장음표시 사용
471쪽
simos transmittat in fortasse id eis Baccho, Soetis olim hedera dicabatur. - Occurrent ludi eiusmodi Hemistichia Poet rum, vel lemmata numeris adstricta, in Symbolis, quae in opere hoc toto percensuimus ut necesse iam non sit ea repetere Tantum addo, eadem post se paululum immutari , quando ita exiget ratiori gurae comparationis: ceteroqui erunt gratiora, si illibata Esine ulla mutatione prodierint.
472쪽
'Ria potissimum ea videntur esse, ex quibus obscura cum vitio reddi significatio lemm tis potest. Primo , si lemma sit commune , ut si loco Epi graphae adscribatur Arbori, ADIUVANTE DEO, vel etiam , IN AVD ALIΤER: hoc enim virumque tam est generale , ut Symbolo cuiuis aptari
χ' id vero certius vitetur, curandum erit, Vt lemma semper propriam aliquam exprimat figurae facultatem :in hoc quidem Scipio Bargalius exigittam seuere, ut non laudet propterea in arundinibus o palustribus Epigraphen illam , FLECTIMvR, NON FRANGIMUR. quam utique ait adaeque conuenire posse viminibus , salicibus, stirpibus quibuscumque mollioribus. Sedenim durum nimium iudicem ab hac pam te agere videtur ideὁ prouocare sit a sententia
473쪽
eius. Alioquin etiam lemmata illa duo tantopere ab ipse Scipione Bargatio laudata, hoc st, Pax. t. GLA ET DEIEN DIT , ad collare molossi clauu lis cuspidatum, atque EMINVS ET COMINUS, Pag.26. adbistricem pharetratum animal, eodem vitio laborarent, cum ea possint perinde in alia transferri. Pingam clypeum δε siclopeium aptabo in vi bonis medio. Quale clypeum Florentiae aliquando vidi in secretiore Principum Hetruriae armament
474쪽
rio An non illi congrue adscripsero , SAUCIAT ET D EFENDΙΤὶ Gladium figurabo etiam , dc pariter selopeium inseram manubrio eius: nonne idoneum erit lemma, EMINVS ET COMINUS3nam hic unus atque idem gladius hostem distantem glande plumbea traiiciet , propinquum caesim punctim consauciabit. Reor proinde, cauendum esse dumtaxat , ne illa persectio, quae indicatur lemmate, communi ad
475쪽
eo videatur, ut in rebus multis passim obuersetur. Et quod ad rem praesentem facit, ego generatim
uniuerseque exigerem tantummodo , Ut OMNI,&SEMPER, non autem SOLI proprietas figurae conueniat quae enim interdum videtur aliquantulum vaga eiusdem figurae proprietas , dum nihilominus constans manet, apta est adhuc ad persuadendum. Ita in arundinibus palustribus, in viminibus salicibusque semper lemma illud FLEM WΙ-MUR, NO N FRANGIMUR, Infracti animi Symbolum erit. Quamquam haud infici07, persectio, ra esse lemmata , quae figurae dotem ac faculiatem,
OMNI SEMPER, SOLI conuenientem exprimunt.
Obscura insuper redderetur signiscatio lemm iis , si aliquando inesset ei translata longius dictio, tametsi persisteret in eodem genere metaphorae: quia tunc potius fieret scrupus seu aenigma cuius modi sunt, S. Littera decedat, volucris tunc nomen habebo. C. S. I in numen habet, si littera prima 'riret.
476쪽
pis, non vir, idens non videns, percus non percussit, lapi' de non lapide, auem non auem, super arbore non arbore. Id est Eunuchus, luscus, perstrinxit pumicis ustu, alam vespertilionis, sambuco insidentis. Hae dictiones obscurae ac perplexae censentur merito non congruere Symbolis Heroicis;nam delectare iis,non fatigare animos studemus. Proinde minus recte praecipit Lucas Contile , ut obscurius lemma tunc adscribatur,cum figurae proprietas nimio fuerit clarior obscuritate siquidem ac tenebris pars Symboli Heroici tam praecipua inquinari non debet. Postremo erit obscurum lemma, quando idiomate admodum peregrino,ac minus noto efferetur.
Exigit quidem Paulus Iouius in eo sermonem ali num sed id nec Scipio Bargilius proba nec Lucas Contile;
477쪽
LIBER OCTAVVs. 393 Contile , qui arbitratur, potius debere illud concipi lingua usitata in Regionibus, in quibus Symbolum
proponitur. Existimem ego, in Europa Latine Graece, It lice Gallice, Hispanice lemmata posse conscribi; cum has linguas calleant plerumque homines ingenui atque eruditi. Exempla recensuimus , excepto idiomate Graeco. Claudius Paradinus refert ipse Symbolum Come- stabilis Regni Galliarum, nempe armatu brachium cum Epigraphe, Π x Noa , ut sinceritatis ac fidei tesseram ac Symbolum Catharinae Reginae Galliarum ridem nimirum cum lemmate, ΦΩΣ iso IΗΔΕ ΓΑΛΗ NHN. Iris enim veluti spondet, fore ut denique post imbrem conserenet. Pro Arabum , Thracum , Indorum , ac IapΟ- num locutione , ubinam inueniretur interpres Ea nihilominus, ac multo magis Germanica, Britannica, Polonicae, vel Belgica uti licebit; si Regio e rum aliqua, patria sit Scriptoris Symboli Heroici, si ibi suum ille Symbolum exposuerit. Alioquin
dignus videretur , quem exilio patria mulctaret, quicumque sermonem patrium vellet a Symbolis Heroicis omnino exulare.
478쪽
Actenus argumenta priuatae Virtutis, promiss1ones illustres atque ingeniosas hominis unius recensuinius. Testerae iam supersunt, quas plures sociati uno sacramento vel instituto interdum proponunt, Vt commune decus omnes, communi conatu, moliantur.
Eliorum ordinum institutione , aut Crucis gestamine , aut torque , deque ipsorum Vete Ti
479쪽
DE SYMB HER. LIB. NONUS 395ri aut recenti gloria , non hic agam iam haec potius erunt commemoranda in altero volumine Designis gentilitiis Familiarum Satis habuero in pra sentia , si dumtaxat insinuaverim , si nonnullos
istiusmodi ordines, qui Symbola figurata simul ac
diserta,veluti communes tesseras, composuerunt: texprimeretur in eis una, eadem omnium illustris professo, atque ut militiae susceptae, aut certe sacramenti eius iugis ac perpetua esset admonitio. 'Ita Siderei Equites , quos instituit Galliarum Rex Ioannes , trium sanctissu Orum Regum , qui Ddd
480쪽
cunas Infantis Dei adorarunt, stellam vibrantem auratos radios , pro galeri ornamento tularunt, de lemma hoc ei circumscripsere MONS ΤRANT REGIBUS AsΤR VIAM. Quo illi schcmate altam Numinis prouidentiam , regentem in terris omnia sectari proposuerunt. Equites Cardui in Scottae Regno, Carduis, qui bus insignia sua muniunt, adiecerunt hanc Epigra