장음표시 사용
151쪽
Eκ l1occe definiendi, simulac abstrahendi studio, multae tam de motu quam de aliis rebus natae subtilissimae quaestiones, eaedemque nullius utilitatis, hominum ingenia frustra torserunt, adeo ut Aristoteles ultro &saepius fateatur motum esse actum quendam cognitu di cilem, & nonnulli
ex veteribus usque eo nugis exercitati deveniebant, ut motum omnino esse negarent.
46. Sed hujusmodi minutiis distineri piget. Satis si fontes solutionum indicasse : ad quos etiam illud adjungere libet: quod ea quae de infinita divisione temporis & spatii in mathesi traduntur, ob congenitam rerum naturam paradoxa & theorias spinosas quales sunt illae omnes in quibus agitur de infinito) in speculationes de motu intulerunt. Quidquid autem hujus generis sit, id omne motus commune habet cum spatio & tempore,
vel potius ad ea resert acceptum. 7. Et quemadmodum ex una parte nimia abstractio seu divisio rerum vere inseparabilium, ita ab altera parte compositio seu potius confusio rerum diversistimarum motus naturam perplexam reddidit. Usitatum enim est motum. Cum causa motus efficiente confundere. Unde accidit ut motus sit quasi biformis, unam faciem sensibus obviam, alteram caliginosa nocte obvolutam habens. Inde obscuritas & confusio, & varia de motu paradoxa originem trahunt, dum effectui perperam tribuitur id quod revera causae solummodo competit. 8. Hinc oritur opinio illa, eandem semper motus quantitatem Conservari; quod, nisi intelligatur de vi & potentia causae, sive causa illa dicatur naturn, sive νους, vel quodcunque tandem agens sit, falsum esse cuivis facile constabit. Aristoteles quidem i. 8. physicorum, ubi quaerit u rum motus jactus sit ta corrupitis, an vero ab aeterno tanquam Cita immortalis ansit retas omnibus, vitale principium potius, quam effectum externum, sive mutationem loci intellexiste videtur.
152쪽
9. Hinc etiam est, quod multi suspicantur motum non esse meram passionem in corporibus. Quod si intelligamus id quod in motu corporis sensibus objicitur, quin omnino passivum sit nemo dubitare potest. Ecquid enim in se habet successiva corporis existentia in diversis locis, quod actionem reserat, aut aliud sit quam nudus & iners effectus iso. Peripatetici, qui dicunt motum esse actum Unum utriusque, m ventis & moti, non satis discriminant causam ab effectu. Similiter, qui
nisum aut conatum in motu fingunt, aut idem corpus simul in contrarias partes ferri putant, eadem idearum confusione, eadem Vocum ambiguitate ludificari videntur.5 I. Juvat multum, sicut in aliis omnibus, ita in scientia de motu accuratam diligentiam adhibere, tam ad aliorum conceptus intelligendos quam ad suos enunciandos : in qua re nisi peccatum esset, vix credo in disputationem trahi potuisse, utrum corpus indisserens sit ad motum & ad quietem, necne. Quoniam enim experientia constat, esse legem naturae primariam, ut corpus perinde perseveret in statu motus ac quietis, quamdiu aliunde nihil accidat ad satum isum mutandum ; et propterea vim inertiae sub diverso respectu esse vel resistentiam, Vel impetum, colligitur : hoc sensu prosecto corpus dici potest sua natura indisserens ad motum vel quietem. Nimirum tam difficile est quietem in corpus motum, quam
motum in quiescens inducere : cum vero corpUS pariter conservet statum
utrumvis, quidni dicatur ad utrumvis se habere indisserenter tset. Peripatetici pro varietate mutationum, quas nes aliqua subire potest, varia motus genera distinguebant. Hodie de motu agentes intelligunt solummodo motum localem. Motus autem localis intelligi nequit nisi simul intelligatur quid sit locus : is vero a neotericis definitur pars spatii quam corpus occupat; Unde dividitur in relativum & absolutum pro ratione spatii. Distinguunt enim inter spatium absolutum sive verum, ac relativum
153쪽
De Motu. Irelativum sive apparens. Volunt scilicet dari spatium undequaque immensum, immobile, insensibile, corpora universa permeans & continens, quod vocant spatium absolutum. Spatium autem a corporibus Comprehensum vel definitum, sensibusque adeo subjectum, dicitur spatium
33. Fingamus itaque corpora cuncta destrui, & in nihilum redigi. Quod
reliquum est vocant spatium absolutum, omni relatione quae a situ & distantiis corporum oriebatur, simul cum ipsis corporibus, sublata. Porro
spatium illud est infinitum, immobile, indivisibile, insensibile, sine relatione & sine distinctione. Hoc est, omnia ejus attributa sunt privativa Vel negativa: videtur igitur esse merum nihil. Parit solummodo dissicultatem aliquam quod extensum sit. Extensio autem est qualitas positiva. Verum qualis tandem extensio est illa, quae nec dividi potest, nec mensurari, cujus nullam partem, nec sensu percipere, nec imaginatione depingere possumus t Etenim nihil in imaginationem cadit, quod, ex natura rei, non possibile est ut sensu percipiatur; siquidem imaginatio nihil aliud est quam facultas representatrix rerum sensibilium, vel actu existentium, vel saltem possibilium. Fugit insuper intellectum purum, quum facultas illa versetur tantum circa res spirituales & ine Xtensas, cujusmodi sunt mentes nostrae, earumque habitus, passiones, virtutes, & similia. Exspatio igitur absoluto auferamus modo vocabula, & nihil remanebit in sensu, imaginatione, aut intellectu : nihil aliud ergo iis designatur, quam pura privatio aut negatio, hoc est, merum nihil. 5 . Confitendum omnino est no& circa hanc rem gravissimis praejudiciis teneri, a quibus ut liberemur, omnis animi vis exerenda. Etenim multi, tantum abest quod spatium absolutum pro nihilo ducant, ut rem esse ex omnibus Deo excepto unicam existiment, quae annihilari non possit: statuantque illud suapte natura necessario eXistere, aeternumque esse & increatum, atque adeo attributorum divinorum Particeps. Verum
154쪽
I 2De Mau. enimvero quum certissimum sit, res omnes, quas nominibus designamus, per qualitates aut relationes, Vel aliqua saltem ex parte, cognosci, ineptum enim foret vocabulis uti quibus cogniti nihil, nihil notionis, ideae vel conceptus subjiceretur inquiramus diligenter, Utrum sermare liceat ideam ullam spatii illius puri, realis, absoluti, quod post omnium corporum annihilationem perseveret existere. Ideam porro talem paulo acrius
intuens, reperio ideam esse nihili purissimam, si modo idea appellanda sit Hoc ipse summa adhibita diligentia expertus sum: hoc alios pari adhibita
35. Decipere nos nonnunquam solet, quod aliis omnibus corporibus imaginatione su blatis, nostrum tamen manere supponimus. Quo supposito, motum membrorum ab omni parte liberrimum imaginamur. --tus autem sine spatio concipi non potest. Nihilominus si rem attento an iamo recolamus, constabit primo concipi spatium relativum partibus nostri corporis definitum: et '. movendi membra potestatem liberrimam nullo obiactaculo retusam : & praeter haec duo nihil. Falso tamen credimus tertium aliquod, spatium videlicit immensum, realiter existere, quod libe ram potestatem nobis faciat movendi corpus nostrum: ad hoc enim re quiritur absentia solummodo aliorum corporum. Quam absentiam, sive privationem corporum, nihil esse positivum fateamur necesse est .s6. Caeterum hasce res nisi quis libero & acri examine perspexerit, verba & voces parum valent. Meditanti Vero, & rationes secum reputanti, ni fallor, manifestum erit, quaecunque de spatio puro & absoluto praedicantur, ea omnia de nihilo praedicari posse. Qua ratione mens humana facillime liberatura magnis difficultatibus, simulque ab ea absurditate tribuendi existentiam necessariam ulli rei praeterquam soli Deo op
Vide quae contra spatium absolutum disseruntur in libro de principiis cognitionis humanae, idiomate anglicano decem abhinc annis edito.
155쪽
37. In proclivi esset sententiam nostram argumentis a posteriori ut loquuntur) ductis confirmare, quaestiones de spatio absoluto proponendo; exempli gratia, utrum sit substantia vel accidens t utrum creatum vel increatum t & absurditates ex utravis parte consequentes demonstrando. Sed brevitati consulendum. Illud tamen omitti non debet, quod sententiam hancce Democritus olim calculo suo comprobavit, uti auctor est Aristoteles i. I. Phys ubi haec habet: Democritus solidum S inane ponit principia, quarum aliud quidem ut quod est, aliud ut quod non es, esse dicit. Scrupulum si forte injiciat, quod distinctio illa inter spatium absolutum & relativum a magni nominis philosophis usurpetur, eique quasi fundamento inaedificentur multa praeclara theoremata, scrupulum istum Vanum esse, ex iis quae secutura sunt, apparebit. 58. Ex praemissis patet, non convenire, ut definiamus locum Verum corporis esse partem spatii absoluti quam occupat corpus, motumque Verum seu absolutum esse mutationem loci veri & absoluti. Siquidem omnis locus est relativus, ut & omnis motus. Veruntamen ut hoc clarius appareat, animadvertendum est, motum nullum intelligi posse sine determinatione aliqua seu directione, quae quidem intelligi nequit, nisi praeter corpus motum, nostrum etiam corpus, aut aliud aliquod, simul intelligatur existere. Nam sursum, deorsum, sinistrorsum, deXtrorsum, om-oesque plagae & regiones in relatione aliqua fundantur, & necessario corpus a moto diversum connotant & supponunt. Adeo ut, si reliquis corporibus in nihilum redactis, globus, exempli gratia, unicus existere supponatur; in illo motus nullus concipi possit: usque adeo necesse est, ut detur aliud corpus, cujus situ motus determinari intelligatur. Hujus sententiae veritas clarissime elucebit, modo corporum omnium tam nostri quam aliorum, praeter globum istum unicum, annihilationem recte supposuerimus.
156쪽
Do Motu. 59. Concipiantur porro duo globi, & praeterea nil corporeum, existere. Concipiantur deinde vires quomodocunque applicari: quicquid tandem per applicationem virium intelligamus, motus circularis duorum globorum circa commune centrum nequit per imaginationem concipi. Supponamus deinde coelum fixarum Creari: subito ex concepto appulsu globorum ad diversas coeli istius Partes motus concipietur. Scilicet cum motus natura sua sit relativus, concipi non potuit priusquam darentur corpora correlata. Quemadmodum nec ulla relatio alia sine correlatis con
6o. Ad motum circularem quod attinet, putant multi, crescente motu Vero circulari, corpus necessario magis semper magisque ab axe niti. Hoc autem ex eo provenit, quod, cum motus circularis spectari possit tanquam in omni momento a duabus directionibus ortum trahens, una secundum radium, altera secundum tangentem; si in hac ultima tantum directione impetus augeatur, tum a centro recedet Corpus motum, orbita vero desinet esse circularis. Quod si aequaliter augeantur vires in utraque directione, manebit motus circularis, sed acceleratus conatu, qui non magis arguet vires recedendi ab axe, quam accedendi ad eundem, audias esse. Dicendum igitur, aquam in situla circumactam ascendere ad latera vasis. propterea quod, applicatis novis viribus in directione tangentis ad quamvis particulam aquae, eodem instanti non applicentur novae Vires aequales centripetae. Ex quo experimento nullo modo sequitur, motum absolutum circularem per vires recedendi ab axe motus necessario dignosci. Porro qua ratione intelligendae sunt voces istae, vires corporum V conatus,
ex praemissis satis superque innotescit. 61. Quo modo curva considerari potest tanquam constans ex rectis infinitis, etiamsi revera ex illis non constet, sed quod ea hypothesis ad geometriam utilis sit, eodem modo motus circularis spectari potest tanquam adirectionibus
157쪽
De Motu. directionibus rectilineis infinitis ortum ducens, quae suppositio utilis est in philosophia mechanica. Non tamen ideo assirmandum, impossibile esse, ut centrum gravitatis corporis cujusvis successive existat in singulis punctis peripheriae circularis, nulla ratione habita directionis ullius rectilineae, sive in tangente sive in radio. 62. Haud omittendum est, motum lapidis in funda, aut aquae
in situla circumacta, dici non posse motum vere circularem, juXta mentem eorum qui per partes spatii absoluti definiunt loca vera cor Porum ; cum sit mire compositus ex motibus non solum situlae vel fundae, sed etiam telluris diurno circa proprium aXem, menstruo Circa Commune centrum gravitatis terrae & lunae, & annuo Circa solem rei propterea particula quaevis lapidis vel aquae describat lineam a Circulari longe abhorrentem. Neque revera est, qui Creditur, Conatus axifugus, quoniam non respicit unum aliquem axem ratione spatii absoluti, supposito quod detur tale spatium: proinde non video quO- modo. appellari possit conatus unicus, cui motus vere circularis tanquam
proprio & adaequato effectu i respondeL63. Motus nullus dignosci potest, aut mensurari, nisi per res sensibiles. Cum ergo spatium absolutum nullo modo in sensus incurrat, necesse est ut inutile prorsus sit ad distinctionem motuum. Praeterea determinatio sive directio motui essentialis est, illa vero in relatione consistit. Ergo impossibile est ut motus absolutus concipiatur. . 6 . Porro quoniam pro diversitate loci relativi varius sit motus Uusdem corporis, quimmo Uno respectu moveri, altero quiescere dici quidpiam possit; ad determinandum motum verum & quietem veram, quo scilicet tollatur ambiguitas, & consulatur mechanicae philosopho-gum, qui systema rerum latius contemplantur, satis fuerit spatium UOL. H. V relativum
158쪽
De Motu. I 6 relativum fixarum cocto, tanquam quiescente spectato, conclusum adhibere, loco spatii absoluti. Motus autem & quies tali spatio relativo definiti, commode adhiberi possunt loco absolutorum, qui ab illis nullo symptomate discerni possunt. Etenim imprimantur utcunqUe vires, sint quicunque conatus, concedamus motum distingui per actiones in corpora eXercitas; nunquam tamen indo sequetur, dari spatium illud& locum absolutum, ejusque mutationem esse locum verum. 63. Leges motuum, effectusque, & theoremata eorundem proportiones & calculos continentia, pro diversis viarum figuris, accelerationibus itidem & directionibus diversis, mediisque plus minusve resistentibus, haec omnia constant sine calculatione motus absoluti. Uti vel eX eo patet quod, quum secundum illorum Principia qui motum ab solutum inducunt, nullo symptomate scire liceat, utrum integra rerum compages quiescat, an moveatur uniformiter in directum, perspicuum sit motum absolutum nullius corporis cognosci posse. 66. Ex dictis patet ad veram motus naturam perspiciendam summopere juvaturum, I Distinguere inter hypotheses mathematicas & naturas rerum: 2'. Cavere ab abstractionibus: a'. Considerare motum tanquam aliquid sensibile, vel saltem imaginabile; mensurisque relativis esse contentos. Quae si fecerimus, simul clarissima quaeque philosophiae mechanicae theoremata, quibus reserantur naturae recessus, mundique systema calculis humanis subjicitur, manebunt Intemerarita ; & motus contemplatio a mille minutiis, subtilitatibus, idei'que abstractis libera evadet. Atque haec de natura motus dicta suffi
autem vim impressam in corpus mobile causam motus in eo, pleraque existimant.
159쪽
existimant. Ueruntamen illos non assignare causam motus Cognitam,& a corpore motuque distinctam, ex praemissis constat. Pater insuper Vim non esse rem certam & determinatam, ex eo quod viri summi de illa multum diversa, immo contraria, proserant, salva tamen in consequentiis veritate. Siquidem Newtonus ait vim impressam consistere in actione sola, esseque actionem exercitam in corpus ad statum ejus mutandum, nec post actionem manere. Torricellius cumulum quendam sive aggregatum virium impres arum per percussionem in corpus mobile recipi, ibidemque manere atque impetum constituere contendit. Idem fere Borellus aliique praedicant. At vero, tametsi inter se pugnare videantur Newtonus et Torricellius, nihilominus, dum singuli sibi consentanea proferunt, res satis commode ab utrisque explicatur. Quippe vires omnes corporibus attributae tam sunt hypotheses mathematicae quam vires attractivae in planetis & sole. Caeterumentia mathematica in rerum natura stabilem essentiam non habent: Pendent autem a notione definientis: unde eadem res diversimode explicari potest.
68. Statuamus motum novum in corpore percuta conservari, sive Per vim insitam, qua corpus quodlibet perseverat in statu suo vel motus vel quietis uniformis in directum , sive per vim impressam, durante percussione in corpus percussum receptam ibidemque permanentem ; idem erit quoad rem, differentia existente in nominibus tantum. Similiter, ubi mobile percutiens perdit, & percussum acquirit
motum, parum refert disputare, utrum motus acquisitus sit idem numero cum motu perdito, ducit enim in minutias metaphysicas & prorsus nominales de identitate. Itaque sive dicamus motum transire a percutiente in percussum, sive in percuo motum de novo generara, destrui autem in percutiente, res eodem recidit. Utrobique intelligitur unum corpus motum perdere, alterum acquirere, & praeterea nihil.
160쪽
De Motu. 69. Mentem, quae agitat & continet universam hancce molem corpoream, estqUe causa vera essiciens motus, eandem esse, proprie &stricte loquendo, causam communicationis ejusdem haud negaverim. In philosophia tamen physica, causas & solutiones phaenomenon a principiis mechanicis petere oportet. Physice igitur res explicatur non assignando ejus causam vere agentem & incorpoream, sed demonstrando ejus connexionem cum principiis mechanicis: cujusmodi est illud actionem V reactionem esse semper contrarias ta nequales, a quo, tanquam sonte & principio primario, eruuntur regulae de motuum Communicatione, quae a neotericis, magno scientiarum bono, jam ante repertae sunt & demonstratae.
o. Nobis satis fuerit, si innuamus principium illud alio modo declarari potuisse. Nam si vera rerum natura potius quam abstracta mathesis spectetur, videbitur rectius dici, in attractione vel percussione passionem corporum, quam actionem, esse Utrobique aequalem. Exempli gratia, lapis fune equo alligatus tantum trahitur Versus equum, quantum equus versus lapidem : corpus etiam motum in aliud quiescens impactum, patitur eandem mutationem cum corpore quiescente. Et quoad effectum realem, percutiens est item percusium, percusiumque percutiens. Mutatio autem illa est utrobique, tam in corpore equiquam in lapide, tam in moto quam in quiescente, passio mera. Esse autem vim, Virtutem, aut actionem corpoream talium essectuum vere& proprie causatricem non constat. Corpus motum in quiescens impingitur; loquimur tamen active, dicentes illud hoc impellere: nec absurde in mechanicis, ubi ideae mathematicae potius quam Verae rerum naturae spectantur.
lummodo pertingunt, locum habent ; in mechanica, notiones abstractae