

haemorrhoidibus , haemorrhagia qualiber rete tis flerilitas , caelibatus, e oeta aetas a F. ad O. annos; mictus austerus , acer, calidus 3 af ctus animi tristes biliosi ; irritatio externa quae libet , motu , calore , acrimonia , em luente, suppurante , caustica , Uesicante medela externa, UeIdnternassinitia peragente Haec de obstructione,D a sci

27쪽

28scirrho, Ac cancro dicta sint satis. Nunc de chalybis natura in obstructionibus agendum est Chalybs testante Andrea Baccio lib. 6. de Thermis cap.2. nominatur quasiserrum Chal buralia regione Chabbum in Ponto, ubi purissimum ae durissimum gignitur. Ferrum etiam Mars ab aliquibus dicitur,quod Μars planeta in productione se ri suas partes habeat radiis immittendis , & in terrae sinu radicitus implantandis. Sapienter igitur illustres viri scripserunt, nihil esse in ipso Marte, quin reperiatur in ferro a de quo Plinius:

hoc tellurem scindimus, sierimus inbustae , ponimus pomaria, Citae squalore deciso annis ommbus cogimus jutaene cere . Hoc extruimus tecta , caedimus

saxa, ommesque ad alios bubus . ferro utimur : Sed eodem ad bella, caedes, latrocinia, non cominus solum , sed etiam mustili, Solucrique, uum tormen

aliis, recenter in perniciem hominum inventis. Jurequidem Scriptores nonnulli ferrum Maditem appellarunt, non solum quod hic planeta in generatione, & productione serri dominium exerceat , suasque tunc temporis in serrum virtutes, ac proprietates inducat ; sed quod etiam Martis naturam ferrum sequatur , & imitetur . Si quempiam Medicorum non pudet contemn re chalybem , is etiam ferrum, seu Martem ,

28쪽

contemnae necesse est cum tamen ferrum prinpter consistentiam & duritiem, qua pollet, ob de conducat ad corporis humani sanitatem. Noeque enim hujus oeconoma posseL in aequilibrio sustineri, deficieote laudato remedio ; sine quo indicina claudicans foret , & imbecillis Ut id ipsium de chalybe pro dignitate demonstrem, ita constituo , chalybem in obstructionibus persanam dis utiliter adhiberi. Non enim tam, equitatio laudabilis , atque utilis est per eeleberrimos An, glos, Sydenhamum, Mortonum, qui eam ,

non dubitant in hectica,& phthisi praesentissimam

appellare ; non tam Mercurius luem Celticam exutumno corpore potest dicere ; non tam Cortex Peruvianus febres intermittentes eXpugnare non tam Laudanum liquidum, sine quo Medicina manca 4 esset juxta Sydenhamum , sedare coliscam Valet, quam est chalybs idoneus ad obstrin 'iones tollendas . Chalyba remedium est colebratum a viris clarissimis, Wm veteribus, tum recentioribus, parum vero cosnitum a philosopho nostro,qui non intelligit, quibus hoc medicaementum viribus, polleat ad obstructiones. debellandas: id quod mestis rationibus planum fiet. Νeminem praeterit , a Μethodicis bina morbo rum principia tradi, quorum linum laxum, abierum verta adstriclum appellant ι illaque eorum

29쪽

3O methodus hujusmodi erat ., ut pro laxantibus adstricta fremedia pta' adstrictis laxantia applicarent. O veram, ac ' recte nobilem methoedum i Tibi. L o' Mediorum Princeps Hippocrates, hoc quoque debemus: fit enim eo, ut malae omnes. affectiones expugnentur ac valetudinis Commodo consulatur 4 Quid tum denique t Hoc pacto dum nimiae solidotam rigiditatis insidias satis clare cognosco per propria signa, idest per durum , subtilem, serrinumque pulsum, unas, cum accensa siti conjunctum continua vigilia , diro vomitu, exanthematibus, ingenti delirio, alvi duritie cum cutis asperstate . singultu, ac inflammatione, statim eorum laxationem tentandam , & inducendam arbitror. Contra vero Temparandum vigorem, nimia eorumdem flacciditate cognita, habitis symptomatis, hoc est, pulsu molli, debili, frigore in extremitatibus ingenti, lingua nimis humida, simplici nausea, corporis fluxu , humido cutis sudore , magna somnolentia, Viriumque prostratione Quapropter censeo repetendum , quod in aureis amorismis artis Parens Boerhaavius scriptum reliquit, dum ait: Ruiduas fibrae nimia es adunatio partium minimarum, quae tam malide faciat eas cohaerere, ut

non cedaut illi actioni fluidorum , quae Juperare debet hanc re sistentiam, ut maneat sanitas . Gu'

30쪽

ira fibrae debilitas Vocatur adunatio paratum' minimarum cum ni seu in cohaesionem tam parvo , ut

et illo imi motu seisi queat, qui sanitatis efectu fit , vel non multum majori. Qui sunt in Medica facultate diligenter versati, Gunt, rigiditatem solidorum nimiam Indicare eorum laxationem, hanc autem vigorem reparare. Sit V. g. obstru- ω ,, in qua offendimus fibrae nimiam laxitastem, ut in Chlorosi evidenter patet ; ad hujusmodi laautatem tollendam, praeter multa . quaep sunt , acid=austera Diulia computantur; 'Inter, quae Duce Van. S tetenOP. 36. , reliquis fere omnibus palmam praeripit ferri , in acidis Megetabilibus ' fermentatis soluti, usius s quo mira culi binstar tumestita illa frigida debilia corporare. m viscunt: nulla fit inde evacuatio liquidi 'disen dentis , sed metum robur accedit; quo plus coutri cta promoveant sagnantes fere humores; illi autem, Di, gzac'audo.curare volunt hos morbos, plus de

bilitant. Chalybs igitur egregium remedium in obstructionibus, sive in pollinem redigatur, sive qu0ςunque modos seopinetur , illico a Llibus iRt a m chioam notiam solutus, sic agit: dum

particulae illae sulphureae metallicae, ac acido austerae deglutiuntur . eae Vel intra canaleS una sum sanguine permiscentur, Vel forinsecus eo Xum supersiclam attingunt. Si in canales appet

SEARCH

MENU NAVIGATION