장음표시 사용
381쪽
ceret. Inter nostrates quoque tonsuram inter maxime solemnes caeremonias re-cςnsitam esse deprehendimus tum ex praefati Tasonis facto, tum ex lege Romana a me edita, qua inter publicorum gaudiorum solemnia Barbatoria Regis memoratur i). Cum vero hie de barbatoria sermo st, & in Salica lege de capillatoria , inater Francos & Italos discrimen intercessi si e videtur , quod apud nos potiori usu caeremonia celebrari consueverit tonsura barbae , apud illos vero tonsura capillorum. . Caeterum rem egregie illustrarunt Hadrianus Valesus , Mabillonius , Cangius, aliique. Merito creditur, tonsuram inter religiosas caeremonias habitam quondam fuisse, ejiisque originem ab antiquis Romanis , Graecisque adhuc in ethnicismo degentibus, & comae aut barbae primitias Numini sacrantibus, atque in primo adolescentiae flore , vel in sacris nuptialibus offerentibus esse deducendam, cujus vestigia in Christianismum transiere. Ego tam dia ex instituto meo nonnulla tantum de Barbaris Germanicae originis in medium afferam. Barbam, comamque devovere & ipsis insuetum non fuit heroico sacramento ; quod videlicet non dimitterent , nisi egregio perpetrato facinore. Testem habemus Tacitum am: Et aliis Germanorum populis usur satum rara , privata cujusque audentia apud Cattos in consensum Vertit, ut priamum adoleveriui , crinem barbamque summittere nec nisi hoste caeso exuere votimum , obligatumque virtuti oris habitum. Suρer sanguinem se spolia revelant frontem , seque tum demum pretia nascendi retulide , dignos ite satria ac parentibus ferunt. Ignamis O imbellibus manet squalior. Tale votum emiserat Iulius Civilis Batavorum dux , ut ex eodem Tacito discimus 34: O uidis barbaro moto post caestia adiersus Romanos arma propexum , rutilatumque crinem patrata demum cade legionum deposuit. Et Paulus Diaconus refert ), quod sex millia Saxonum, qui bello superfuerant , devoverunt se , neque barbam neque casillos incisuros, nisi se de bossibus Suaviis tilciscerentur. Votum religione, rituque aliquo intercedente persolutum fuisse in dubius credo. Unum profecto affert exemplum Snorro Sturiae filius, ritui, de quo supe riui verba fecimus, de Pipino D Tasone loquentes, haud modice analogum. Dixerat Haraldus Rex 5 ), se jam votum nuncupare , fidemque Deo suo comditori, rerumque omnium modcratori , a Iringere , fore ut comam nunquam pone ret , aut pecteret , anteqtiam totam suam fecisset Normegiam, omnibus cum censebus, reditibus , omnique imperio; si id mini procederet , vitam po turus. Hoc fuerat votum ; en voti solutionem 6): Conmimio in Moria apud Rognualdum Turium interfuit Haraldus Rex , totius jam Normegia Dominus. Hic balneo usus, cum capillos suos secti fecerat Eex, comam Regis Haraldi totondit Rognualdus iam
Ius. Antea decem per annos intonsam, O i exam comam gesaTerat , quo tempore eum Haraldum cognominarunt L PFA crinex horridum ). Deinceps mero novo insignitum nomine , Haraldum H ARF.AGER Pulchricornuino eum vocavit RognTabdus, omnibus qui Midebant fatentibus, Teritati hoc maxime congruere nomen : Orna bat enim eum magna non minus O prolixa , quam decora coma. Erat Eognualdus Moriarum fartus , Haraldo Eegi omnium amicorum maxime cartis , cui rex im sensum habuit bonorem. insignem Procerem sibi maxime acceptum adiit Rex , a quo comae tonsuram reciperet. Ipse Jarli titulus, quo Rognualdus donatur, egregiam viri diu gnitatem designat, cum titulus ipse ab initio illis concederetur 7 , qui aut regio stemmate orti erant , aut affinitate domui regnatrici annexi . Prosecto Rogn valdi filio Haraldus conjugem junxit filiam suam 8 . Magnae Britanniae, & Hiberniae Pares ex ordine Comitum hodiedum eodem honorantur vincabulo: Earis.
Tonsor Rognualdus quasi adstititii Patris, seu Patrini jure & munere sun-
1 Lex Romana lib. VIII. cap. q. aὶ Tacitus Germ. cap. XXXI. 3 j Idem Hist. lib. IV. Paulus Viaconus lib. III. c. 7.i3ὶ Snorro in Haratrio Pulchricomo cap. IV.i εὶ Idem ibid. c. XXIII. XXIV. Vide Ihre Glossia r. hac voce. 8 Snorro l. c. cap. XXX.
382쪽
gens Haraldo nomen indidit Pulchricomum , quo subinde cognominatus adhue in Norvegicis fastis Haraldus Pulchri comus celebris est. Hoc honori datum. Alias vidimus i , pueros ethnico baptis ino ablutos nomine donatos fui ct e ab eo qui baptistae praestabat officium ; & suisse tunc temporis consuetudinem ab hominibuς praesertim insignioris ordinis servatam, ut studiose eos quaererent , quibus infantem aqua tu trandi, aut nomen imponendi committerem negotium. Qitem admodum serme apud nos inter ingenuas, nobilesque familias honorifice deligi solent, qui in baptismate susceptoris, seu patrini munus expleant.
Allegata narratione Snorro non memorat munera, quae tamen honoris causa a Rognualdo collata Haraldo suisse ambigendum non est: gentis enim consuetudo poscebat , ut impositio nominis firmaretur collatione maneris. Cum Clasus Trygguae filius, Nor vegiae Rex, Poetae cuidam moredo Christiano rita baptizato lusceptor fuisset, eumque subinde appellasset Vandraeda-Sc alid s Poeatam discultates neflentem ), interrogat Hali redus sa) , quo dono novum additum nomen frmare vellet Rex , s Vandraeda-Skalid esset dicendus. Donavit eum Rex gladio, cui non erat vagina, Inoleti moris apertissimam fidem facit Edda Mithologica 34 referens, quod cum pauper quidam adolescens Voggus nomine Hrolsum eeleberrimum in Ethnicismo Daniae Regem per irrisionem appellasset Vra e , Rex lepide respondit: Tu adolescens cognomen mibi dedissi , ut Hrollas Κra ius appeller. Sed MORIS EST , ut cognomina dono aliquo conser- mentur. Tu vero quod dones nihil habere Tideo. Compara nunc H.iraldum Pipino , Liui prando Rognualdum ; & utrinque tibi sese offeret tonsoris dignitas, Patrini officium, collatum munus. Hisce praepropere scriptis plura non addo; res enim tanti facienda non est,& testinantia praeli urget, ut sinem imponam.
383쪽
Ex Isidori Iunioris Hispalensis Episcopi Etymologiarum Libro V.
De auctoribus Legum, Moyses gentis Hebraeae primus omnium
divinas leges sacris literis explicavit. Foroneus Rex Graecis primus leges, judiciaque constituit. Mercurius Tri- megistus primus leges Myptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus dedit. Lycurgus primus Lacedaemoniis iura legum ex Apollinis auctoritate confinxit. Numa Ρompilius, qui Romulo successit in regno, primus leges Romanis edidit. Deinde cum populus seditiosos Magistratus ferre non posset, Decemviros legibus scrbendis ςreavit, qui leges ex libris Solonis in latinum sermmonem translatas, XII. Tabulis exposuerunt. Fuerunt autem hi Ap. Claudius, T. Genutius, P. Sestius, L. Veturius, C. Iulius, A. Manlius, P. Sulpirius, P. Curiatius , T. Romulius, Sp. Posthum ius. Hi Decemviri legum conscribendarum electi sunt. Leges autem redigere in libris primus Consul Pompeius instituere voluit, sed non perseveravit obtrectatorum metu. Deinde Caesar coepit id facere, sed ante interse in iis est. Paulatim autem antiquae leges vetustate, &incuria exoleverant e quarum etsi nullus jam usus est, notitia tamen necessaria videtur. Leges novae a ConstAntino Caetare coeperunt, & reliquis succedentibus: erantque permixtae, & inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani & Hermogeniani, Codicem factum constitutionum a Constantini temporibus sub proprio cujusque Imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum
D8 Legibus disinis, o humanis.
Omnes autem Leges adiit divinae sunt, aut humanae. Divinae natura, humanae moribus constant. Ideoque hae discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. Fas lex divina est, Ius lex humana. Transire per agrum alienum fas est, ius non est.
Quid disserunt inter se jus, leges,
Jus generale nomen est. Lex autem iuris est species. Ius autem dictum, quia justum est. Omne autem jus legibus, & moribus constat. Lex est constitutio scripta. Mosest vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta. Nam lex a legendo Vocata, qui x scripta est. Mos autem longa consuetudo est, de moribus tantummodo tractareonsuetudo autem est jus quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura, an ratione consistat, quando δc ratio legem commendat . Porro si ratione lex constat, lexerit omne jam quod ratione constiterit, dumtaxat quod Religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi usu est.
Ius autem naturale est, aut civile, aut gentium. Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae , non constitutione aliqu/ habetur, ut viri ,& sceminae coniunctio, liberorum susceptio& educatio, communis omnium possessio, & omnium una libertas, acquisitio eorum, qKae caelo, terra, marique capiunt in . Item deposirae rei, vel commodatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulso. Nam hoe aut si quid huic simile est, nunquam injustum , sed naturale aequumque habetur. Quid sit ius ciυile . Jus civile est, quod quisque populus, vel quaeque civitas sibi proprium humana, di
Ius gentium est sed ita in occupatio, aedificatio, munitio, bella, captivitates, servitutes, postliminia, foedera, pacis induciae, legatorum non violandorum religio, connubia inter alienigenas prohibita. Et inde jus gentium, quia eo jure omnes sere gen
Ius militare est belli inserendi solennitas, foederis faciendi nexus, signo dato congressio in hostem vel commissio, item signo dato receptio, item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur. Item stipendiorum modus, dignitatum gradus, praemiorum ii nor, Veluti cum coronae, vel torques donantur. Item praedae decisio, Sc pro persinnarum qualitatibus, Sc laboris justa divisio, ac principis portio.
Quid sit Ius publicum. Jus publicum est in sacris, in Sacerdotibus, et in Magistratibus. suid sit ius suiritum . Ius Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent, nisi Quirites, id est Ro-
384쪽
mani, tamquam de legitimis haereditatibus, de cretionibus, de tutelis, de usucapionibus: quae jura apud nullum alium populum reperiuntur, sed propria sunt Romanorum, et in eosdem solos constituta. Constat at tem Ius Quiritum ex legibus, et plebiscitis, constitutionibus principum, et edictis, sive prudentium responsis . uid Lex. Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt . Quid Scita plebium. Scita sunt, quae plebes tantum constituunt, et vocata scita, quod ea plebs sciat; vel quod sciscitatur, et rogat, ut
Quid Senatus Uultum. Senatusconsultum est, quod tantum Senatores populis sonsulendo decernunt.
Uuid Constitutio, o Edictum. Constitutio vel Edictum, quod Rex, vel Imperator constituit, vel edicit Qui Responsa prudentium. Responsa sunt, quae Iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus; unde et responsa Paxili dicta. Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri aequitatis, qui constitutiones civiles iuris compositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent νDe Legibus consularibus, ct Tribunitiis inuaedam etiam leges dicuntur ab his, qui condiderunt, ut Consulares, Tribuni-riae, Iuliae, Corneliae. Nam et sub Octaviano Caesare suffecti Consules, Papius et Pompeius legem tulerunt, quae a nominibus eorum appellatur Papia Pompeia, con-rmens patrum praemia pro suscipiendis liberis . Sub eodem quoque Imperatore Falcidius Tribunus plebis legem secit, ne quis
plus extraneis in testamento legaret, quam ut quart pars superesset haeredibus, ex C ius nomine lex Falcidia nuncupata est.
Aquilius quoque legem condidit, quae hactenus Aquilia nuncupatur De Lege Satira. Satira vero lex ςst, quae de pluribus rebus simul loquitur, dicta a copia rerum, quasi a satietate. Unde et Satiram scribere est poemata Varia condere , ut Horatii, J Venalis, et Persit De Legibus Rhodiis . Rhodiae leges navalium commerciorum sunt ab insula Rhodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus suit.
De priυilegiis. Privilegia autem sunt leges privatorum quasi privatae leges. Nam privilegium inde dictum, quod in privato feratur.
Omnis autem Lex aut permittit aliquid, ut, Vir fortis petat praemium: aut Vetat, ut, Sacrarum Virginum nuptias nulli petere liceat: aut punit, ut, Qui caedem secerit, capite pleisiatur. Eius enim praemio
aut poena vita moderatur humana .
Factae sunt autem Leges, ut earum me tu humana coerceatur audacia, tutaque sit
inter improbos innocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio refraenetur nocendi facultaS.
sualis debeat feri Lex. Erit autem lex honesta, iusta, possibi-
'lis, secundum naturam, secundum patriae consuetudinem, loco temporique Con Veniens, necessaria, uti Iis, manifesta quoque , ne aliquid per obscturitatem in captione contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta. De causis. Pragma graecum est, quod latine causa dicitur. Unde et pragmatica negotia dicuntur , et actor causarum et negotiorum prag-
De tesibus. Testes sunt, a quibus quaeritur veritas in iudicio. Quos quisque ante iudicium sibi placitis alligat, ne cui sit postea liberum aut dissimulare, aut subtrahere se, unde & alligati appellantur. Item testes dicti, quod testamento adhiberi solent, sicut signatores, qui testamentum signant. De Inserumentis legalibus.
Voluntas est generale nomen omnium legalium instrumentorum , quae quia non vi, sed voluntate procedit, ideo tale nomen accepit. Testamentum vocatum, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari potest,
nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum & obsignatum est. Inde dictum Testamentum , quia non valet nisi post testatoris monumentum. Unde & Apostolus, Testamentum, inquit, in mortuis confirmatur. Testamentum sane in Scripturis Sanctis non hoc solum dicitur, quod non v I et nisi testatoribus mortuis, sed omne pactum & placitum testamentum vocabant. Nam Labali &Jacob testamentum secerunt, quod utique etiam inter vivos valere r. Et
in Psalmis legitur: Adversus te testamentum
385쪽
disposuerunt, hoc est, pactum; dc innumerabilia talia . Tabulae testamenti inde appellatae sunt, quia ante chartae membran rum usum indolatis tabulis non solum te lamenta, sed etiam epistolarum alloquia scribebantur. Unde portitores earum tabellarii vocabantur.
Testamentum juris civilis est quinque testium signis subscriptione firmatum. Testamentum Jaris p torii est septem testium signis firmatum; sed illud apud cives fit, inde civile: illud apud Praetores, inde iuris praetorii.
Testamentum autem signare notare est,
id est, ut notum sit quod scriptum est.
Holographum testamentum est manu auctoris totum conscriptum, atque subscriptum; unde & nomen accepit. Graeci enim
Irritum testamentum est, si is, qui testatus est , capite diminutus est, aut si non rite factum sit. Inosticiosum testamentum est, quod frusta liberis exhaeredatis sine ossicio naturalis
pietatis in extraneas personas redactum est. Ruptum testamentum inde Vocatum, eo quod nascente posthumo, neque exhaered,
to nominatim, neque haerede instituto dirampitur . Suppressum testamentum est, quod in sta de haeredum vel legatariorum, seu libertorum non est palam prolatum. Quod si non latet, tamen si praedictis personis non proferatur, supprimi tunc videtur. Nuncupatio est, quum in tabulis ceri seque testator recitat, dicens: Haec ut in tabulis cerisque scripta sunt, ita dico, ita lego. Itaque Vos, Cives Romani, mihi testimonium perhibete. Et hoc dicitur nuncupatio . Nuncupare enim est palam nominare , & confirmare. Ius liberorum & coniugum sine liberis invicem pro loco pignorum haereditatis alterna conscriptio. Codicillus, ut veteres ait: it, sine dubiosi auctore dictus, qui hoc scripturae genus instituit. Est autem scriptura nulla indigens solennitate verborum, sed sola testatoris voluntate qualiscumque scripturae significatione expressa. Cuius beneficio voluntatibus de functorum constat esse subventum propter legalium verborum dissicultatem, aut certe propter necessitatem adhibendorum solen nium, ita ut qui scribit titulum eiusdem scripturae Codicillum vocet. Sicut autem Codicillus fit vice testamenti, ita epistola uice Codicillorum. Cretio est certus dierum numerus, in quo institutus haeres aut adit haereditatem, aut finito tempore cretionis excluditur, nec liberum est illi ultra capiendae haereditatis. Cretio appellata est quassi decretib , id est, decernere vel constituere, ut puta : ille limres mihi esto: additurque, cernitoque infra dies tot. Adeundarum autem haereditatum centesimus statutus erat dies, quibus non e cretio addita.
Fidei commissum dictum, ut fiat quod a
de iuncto committitur . Nam fides dicta eo quod fiat, quod tamen non directis verbis, sed precationibus exposcitur.
Pactum dicitur inter partes ex pace conveniens scriptura, legibus ac moribus comprobata : & dictum est pactum, quasi ex pace factum, ab eo, quod est pango, unde Sc, pepigit foedus.
Placitum quoque similiter ab eo quolplaceat: alii dicunt pactum esse, quod volens quisque facit: placitum vero etiam n lens compellitur, Veluti quando quisque paratus sit in iudicio ad respondendiam: quo1 nemo potest dicere pactum, sed placitum. Manda'im dictum, quod olim in commita negotio alter alteri manum dabat. Ratum vero quasi rationabile & rectium ;unde & qui pollicetur dicit: Ratum nae esse profiteor, hoc est, firmum atque per
Rite autem esse, non recte , sed ex
Chirographum, cautio vel conscriptio duarum instar chartarum. Graece enim ma. nu scriptum dicitur cautio. Emptio, & venditio est rerum commutatio, atque contractus ex convenientia veniens. Emptio autem dicta, quod a me tibi fit: venditio quasi venundatio, id est,
Donatio est cuiuslibet rei transactio. Di autem dicunt donationem, quasi doni actionem , & dotem quasi do item . Praecedente enim in nuptiis donatione, dos sequitur. Nam antiquus nuptiarum erat ritus, quo se maritus & uxor invicem emebant, ne videretur uxor ancilla, sicut ii
bemus in iure. Inde est, quod praecedente donatione viri, sequitur dos uxoris. Donatio usufructuaria ideo dicitur, quia donator ex ea usum ructum adhuc retinet, servato cui donatum est, jure. Donatio directa ideo nuncupatur, quia & iure, & usu statim transit in alterum, nec ultra aliquid inde ad ius donatoris retorquetur. Condiciones proprie testium sunt, & diacondiciones a condicendo, quasi condictiones, quia non ibi testis unus jurat, sed vel duo vel plures. Non enim in uni uxore , sed in duorum , aut trium testium stat omne verbum. Item condiciones, quod inter se conveniat sermo testium, quasi condictiones . Stipulatio est promisso vel sponsio. Unde Jc promis res stipulatores vocantur. Dicta autem stipulatio a stipula . Veteres enim
quando sibi aliquid promittebant, stipulam
tenentes frangebant, quam iterum jungentes sponsiones suas agnoscebant; sive quod stipulum, juxta Paulum Iuridicum, firmum. appellavere. Sacramentum est pignus sponsonis. V
386쪽
catum autem sacramentum, quia violare
quod quisque promittit perfidiae est.
De Rebus. Haereditas est res, quae morte alicuius ad quempiam pervenit, Vel legato testamento, vel possessione retenta. Dicta autem haereditas a rebus aditis, sive ab aere, quia
qui possidet agrum, & censum solvit: inde& res. Res sunt, quae in nostro iure consistunt. Iura autem sunt, quae a nobis iuste possidentur, nec aliena sunt. Dicta autem resa recte habendo: jus a juste possidendo. Hoc enim iure possidetur, quod recte : hoc
recte, quot bene. Quod autem male post sidetur, alienum est. Male autem posside x, qui vel suis male utitur, vel aliena praesumit. Possidet autem tulte, qui non in retibtur cupiditate. Qui autem cupiditate ten tur, possessus est, non possessbr. Bona sunt honestorum seu nobilium , quae proinde bona dicuntur, ut non habeant turpem usum, sed iis homines ad res bonas
Peculium proprie minorum est persona-xum, si1ve servorum. Nam peculium est, quod pater, vel dominus filium suum, vel servum pro suo iure tractare patitur. Peculium autem a pecudibus dictum, in quibus veterum constabat universa substantia. Bonorum possessio est jus possessionis, ce
to ordine, certoque titulo acquisita. In testata haereditas est, quae testamento scripta non est: aut si scripta sit, iure tomen nequaquam est edita.
Caduca inde dicuntur, quia eius heredes
Familiae herciscundae est divisio haereditatis inter haeredes. Herciscunda enim apud veteres divisio nuncupatur. Communi dividundo est inter eos, quibus communis res est, quae actio iubet postulantibus his arbitrum dari, cujus arbitratu res dividantur. Finium regundorum actio dicta, eo quod
per eam regantur fines utrique ne dissipentur, dummodo non angustiore quinque pedum loco ea controversia sit. Locatio est res ad usum data cum definitione mercedis. Conductio est res in usum accepta cum constituta mercede. Res credita est, quae in obligationem ita deducta est, ut ex tempore, quae contrahebatur, certum sit eam deserre. Usura est incrementum scenoris ab usu aeris crediti nuncupata.
Commodum est id , quod nostri iuris est,
di ad alios temporaliter translatum est cum modo temporis, quamliu apud eum sit: unde & commodum dictum est. Precarium est, dum prece creditor rogatus permittit debitorem in possessione fumdi sibi obligati demorari, ex eo tactus
capere. Et dictum precarium, quia prece auditur, quasi precadium, ν pro d litera
Mutuum appellatum est, quia id, quod a me tibi datur, ex meo tuum fit. Depositum est pignus commendatum altempus, quasi diu positum. Deponete a tem quis videtur, cum aliquid metu furti, incendii, naufragii, apud alium custodiae causa deponit. Interest autem in loquendi usu inter pignus & arram. Nam pignus est quod datur propter rem creditam , quae dum redditur , statim pignus aufertur. Arra vero est, quae primum pro re bonae fidei contractu empta ex parte datur , & postea completur. Est enim arra complenda, non auferenda. Unde qui habet arram, non reddit licui pignus, sed desiderat plenitudinem t& diista arra a re, pro qua traditur.
Item inter pignus, & fiduciam, & hypothecam hoc interest. Pignus enim est, quod propter rem debitam obligatur, cuius rei possessionem solam ad tempus consequitur creditore caeterum dominium penes debitorem est. Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecimiae gratia vel mancipatur, vel in jure creditur. Hypotheca est, cum res aliqua commodatur sine depositione pecuniae , vel pignoris, paes o vel cautione sola interveniente.
Momentum dictum a temporis brevitare , ut tam cito, quam statim salvo negocio reformetur: nec in ullam moram produci debeat, quod repetitur: siicut nec ullum spatium est momenti, cujus tam brevis est temporis punctus, ut in aliquam moram nullo modo producatur. Instrumentum est, unde aliquid construimus, ut cularus, calamus, ascia. Instru- Stim, quod per instrumentum emcitur, ut baculus, codex, tabula. Usus, quo in re instructa utimur, ut in baculo inniti, in codice legere, in tabula ludere. Sed Ripse fructus agrorum, quia eo utimur, usus vocatur. Haec sunt illa tria. Usufructus autem vocatur, quia solo usu habetur ejus fructus, manente apud alium
Usucapio est ademptio dominii per conia tinuationem justae possessionis, ut biennii,
aut alicujus temporis. Mancipatio dicta est, quia manu res capitur. Unde oportet eum, qui mancipium
accipit, comprehendere id ipsum, quod de mancipio datur. Cessio est propriae rei concessio, sicut est illud: Cedo iuri propinquitatis. Cedere enim dicimus quasi concedere, id est, quae propria sunt. Nam aliena restituimuS, non cedimus. Nam cedere proprie dicitur, qui contra veritatem alteri consentir; ut Cicero , Cessit, inquit, amplissimi viri auctoritati, vel potius paruit. Interdictum est, quod a iudice non a iIi a per-
387쪽
perpetuum, sed pro reformando momento 4 tempus interim dicitur salva propositi ne actionis eius. Precium vocatum eo, quod prius illud
damus, ut pro eius vice rem, quam appetimus , possidere debeamus. Commercium dictum a mercibus, quo nomine res venales appellamus. Unde δ: mercatus dicitur coetus multorum hominum, qui res vendere, vel emere solent. Integri restitutio est cauta, vel rei reparatio. Causa redintegratur, quae vi pote- satis expleta non est. Res redintegratur, quae vi potestatis ablata atque extorta est. De Criminibus in Lege conscriptis. Crimen a carendo nomen habet, ut se tum, falsitas, & caetera, quae non occidunt , sed infamant. Facinus dictum a faciento malum, quod noceat alteri.
Flagitium a flagitando corruptelam libidinis, quia noceat sibi. Haec sunt duo ge
Vis est virtus potestatis, per quam causa, sive res vel aufertur, vel extorquetur.
Vis privata est, si quisque ante judicium
armatis hominibus quemquam a suo dejecerit vel expugnaverit. Vis publica est, si quis ci Uem ante populum vel iudicem, vel regem appellantem necaVerit, aut torserit, sive verberaverit, vel vinxerit. Dolus est mentis calliditas, ab eo quo deludat. Aliud enim agit, & aliud simulat. Petronius aliter aestimat, dicens :
id est iudicis dolus y Nimirum ubi ali-uid factum est, quod legi dolet. Habetisolum, accipite nunc malum.
Calumnia est iurgium alienae litis, a caluvendo, id est, decipiendo dicta. Fallitas appellata a sando aliud quam
Iniuria est iniustitia. Hine est illud Virigilii: Cum Turni iniuria Martem admonuit . Injurius, qui audet aliquid contraordinem iuris. Seditio dicitur dissensio civium, quod seorsum alii ad alios eunt. Nam hi maxi
me turbatione rerum & tumultu gaudent. Sacrilegium proprie est sacrarum rerum
surtum, postea & in idolorum cultu haesit
Adulterium est i litisio alieni coniugii ,
quod quia alter alterius thorum commacu lavit, adulterii nomen accepit.
Stuprum, raptus proprie est, illicitus coitus , a corrumpendo dictus. Unde Virgilius: Rapto potitur, id est, stupro si uitur. Homicidii vocabulum compositum est, ex homine 3c caede. Qui enim caedem in hominem seςisse compertus erat, homicidam veteres anpellabant.
Parricidii actio non solum in eum dabatur, qui parentem , id est, qui patrem vel matrem interemisset, sed & in eum,
qui fratrem occiderat. Et dictum parrieudium quasi parentis cedium. Interneciei iudicium in eum dabatur , qui falsum testamentum fecerat, & ob id
hominem occiderat. Accusatorem ejus bonorum possessio sequebatur. Interneciei autem significatio est, quasi hominis quaedam enecatio. Nam praepositionem inter praeponebant . Nevius: Mare interbibere & Plautus : Interluere mare, id est, ebibere, & eluere. Furtum est rei alienae clandestina comtrectatio: a furvo, id est, fusco vocatum, quia in obscuro fit. Furtum autem capitale crimen apud majores fuit ante poenam
quadrupli. Pervasio est rei alienae manifesta praesumptio.
Furtum autem earumdem rerum fit,
quae de loco in locum transferri possunt. Pervaso autem & earum, quae transferuntur , & earum quae immobiles sunt. Inficiatio est negatio debitae rei, cum aereditore deposcitur.
Item & abjuratio, id est, rei creditae
Ambitus iudicium in eo est, qui largitione honorem capit, & ambit, amissurus dignitatem, quam munere invadit. Peculatus judicium in eos dicitur, qui
fraudem aerario faciunt, publicamque pecuniam intervertunt. Nam a pecunia pe culatus est dictus. Non autem sic judicatur furtum rei publicae sicut rei privatae.
Nam ille sie iudicatur ut sacrilegus, quia
sur est sacrorum. Repetundarum accusatus, qui pecunias a
sociis cepit. In hoc iudicio reus si ante moriatur, in hona ejus judicium redditur. Incesti iudicium in virgines sacratas, Vel propinquas sanguine constitutum est. Qui enim talibus miscentur, incesti, id est , measti habentur. Majestatis reatu tenentur hi, qui rempublicam prodiderunt, vel cum hostibus
piaculum dictum pro eo, quod expiari potest. Commisia fiant enim quae erant quoque ordine expianda. De Poenis in Legibus consitutis. Dupliciter malum appellatur, unum ' Od homo facit, alterum quod patitur . God facit, peccatum est: quod patitur, poena . Malum autem tunc plenum est, cum de praeteritum est, & impendit, ut sit & dolor & metust poena 3icta , quod puniat . Est autem epitheton nomen, & sne adiectione non habet plenum sensum. Adjicis poenam carceris, poenam exilii , poena ni mortis, Sc imples sensum. Supplicium proprie dicitur, non qui qum quomodo punitur, sed qui ita damnatur, ut bona ejus consecrentur, et in publicum redigantur. Nam supplicia dicebantur supplicamenta, et supplicium dicitur, de cuius
388쪽
Jus damnatione delibatur aliquid Deo ; undes et supplicare. Octo genera poenarum in legibus contineri Tullius seribit, id est, damnum, vin-
eula, verbera, talionem, ignominiam, exiti Ilum, servitutem, et mortem. His nainque paenis vindicatur omne perpetratum
Damnum a diminutione rei vocatum.
Vincula a vinciendo, id est, artando dicta, eo quod constringant, atque retineant vel quia vi ligant colla . Compedes dicti, quia continent pedes. Pedicae sunt laquei, quibus pedes illaqueantur, dictae a pedibus capiendis.
Catenae autem, quod capiendo teneant, utraque vestigia m promdiantur. Item catenae, quod se capiendo teneant plurimis modis. Manisae sunt vincula, quibus manus capiuntur ; licet et manicae tunicarum
Nervus est serreum vinculum, quo pedes, vel etiam cervires impediuntur. Bria est torques damnatorum ; quasi i gum boum, ex genere vinculorum est. Carcer est, in quo custodiuntur noxii: et dictus carcer, quod eo homines coerceantur, includanturque t quasi arcer ab arcendo scilicet. Locum autem, in quo se
vantur noxii, carcerem dicimus numerorantum singulari . Unde vero emittuntur quadrigae, carceres vocamus numero tantum
plurali. Verbera dicta , quia cum agitantur aerem verberant. Hinc flagra et plagae, et stagella, quia eum fiatu et strepitu in corpo-xe sonant. Nam plagae quasi fiam; sed plagae et flagra primae positionis sunt, flagella autem per diminutionem dicta. Anguilla est, qua coercentur in scholis pueri, quae vulgo se ira dicitur. Fustes sunt, quibus iuvenes pro criminibus feriuntur, appellati quod praefixi in lassis stent quos palos rustici vocant. Vectes dicti, quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur, sed hi ad
poenas legum non pertinent. Virgae sunt summitates frondium, arborumque , dictae quod virides sint, vel quod vim habeant arguendi: quae si lenis fuerit,
virga est: si certe nodosa vel aculeata, storpio rectissimo nomine Vocatur, quia Rrcuato vulnere in corpus infigitur.
Ictus proprie flagellorum sunt, ab agili
Ungulae dictae quod effodiant. Hae & fidiculae, quia his rei in equuleo torquentur, ut fides inveniatur. Eculeus autem dictus quod extendat. Tormenta vero quoi torquendo mentem inveniant. Est et Lxtumium supplicii genus ad verberandum aptum, inventum a Tarquinio Superbo ad poenas sceleratorum. Iste enim Tom. V.
prior latumias, tormenta, fustes, metalla atque exilia adinvenit, & ipse prior ex Regibus exilium meruit. Tatio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur, ut fecit. Hoc enim et natura, & lege est institutum, ut laedentem similis vindicta sequatur: unde illud est legis: oeulum pro oculo, dentem prodem te, Talio autem non solum ad iniuriam reserendam, sed etiam pro beneficio reddendo ponitur. Est enim communis sermo& injuriae & beneficentiae. Ignominium diis um, eo quod desinat habere honestatis nomen is, qui in aliquo crimine deprehenditur. Dictum autem ignominium quasi sine nomine, sicut isnarus sit ne scientia, sicut ignobilis sine nobilitate. Hoc quoque & infamium, quassi sine bona fama.
Fama autem dicta, quia fando, id est,
loquendo pervagatur, per traduces linguarum , dc aurium serpens. Est autem nomen, &bonarum rerum & malarum. Nam fama
felicitatis interdum est, ut illud r ' ill fris fama, quod laus est. Μalorum , ut
Fama malum, quo non aliud -- locius tiIlum. Famae autem nomen certi locum minime habet, quia plurimum mendax est, adjiciens multa, vel demutans de veritate; quae tamdiu vivit, . quamdiu non probatur. At ubi probaveris , esse fama cessat: & exinde res nominatur, non fama. Exilium dictum, quasi extra solum. Nam exul dicitur qui eretra solum est Unde postliminio redeuntes, hoc. est, de exilio reducendi, qhu sint ejecti in iniuriam, id est extra limen patriae. Dividitur autem exilium in relegatis & deportatis. Re- legatus est, quem bona sua sequuntur. De
portatus , quem non sequuntur.
Proscriptio, exilii procul damnatio, quasi porro scriptio. Item proscriptus , quia palam scriptuS.Μetallum est ubi exules deputantur ad
eruendam venam, marmoraque secanda incrustis. Servitus a servando vocata. Apud antiquos enim qui in bello a morte servabantur, servi vocabantur. Haec est sola malorum omnium postrema, quae liberis omni
supplicio gravior est. Nam ubi libertas periit , una ibi perierunt L omnia. Mortium vero diversi casus, ex quibus crux vel patibulum, in quo homines adpens1 cruciantur, vel patiuntur; unde R. nomina habent. Patibulum enim vulgo furca dicitur, quasi serens caput; suspensum enim & strangulatum haec exanimat: sed patibuli minor poena, quam crucis. Nam patibulum adpensos statim exanimat; crux autem suffixos diu cruciat. Unde & in Evangelio latronibus ut mo retentur, & de ligno ante sabbatum deponerentur, crura confracta sunt, quia ligno suspensii cito mori non poterant.
389쪽
In ipso quoque genere necis differunt. Crudelius est enim in aqua spiritum torquentis extingui, ignibus uri, frigore dc fame necari, canibus & bestiis exponi . Nam serro mori, aetas quoque major optavit . Gladius enim sine graviori cruciatu compendiosa morte vitam finire novit. Culeum est parricid te vasculum ab o culendo, id en, claudendo dictum. Est autem uter ex corio factus, in quo parricidae cum simia & gallo & serpente inclusi in mare praecipitantur,
Omnium autem istarum mortium genus animadversio nominatur. Animadversio enim est, quando judex reum punir; & dicitur animadvertere, id est, animum illuc ue iere , intendere utique ad puniendum reum
Ideo autem Romani aquam & ignem interdicebant quibusdam damnatis, quia aer& aqua cunctis parent, & omnibus data sunt; ut illi non fruerentur, quod omnibus per naturam concessum est.
GEns Francorum inclita auctore Deo condita sortis in arma firma pace freta pro-undo 1n consilio. Corporea nobilitas incolumna candore forma egregia audax Uelox dc aspera a catholica fide conversa , immunis ab heresse, dum adhuc teneretur Daruaro antpirante Deo inquirens scientiae clavem iuxta morum suorum qualitatem desii erans justitiam custedens pietatem dictaverunt Salicam legem per proceres ipsius gen tes qui nunc temporis eiusdςm aderant rectores electi de pluribus viris quatuor his ninminibus, Uua gastis, Bodogastis, Salegastis, &Uvidegastis in loca cognominanti lecha- Uvid hami . Qui per tres imallos convenientes omnes causarum origines tollicito discutiendo tractatis de singulis judicium decreverunt hoc modo. Ad ubi Deo favente Rex Francorum Chlodoveus torrens & pulcher primum recepit Catholicum baptismum & quod minus inspecto habebat idonςum pro culpis regis Chiodoveo &Chiudoberto & Chlotharao fuit lucidis emendatum. Vivat quis francos diligit. Christus eorum regnum custodiat rectores eorumdem luna. suae gratiae repleat exorcitum protegat fidem monumenta tribuat pacis gaudia & selicitatis tempora dominantium Dominus Iesus liristus pietatem concedat. Haec estque gens sortis dum est robore valida Romanorum Iugum durissimum de suis cervicibus excusserunt pugnando. Atque post agnitiones Ba ptalmum Sanctorum Martirum coreora quae Romani igne cremaverunt vel ferro trunca verunt vel bestiis laceraverunt projecerunt Francis super eos aurum & lapides pretiosa
ornaverunt. Tantum. r LINCI P. CAPITULA LEGIS SALICar.
II. De furtis porcorum. IV De furtis animalium. IV m furtis ovium.
u Do furtis apium .X. De damnum in messe vel in qualibet clausura . XI. De servis vel mancipiis furuis . XII. De furtis ingenuorum sei tracturis. XIII. De rapto ingenuorum set mulierum. XLV. De eo qui alterius mulierem tollis vi
m. De supervenientes υρι expoliationibus qui hominem ingenuum expoliat . XVI. Si quis villani alienam adfaberis. XVII. Si quis hominem mortuum soderis. aut expoliaveris . XVIII. Si quis corpus in furtu expuim rit antequam inserea mittatur. XIX. Si quis casa super hominem dormiem rem incenserit
390쪽
. Si quis spicarium aut massaiam cum anona incenderit. Arist. Si quis a Iterum misit 'occidere oecolpus fauierit. V. Si quis bominem ingenuum de fuse percusserit , Iu Si quis ad Regem hominem innocentem absentem accusaverit.
XXIV. De malescis qui alteri herbas de .
V. De manu mulseris fringenda.
VI. De nave qui fine permissu Domiai
fui moυunt. XXVII. De asco deintus clavo furato se III. De furtis in molino commisso. XXIX. De eo qui alterius excissa rumpis,
xxx. De homicidiis parvulorum . . . . .
XXXI. De femina pos=uam infantes sabrure coeperit occidit. XXXII. De semina pose media etate occiderit. TUL De negligentiis parvulorum. IV . De puero Ionserato. XXXV. De adulteriis ancinarum.
xxx UT De libertiae dimisi ingemuis. XXXVII. De furiis diversis. XXXVIII. Si quis messem alienam mei
XIX. Si quis de inessem campo alieno
n. Si quis prato alieno furaυerii Oseem
XLI. Si quis vineam Alienam vindemi
XLIL Si quis in orto alieno ingressus D
XLIII. Si quis retem de aqua furaverit. XLIV. Si quis de ferrena qui clavem Misbei aliquid furaverit. XLV. Si quis campo alieno araverit m se
mihisit. XLVI. De elocationibus a XLVII. De debilitatibus .XIHIL De eoἡυitiis . XLIX. De viis lacina. L. De ligaminibus ingenuorum. LI. De venationibus.
LII. De sepibus. LVI. De homiae qui per alienam messemespicem traxerit.
LM. Si quis alienam messem expalmis intem iνInserit. Lm Si uis pro malo ingenio in curre aut in coa in furtum aliquid miserit. L T. De homicidiis servorum veI expolia-xionibus. LVII. Si quis fervum aIienum batteris. LVIII. Si estis servus h inem alienum eccisserit.
LM. Si quis bomo ingenuus litum alienumispoliaverit.
Lx De quadrupedis pecoriim se hominem
ocesserit . LXI. De D stigis minando. LXIL Do furtis cabaliorum . LXIII. De cabalia alieno extrapromisso Domino suo ascense vel excortato . LXIV. De plis lasoribus.
L m. Si quis servus alienus furatus fue-
LXVI. Si quis hominem ingenuum plaga
LxVII. Si servus ioculpatus fuerit is furtu . LXVIII. De homicidiis ingenuorum. LXM. De homicidiis in contuberniis factis. L . De homicidio a contubernio facto. LXXI. De homine in hoste occiso. LXXII. De conuestione homicidii. LXXIII. De komine ab inimicis truncato
pos interfectum. L nri De homine de bargo vel de furca dimisso.
LXXV. De expoliata retem. Exori De basilica incenduta. LXXVIL De presbieris vel diaconibus inisterfectis, LXXVIII. De Reipuo ut flet homo morio mi uam dimiserit. LXXIX. De migra ntibus. LXXX. De Uaetumis. Lora De fio torto. LXXXII. De falso resimonio. LXXXIIL Si quis inlicui fuerit imputatum
perjurasset. XXIV . De testibus qui necessitatibus fribuerit dare,
LXXXVI. De eo qui grasionem ad res alio nas in Ue invitaverit. LXXXVIL. De rem praesiata. LX GH. De manu de enis redimenda. LXXXIX. De eo qui grasonem occluserit. XC. De eo qui ad mallum venire contem ferit. XCI. De Racimburgiis. II De a dis .
ACIII. De eo qui se de parentita .llere
XCIV. De araena. XCV. De ereburgio.
XCVL. De eo qui filiis aliena spiri eris
se retraxerit. XCVII. De eo qui alterum in puteum aut in pelagum ivinxerit. XCVLLI. De terra conrimnata. ICLX. De cristae crudeque paganorum tempore observabunt. C, Incipiunt chunnas.