Iosephi Zarlini Clodiensis ... De vera anni forma, siue de recta eius emendatione. ..

발행: 1580년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

lex, de Pascae celebratione . quae res confirmatur uatietate huius diei festi celebrandi in primitiua Ecclesia, ut est apud probatos auctores uidere. quin potius quadam consuetudine inuenio, hoc ipsum festum in usum induetum fuisse: cuius rei testis est Socrates in historia Ecclesiastica, quam Tris, i. ' pertitam uocant. Qitam ob causam ne in Pascatis celebratione uideremur, cum Iudaeis conuenire, Pontifices Roma. canonem praedictum statuerunt. qui postea in Nicaena synodo approbatus, & confirmatus fuit. Cum uero iuxta ominnium Sapientium doctrinam multa sint ob rerum instabilitatem, de quibus Lex sanciri non potest: in iis S. Pasta mihi uidetur esse, praesertim, cum Lunae motum sequatur;&ca de re in Calendario propriam sedem non habeat. Hinc est, quod in tuo arbitrio est Summe Pontifex, ut Pasca hoc, uel illo modo obstruetur. cum omnium Ecclesiarum auctoritas, totiusque Christianae Reip. potestas, & plenitudo iuris- dictionis apud te sit. Sancta enim Rom. Ecclesia Saluatorisu. Ad nostri uoce instituta,&sanctificara, cum omnium Ecclesi mento. rum caput, solaque totius Christianae religionis lapis angularis, immobilis petra, atque columna firmissima existat,

Dist. α . eandem quoque hac tempestate potestatem obtinet, quam

primo illo S. Matris ecclesiae statu habere consueuit. cum eroiacta. qua si quando aliae Ecclcsiae de primatu, atque auctoritate

contendi runt; nunquam tamen praeualere potuerunt. im mo si quae inter eas controuersiae obortae sunt, nunquam nusi per Summum Pont. Rom. siue per generale Concilium, linsius Summi Ponti. auctoritate conuocatum, dissiniri ualu runt. Cum igitur Rom. Ecclesia reliquarum caput semper fuerir: generalis Concilii uices gerere uidetur . quod etiam: '' i' Bonifacio tertio Pont. Max. a Foca Imperatore est declar

Bonifa. tum. Quam ob rem Beatiss. Pater, cum possis tua auctoriatate nouam Calendarii, siue Anni rationem instituere; &S. Pasca, iuxta Patrum decreta obseruandum tradere: optume quidem omnium iudicio fecisti, qui tantam, ac tam ut selem

142쪽

Siue is Renneltu emendatione. Fulem Christianae Reip. prouinciam capere uoluisti. Tibi enimiam inde a suscepto pontificatu hoc esse uidetur propositum, ut res magnas aggrediaris, res dissicillimas pertrabes. atque ea, quae antecessores tui nunquam ne incoeperunt quidem, rei magnitudine fortasse deterriti, quodque paucis admodum tam longa annorum serie agere contigit, in tua uigilantia, tuaque cura, ac diligentia, ad optatum maxumeque expectatum exitum perducere procures . Tu quidem , quae ad Dei opti. Max. honorem atque gloriam : tu, quae ad Christianae Reip. utilitatem: tu, quae ad ecclesiae dignitatem pertinere existimas,&magno animo suscipis, &pro uirili parte steliciter agis. Quia ea quoque, quae nemo alius, ne excogitare quidem potuit, tu tua prudentia, tu, que sapientia,& ingeniose reperis,&reperta praeclare eXequcris: ut iam omnibus notum sit, te non frustra Vigilantis nomen sertitum esse. Vere enim inuigilas tu ad ea, quae ad pastorale tuum ossicium spectant; praeclareque imitari

eos uideris, qui ante te tuam personam gerentes, celebre

hoc nomine insigniti fuere. Quod si ea, quae ante hac in Dei ecclesia ad ipsius decus atque splendorem fecisti tam accepta , tam grata Christi fidelibus extitisse intelligis: quid, si,

ut speramus, atque optamus, exorbitantem Annum, quod multis abhinc seculis a communitate fidelium tantopere

expectatur, in suum pristinum, ac proprium statum, ut par est, nostra hac tempestate restitueris P Perge igitur Maxime Pontifex, ut coepisti ; nomenque tuum tam egregio , tamque illustri facto posteritati commenda. Nihil enim aut ad posteritatem gloriosius, aut ad commune commodum utilius tentatum ab ullo iam pridem meminimus , quam uod in diuino fretus auxilio ad exitum perducere confiis. Quam ob rem quotquot in Ecclesiam Dei remque publicam Christianam utilitates , quot commoda, quot beneficia inde profecta erunt, ea omnia tuae quidem curae, tuo studio , tuaeque diligentiae accepta referentur .

Tibi

143쪽

Tibi uero Beatiss. Patcr magnopere laetandum erit: cum Pei'pexeris, tuos conatus, tuosque labores, &diuino pr Datos iudicio,& humano applausu in communi omnium imtitia exceptos fuisse.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION