De Euripidis Hecuba quid secundum Aristotelis præcepta statuendum sit [microform]

발행: 1869년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 시학

1쪽

Humaniti s

3쪽

AUTI OR Lomer Iulius TITI E De Euripidis Hecuba

quid secundum Aristotelis

praecepta statuendum sit

5쪽

cI cI

P ti,

orae

7쪽

liber bas

iura errasse nitidieni rus ungis iii 30 auli

9쪽

quid seeundum Aristotelis praecepta Statuendum sit.

Seripsit Julius LMsserixe agna est de uripide dissensi inter recentiores criticos quorum plurimi Aeselino et Sophocle multo inferiorem eum esse putant, qua re concitati alii non satis habent eum purgare, verum duobus illis longe eum anteponunt. Inter omne quidem constat, Euripidem ab eo tragoediae habitu, quem Aesctylus et Sophocles tradidissent, digressum esse quaeritur autem, melioremne in partem facta sit haec mutatio an in priorem unde orta est criticorum dissensio. Veteres de hac re ita eo entiunt, ni principatum quidem deferant Aeschylo et Sophocli, tertium autem locum nemini tribuant nisi Euripidi Aequalium quoque, qui ex noVa tragoediae constitutione maximam oblectationem ceperunt ideoque conniventes in vitiis maximos poetae impertiVerunt plausus, nemo palmam illis eripere et huic dare conatus est. Horum Vero sententiae minime stuXerunt exartium praeceptis; sed praepotenti Aeschylearum et Sophoclearunt fabularum vi illi, quorum Voluntatibus et studiis obsecutus ur novam viam ingressus erat, ita commoti erant, ut, quamVis noris rebu delectarentur, tamen horum principatum minime imminuerent. Quaeritur autem, quanti Euripidea trag0edia aestimata sit a ritieis veterum Jndicibus. Inter quos primum locum obtinet meritoque κριτοι-αro vocatur ristoteles, qui primus poesim et maxime tragoediam ad artem et ad praecepta reVocavit in libro, quem scripsitnερὶ ποιητοιῆς. Etsi libellus ille imperfectus et lacunoSu est, quamobrem a doctissimis viris minarium copiosioris libri habetur, tamen tragoediae natura pulchre ex e cognosci potest adeo, ut summus

noster artium existimator et judex non dubitet profiteri, certissima atque verissima in eo inesse tragoediae praecepta. In quo libello quum Stagirites laudator Euripidis exstitisse videatur, operae protium est investigare, quatenus ille poeta in fabulis suis satisfecerit praeceptis a primari existimatore traditis: in consilio Hecubae, qua nulla Euripidearum fabularum in magis diversas et magis contrarias aestimationes venit, censuram ex illis praeceptis pini0ne non praejudicata instituere in animo est. Ex generali, quam Arist. Poet. VI 2. d. Herm. ponit, tragoediae definitione, ad qualitatem imitationis noιοτητα spectans partes tragoediae eruit sex, quae Sunt Musto sabula. mores, λεξις

Iessingius in libro, qui inscribitur Oambiirgi de Tramaturgie cap. 101 - 104.

10쪽

dictio, διανοια sententiae, Scenicus apparatus, μελοποίt modulatio. rimarium autem locum tribuit sabulae, quam . l. intelligi vult actorum compositionem. Hanc justissime dicit tragoediae finem et fundamentum απήν). ragoedia enim est actionis imitatio spectantibus movens metum et miserationem; hi autem affectus nituntur malis, quae solis moribus persei non possunt, sed pendent ex saetis. Qua in re philosophus minime negligit, facta plerumque artissime cohaerere cum moribus, quos ob eam rem proximo in loco ponit. Tertium locum obtinent sententiae, quae et ipsae plerumque actionis causae sunt. Quarius locus tribuitur dictioni f. elocutioni per Vocabula, qua poesis ab aliis artibus dissert. Perspicue phil addit, dictionem eandem vim habere et in soluta oratione et in vineta, talio quoque loco Poet. I. 7 sqq. non in metro sed in imitatione positam esse dicit naturam poesis. Quintum locum obtinet modulatio, quod summum tragoediae eondimentum est. Ultimo demum in loco ponitur scenicus apparatus, quamquam hic eo quod imitationem tragicam agendo fieri demonstrat, tragoediam ab omnibus aliis poesis generibus discemit ob eamque rem necessaria pars esse Videtur. Qua in re phil justissime aliam esse Vult artem poetae, aliam actoris Scenicus enim apparatus, quamquam multum Valet ad animos alliciendos, tamen nun ex poesis natura fluit, verum adventicium quiddam est. Nasei quidem possunt e spectatione quoque metus et miserationis affectus at optimi

poetae ipsa factorum compositione eos excitant. Itaque tragoediae vim etiam sine actoribus integram constare atque metum et miserationem non minus legentibus moveri oportet, quam spectantibus.

Accedamus ad marissimam tragoediae panem, ad fabulam s. saetorum compORitionem quae quum pendeat ex actione, quam tragoedia imitatur, simpliciter aereo nominari potest. De qua Arist. primum statuit Ροet. ΙΙ. 2.), ut sit perfecta et integra i. e. ut habeat initium et medium et finem.

Itaque, id quod ipse haec verba definiens addit, neque undelibet initium neque ubivis finem capere

sabulam portet, Verum ordiri a certa quadam re, quae non necessario ex aliis antecedentibus rebus

orta ipsa pariat alia saeta et dedue usque ad eam rem, ex qua non neeessario alia saeta oriuntur. Antigonae Sophocleae . . initium fit, ex quo Antigone consilium capit, Creontis edictum negligere et justa solVere fraterii funeri. Quod consilium non necessario ex illo edicto fluit; nam obtemperare potuit Antigone avunculi imperio sed oriatur ex eo necesse est pernicie si non complurium hominum, ut certe virginis ipsius. In odipi Regis fine miserrimus ille rex, postquam limsinibus se OrbaVit, e regno Suo emigraturus est, quam ad rem neeessario adducitur immanibus malis divinitus sibi immissis Ex quo facto non necesse est fluant dissensio et bellum inter filios ortum et quaecumque

alia postea fiunt; sed uec omnia ostieiuntur filiorum indole atque natura Medio autem continetur

progressu rerum, quae ab illo initio originem dueentes illum necessarium finem efficiant. Quas res aptissime inter se cohaerere necesse est id quod plillosophum ducit ad unitatem fabulae s. actionis, quae maximam inter criticos et interpretes movit dissensionem Perspicue Arist. Poet. VIII. 1. dicit, unitatem actionis intelligendam non esse agentis unitatem uni enim homini multa posse accidere, quae inter se minime cohaereant. Ex iis, quae paulo insta Poet. ΙΙΙ. . legimus, apparet, qualem phil intellexerit actionis unitatem. Omnes enim aetionis partes ita inter se conjunetas eSSe Vult, ut, Si qua auferatur Vel transponatur, totum periurbetur omnia saeta inter se ita cohaerere, ut intelligamus, neeesse aut veri simillimum esse, ex re antecedente id ipsum, quod sequatur, fieri, non aliud quid. Itaque unitatem actionis intelligendam esse perspicimus actorum continuitatem vel perpetuitatem. Qua re effieitur inter poetam et rerum scriptorem differentia, cujus paulo infra Poet. IX. 1. menti fit. Rerum enim seriptor narrat ea, quae re vera facta Sunt Poeta autem narrat ea, quae fieri Verisimile Vel necessarium est, non iborans, ut sabulas antiquitus traditas

immutata retineat neve narret nisi quae re vera saeta sint, verum fabulas ad suum usum commutans

SEARCH

MENU NAVIGATION