De symbolis heroicis, libri IX

발행: 1634년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

dalitatis album transcribitur poterit Venenum, quod ex natura hauserat, ponere solamque cinnoxiam serpentis prudentiam , utique laudati si mam , retinere. Quae prudentia ceteroqui ab homine Christiano seruatur maxime, dum corpus fortunas suas exponit quo ita deinde caput, qui Christus est, eiusque fides conseruentur. Obiter insinuaverim , cum in icone Virginis Conceptae abs. que originis nostrae macula serpens pingatur, insidians calcaneo eius , non omnino incongrue Viro, qui est e peculiari Sodalitio eiusdem Virginis ita Conceptae , pro Symbolo serpentem dari sed

venientem tamen, ut Venenum ponat , non autem, ,

ut Virgini, aut semini eius insidietur. Ad haec Bernardo Candido, item Amico, Sodali Parthenio, Iureconsulto,in qui Leodi est ex. premae Iustitiae tribunali, cum sit e Sodalitio Deiparae in cadum Assumptae obtuli hoc aliud Symbolum nempe Regaliolum , seu Regem auium, qui ad Aquilam eat , dum alas illa expedit, supra

nubes solatu secundissimo, itura , cum hoc ad scripto lemmate V s s V MAR. Virginis nimi rum ope ad Deum, ad Superos speret se perinde, velut Aquilae alis, prouolaturum. Etiam

492쪽

DE SYMBOLI HEROICIS

Etiam Francisco Orano, Praeposto Masehens, sancti Lamberti Canonico, Amicorum praecipuo cum sit e Sodalitio Virginis , cui nuntiatus est Deus, de Virginis eiusdem sinu nasciturus , ob tuli schematis loco lairundinem, quae recenti eXtru cho nidulo circumuolitet, cum hac Epigraphe; NvNTIA VERI s. Itaque tessera eius, in huius

avicula similitudine, aut sit Ales ille sidereus, qui quasi Tabellarius Verbi 2Eterni , scribensque ait

493쪽

ram generationem eius inenarrabilem , in utero Virginis , post exactam culpae frigidami diu sterilem aetatem, quodammodo nuntiauit illud : Iam Cantia hiems transiit, imber abiit, recessit fores Veris prodromi apparuerunt in terra nostra Aut certe efferacius sit Sapientia Hierna quae admirabilem sibi domum aedificauit in utero Mariae, ac salutis Vermundo nuntiauit. Quemadmodum Ver tempor rium nuntiat hirundo quae auis eiusdem Sapien- Ff tiae

494쪽

ΑΙ DE SYMBOLIS HEROICIS In Hex tiae aedificantis typus diuo Ambrosio visa est dum ., desii Pretiosiores, inquit, auro nidos struit, quias

pienter nidificat: ni in enim sapientiae pretiosior est auro. Hortor interim , sua ut pariter inueniant aut pangant Symbola e Sodalibus alij quo ita, dum tesseras habuerint tam pulchrae pietatis , ad eam consectandam quotidie plurimos alios exstimulent.

Sed, suaserim quoque , Ut quoniam ingenia Leodi sunt tam perspicacia tam exculta , propri Sodaliti generalia Symbola expromant, suaeque militiae Partheniae vexillum explia

cent.

Nonnulla in hoc Capite spectanda proposuimus atque adeo a ternis Partheniis Symbolis auspicati sumus Prooemium huius operis : quae numirum Virgini Salutatae a sidereo Internuntio, eidem in canum Assumptae accommodantur. Iam coronidis loco unum adhuc alterumve addam , dicatum item Virgini pure ac sine noxa Conceptae. hoc est, Pyramidem, supra quam directe Sol splendeat, cum adscripto lemmate,VMBR AE NESCIA. Etenim sol Eternus hanc pulcherrimam Virginem ab omni parte illustrauit m effecit, ut abs que

495쪽

que humanae originis vel macula, vel naeuo , vel umbra conciperetur. Deinde Alcyonem auem mihi videor ad argumentum idem posse transferre , cum Epigraphe; CAEL CONCEPTA SERENO. Sic ipsa Virgo concepta est caeso propitio, ion irato age batque mens eius etiam tunc alcedonia placidissimae serenitatis.

496쪽

ACademicos ita Italia appellamus eos, qui in

omni vita excolunt studia artium humanio-a um mitiorumque , quibus ex ingenio agresti ae rudi expoliti ad humanitatem, mitigati sumus. Via ros loquor emeritae litteraturae, qui demtidem redeunt

497쪽

redeunt ad Musarum dulce otium , ac subinde animi causa, intermissis curis grauioribus , citharam Apollinis repercutiunt. Nimirum nobiles ac pra stantes animae; coetus ineunt eruditos , nunc Orationes suauissimas, nunc mollissima Poemata recitant, nunc stylo eleganti tractant Quaestiones amoenas, genio tam felici, ut admirationem eo rum, qui ad consessias eiusmodi veniunt , saepenu-

anero fatigent

Romae in primis dignares Purpuratorum Irocerum auribus videtur, hos conuentus Academicorum cohonestare praesentia, atque aetatis ingenia uere in qua aetate, tam studiose una cum litteris

mores mansueti quaeruntur.

Memini etiam , in Quirinali Regia quando aestas erat, quando a negotiis consuetis semel in hebdomade Aula feriabatur ad horas pomeridi nas coeptos haberi similes coetus. Quae vero ibi a praestantissimis ingeniis dicebantur, ea plerumque ex verse Sapientiae fontibus '& Scripturae sacrae codicibus hausta, ad gubernationem optimam instruebant. Dicebant Praesules, aut Viri eruditione summi audiebant Cardinales, quidquid erat in Urbe Roma ingenu, ac maiestatis. Nam ipsemet

498쪽

4I DE SYMBOLIS HEROICIs

Gregorius XV. Pontifex Maximus , ex Gente L douisia, secreto aderat iterque conclauis unius speculam, paruis clathri foraminibus perspicuam,seu batur eo genev honestissimi laxamenti. Hi ergo, quos dixi, Academici conuentus suum generale Symbolum , quas litterariae legionis, xillum habent. Ita in Urbe Roma Humoristae Academici, quos appellant, pingunt sublatam e mari nubem, eamque rorantem ac pluentem ocaqua

499쪽

aquae, quae anteaἰ fuerat amarior , circuinscribunt hoc hemistichium REDIT AGMINE DULCI. Siccisi e communi sorte horninum , tamquam

mari, Academiae beneficio, elati mutant inscitiae priorem amaritiem in sapientiae dulcedinem quamdam ac liquido animis dulcescunt. Senae urbe celebri in Etruria , Intronati Acad inici, pro Symbolo habent cucurbitam , oblongi ventris, Sole siccatam foramine adapertam; cui eximunt ilia rustici, ut suas intra humiles casass

500쪽

sas, pro salis conditorio ea tantur Epigraphen hanc vero eidem cucurbitae adscripserunt, MELIO RA LATEN Τ. Quasi .conditorium sapientiae futura esset ipsorum Academia, non sine vi quadam in potestate ingenia condiendi ad immortalitatem. Florentiae pulcherrima & principe totius Etruriae urbe , Academici Furfurari figurarunt pro schemate suo cribrum farinarium, seu vas quo frumentum iam tritum incernere solent pistores , ut a furfure florem ac delicias repurgent Lemma Sym

boli

SEARCH

MENU NAVIGATION