The works of George Berkeley, D.D. late Bishop of Cloyne in Ireland. To which is added, an account of his life [by J. Stock] and several of his letters to Thomas Prior, Esq., Dean Gervais, and Mr. Pope, etc

발행: 1784년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

De Mosti. I 29putationi & demonstrationibus mathematicis inservire, aliud rerum naturam exhibere.

I9. Ex recentioribus multi sunt in ea opinione, ut putent motum neque destrui nec de novo gigni, sed eandem semper motus quantitatem permanere. Aristoteles etiam dubium illud olim proposuit, utrum motus factus sit & corruptus, an vero ab aeternot Phys. l. 8. Quod vero motus sensibilis pereat, patet sensibus: illi autem eundem impetum, nisum, aut summam virium eandem manere velle videntur. Unde assirmat Bo- rellus, vim in percussione non imminui, sed expandi ; impetus etiam contrarios suscipi & retineri in eodem corpore. Item Leibnitius nisum ubique & semper esse in materia, & ubi non patet sensibus, ratione intelligi contendit. Haec autem nimis abstracta esse & obscura, ejusdemque sere generis cum formis substantialibus & entelechiis, fatendum. 2O. Quotquot ad explicandam motus causam atque originem vel principio hylarchico, vci naturae indigentia, vel appetitu, aut denique instinctu naturali utuntur, dixisse aliquid potius quam cogitasse censendi sunt. Neque ab hisce multum absunt qui supposuerint, ' partes terrae esse se moventes, aut etiam spiritus iis implantatos ad instar formae, ut assignent causam accelerationis gravium cadentium : aut qui dixerit, ' in corpore praeter solidam extensionem debere etiam poni aliquid unde virium consideratio oriatur. Siquidem hi omnes vel nihil particulare & determinatum enuntiant , vel, si quid sit, tam dissicile erit illud explicare, quam id ipsum

cujus explicandi causa adducitur. 2I. Frustra ad naturam illustrandam adhibentur ea quae nec sensibus patent, nec ratione intelligi possunt. Videndum ergo quid sensus, quid experientia, quid demum ratio iis innixa suadeat. Duo sunt summa rerum genera, corpus & anima. Rem eXtensam, solidam, mobilem, figu-

ratam

142쪽

ISO De Motu. ratam, aliisque qualitatibus quae sensibus occurrunt praeditam, ope sensuum; rem vero sentientem, percipientem, intelligentem, conscientia quadam interna cognovimus. Porro res istas plane inter se diversas esse, longeque heterogeneas, cernimus. Loquor autem de rebus cognitis': de incognitis enim disserere nil juvat. 22. Totum id quod novimus, cui nomen corpus indidimus, nihil in se continet quod motus principium seu causa efficiens esse possit: etenim impenetrabilitas, extensio, figura nullam includunt vel Connotant potentiam producendi motum ; quin imo e contrario non modo illas verum etiam alias, quotquot sint, corporis qualitates sigillatim percurrentes, videbimus omnes esse revera passivas, nihilque iis activum inesse, quod

ullo modo intelligi possit tanquam fons & principium motus. Gravitatem quod attinet, voce illa nihil cognitum & ab ipso effectu sensibili, cujus causa quaeritur, diversum significari jam ante ostendimus. Et sane quando corpus grave dicimus, nihil aliud intelligimus, nisi quod feratur deorsum, de causa hujus effectus sensibilis nihil omnino cogi

23. De corpore itaque audacter pronunciare licet, utpote de re comperta, quod non sit principium motus. Quod si quisquam, praeter solidam extensionem ejusque modificationeS, Vocem corpus qualitatem etiam occultam, virtutem, formam, essentiam complecti sua significatione

contendat , licet quidem illi inutili negotio sine ideis disputare, & nominibus nihil distincte exprimentibus abuti. Caeterum sanior philosophandi ratio videtur ab notionibus abstractis & generalibus si modo notiones dici debent quae intelligi nequeunt quantum fieri potest abstinuisse.

et . Quicquid continetur in idea corporis novimus: quod vero novimus in corpore id non esse principium motus constat. Qui praeterea aliquid incognitum in corpore, cujus ideam nullam habent, commini

cuntur,

143쪽

De Motu

Ι3Ιcuntur, quod motus principium dicant, ii revera nihil aliud quam principium motus esse incognitum dicunt. Sed hujusmodi subtilitatibus diutius immorari piget.

23. Praeter res corporeas, alterum est genus rerum cogitantium : in iis autem potentiam inesse corpora movendi, propria experientia didicimus, quandoquidem anima nostra pro lubitu possit ciere & sistere membrorum

motus, quacunque tandem ratione id fiat. Hoc certe constat, corpora

moveri ad nutum animae, eamque proinde haud inepte dici posse principium motus; particulare quidem & subordinatum, quodque ipsum dependeat a primo & universali principio. 26. Corpora gravia seruntur deorsum, etsi nullo impulsu apparente

agitata; non tamen existimandum propterea in iis contineri principium motus: cujus rei hanc rationem assignat Aristoteles, Gratia ta levia, inquit, non moventur asi is ; id enim vitale es et, F se isere possent. Gravia

omnia una eademque certa & constanti lege centrum telluris petunt, neque in ipsis animadvertitur principium vel facultas ulla motum istum sistendi, minuendi, vel, nisi pro rata proportione, augendi, aut denique ullo modo immutandi: habent adeo se passive. Porro idem, stricte &accurate loquendo, dicendum de corporibus percussi vis. Corpora ista quamdiu moventur, ut&in ipso percussionis momento, se gerunt passive, perinde scilicet atque cum quiescunt. Corpus iners tam agit quam Corpus motum, si res ad verum exigatur: id quod agnoscit Newtonus, ubi ait, vim inertiae esse eandem cum impetu. Corpus autem iners & quietum nihil agit, ergo nec motum. 27. Revera corpus aeque perseverat in utrovis statu, vel motus vel quietis. Ista vero perseverantia non magis dicenda est actio corporis, quam existentia ejusdem actio diceretur. Perseverantia nihil aliud est quam continuatio in eodem modo existendi, quae proprie dici actio non potest. S 2 Caeterum

144쪽

13a De Motu. Caeterum resistentiam, quam experimur in sistendo corpore moto, ejus actionem esse fingimus vana specie delusi. Revera enim ista resistentia quam sentimus, passio est in nobis, neque arguit corpus agere, sed nos pati: constat utique nos idem passuros fuisse, sive corpus illud a se moveatur, sive ab alio principio impellatur. 28. Aelio & reactio dicuntur esse in corporibus: nec incommode ad

demonstrationes mechanicas. Sed cavendum, ne propterea supponamus Virtutem aliquam realem, quae motus causa sive principium sit, esse iniis. Etenim voces illae eodem modo intelligendae sunt ac vox attractio: & quemadmodum haec est hypothesis solummodo mathematica, non autem qualitas physica; idem etiam de illis intelligi debet, & ob eandem rationem.

Nam sicut veritas & usus theorematum de mutua corporum attractione in philosophia mechanica stabiles manent, utpote unice fundati in motu corporum, sive motus iste causari supponatur per actionem corporum se mutuo attrahentium, sive per actionem agentis alicujus a corporibus diversi impellentis & moderantis corpora ; pari ratione, quaecunque tradita sunt de regulis & legibus motuum, simul ac theoremata inde deducta, manent inconcussa, dum modo concedantur effectus sensibilis, & ratiocinia iis innixa ; sive supponamus actionem ipsam, aut Vim horum effectuum causatricem, esse in corpore, sive in agente incorporeo. 29. Auferantur ex idea corporis egiensio, soliditas, figura, remanebit

nihil. Sed qualitates istae sunt ad motum indifferentes, nec in se quidquam habent, quod motus principium dici possit. Hoc ex ipsis ideis nostris perspicuum est. Si igitur voce corpus significatur id quod concipimus, plane constat inde non peti posse principium motus: pars scilicet nulla

aut attributum illius causa efficiens vera est, quae motum producat. Vocem autem proserre, & nihil concipere, id demum indignum esiet philosopho.

145쪽

De Motu.

3O. Datur res cogitans, activa, quam principium motus esse in nobis perimur. Hanc animam, mentem, spiritum dicimus. Datur etiam res extensa, iners, impenetrabilis. mobilis, quae a priori toto coelo differt, no-Vumque genus constituit. Quantum intersit inter res cogitantes & exten- fas, primus omnium deprehendens Ana Xagoras vir longe sapientissimus, asserebat mentem nihil habere cum corporibus commune, id quod constat ex primo libro Aristotelis de anima. Ex neotericis idem optime animadvertit Cartesius. Ab eo alii rem satis claram vocibus obscuris impeditam ad difficilem reddiderunt. gr. Ex dictis manifestum est eos qui vim activam, actionem, motus Principium, in corporibus revera inesse assirmant, sententiam nulla experientia fundatam amplecti, eamque terminis obscuris & generalibus adstruere, nec quid sibi velint satis intelligere. E contrario, qui mentem esse principium motus volunt, sententiam propria eXperientia munitam proserunt, hominumque omni aevo doctissimorum suffragiis comproba

tama

32. Primus Anaxagoras Vis introduxit, qui motum inerti materiae imprimeret: quam quidem sententiam probat etiam Aristoteles, pluribus-qUC Confirmat, aperte pronuncians primum movens esse immobile, indivisibile, & nullam habens magnitudinem. Dicere autem, Omne moti UUm esse mobile, recte animadvertit idem esse ac siquis diceret, omne aedificativum esse aedificabile, Physic. l. 8. Plato in per in Timaeo tradit machinam hanc corpoream, seu mundum visibilem agitari & animari a mente, quae sensum omnem fugiati Quinetiam hodie philosophi Cartesiani

principium motuum naturalium Deum agnoscunt. Et Newtonus passim nec obscure innuit, non solummodo motum ab initio a numine profectum esse, verum adhuc systema mundanum ab eodem actu moveri. Hoc sacris literis consonum est : hoc scholasticorum calculo comprobatur. Nam

etsi Peripatetici naturam tradant esse principium motus & quietis, interpretantur

146쪽

Do Motu. pretantur tamen naturam naturantem esse Deum. Intelligunt nimirum Corpora omnia systematis hujusce mundani a mente praepotenti juxta certam & constantem rationem moVeri.

33. Caeterum qui principium Vitale corporibus tribuunt, obscurum aliquid & rebus parum conveniens fingunt. Quid enim aliud est vitali principio praeditum esse quam viveret aut vivere quam se movere, si stere, &statum suum mutare t Philosophi autem hujus saeculi doctissimi pro principio indubitato ponunt, omne corpus perseverare in statu suo, vel quietis vel motus uniformis in directum, nisi quatenus aliunde cogitur statum illum mutare: e contrario, in anima sentimus esse facultatem tam statum suum quam aliarum rerum mutandi ; id quod proprie dicitur vitale, animamque a corporibus longe discriminat. 5 . Motum & quietem in corporibus recentiores considerant velut duos status existendi, in quorum utrovis corpus omne sua natura iners permaneret, nulla vi externa Urgente. Unde colligere licet, eandem esse causam motus & quietis, quae est existentiae corporum. Neque enim quaerenda videtur alia causa existentiae corporis successivae in diversis partibus spatii, quam illa unde derivatur existentia ejusdem corporis successiva in diversis partibus temporis. De Deo autem Opt. Max. rerum omnium conditore & conservatore tractare, & qua ratione res Cunctae a summo& vero Ente pendeant demonstrare, quamvis pars sit scientiae humanae praecellentissima, spectat tamen potius ad philosophiam primam seu metaphysicam & theologiam, quam ad philosophiam naturalem, quae hodie fere omnis continetur in experimentis & mechanica. Itaque cognitionem de Deo vel supponit philosophia naturalis, vel mutuatur ab aliqua scientia superiori. Quanquam verissimum sit, naturae investigationem scientiis altioribus argumenta egregia ad sapientiam, bonitatem, & potentiam Dei illustrandam & probandam undequaque subministrare.

147쪽

De Motu.

as. Quod haec minus intelligantur, in causa est, cur nonnulli immerito repudient physicae principia mathematica, eo scilicet nomine quod illa

causas rerum essicientes non assignant: quum tamen revera ad physicam aut mechanicam spectet regulas solummodo, non causas essicientes, impulsionum attractionumve, & ut Verbo dicam, motuum leges tradere; ex iis vero possitis phaenomenon particularium solutionem, non autem causam essicientem assignare.

36. Multum intererit considerasse quid proprie sit principium, & quo

sensu intelligenda sit vox illa apud philosophos. Causa quidem vera essiciens & conservatrix rerum omnium jure optimo appellatur sons & principium earundem. Principia vero Philosophiae experimentalis proprie dicenda sunt fundamenta quibus illa innititur, seu sontes unde derivatur, non dico existentia, sed) cognitio rerum corporearum, sensus utiqne &experientia. Similiter, in philosophia mechanica, principia dicenda sunt, in quibus fundatur & continetur universa disciplina, leges illae motuum

Primariae, quae experimentis comprobatae, ratiocinio etiam excultae sunt& redditae universales. Hae motuum leges commode dicuntnr principia, quoniam ab iis tam theoremata mechanica generalia quam particulares αῖ, explicationes derivantur.37. Tum nimirum dici potest quidpiam explicari mechanice, cum reducitur ad ista principia simplicissima& universalissima, & per accuratum ratiocinium, cum iis consentaneum & connexum esse ostenditur. Nam inventis semel naturae legibus, deinceps monstrandum est philosoplio, ex constanti harum legum observatione, hoc est, ex iis principiis Phaenomenon quodvis necessario consequi: id quod est phaenomena explicare &solvere, causamque, id est rationem cur fiant, assignare. 38. Mens humana gaudet scibntiam suam extendere & dilatare. Ad hoc autem notiones & propositiones generales efformandae sunt, in qui

148쪽

hus quodam modo continentur propositiones & cognitiones particulares, quae tum demum intelligi creduntur cum ex primis illis continuo nexu deducuntur. Hoc geometris notissimum est. In mechanica etiam praemittuntur notiones, hoc est definitiones, & enunciationes de motu primae& generales, ex quibus postmodum methodo mathematica conclusiones magis remotae & minus generales colliguntur. Et sicut per applicationem theorematum geometricorum, corporum particularium magnitudines mensurantur ; ita etiam per applicationem theorematum mechanices universalium, systematis mundani partium quarumvis motus, & phaa- nomena inde pendentia, innotescunt & determinantur : ad quem scopum unice collineandum physico. 39. Et quemadmodum geometrae disciplinae causa multa commini Dcuntur, quae nec ipsi describere possunt, nec in rerum natura invenire; simili prorsus ratione mechanicus voces quasdam abstractas & generales adhibet, fingitque in corporibus vim, actionem, attractionem, solicitationem, &c. quae ad theorias & enunciationes, ut & computationes de motu apprime utiles sunt, etiamsi in ipsa rerum veritate & corporibus actu existentibus frustra quaererentur, non minus quam quae a geometris per at stractionem mathematicam finguntur.

O. Revera ope sensuum nil nisi est ectus seu qualitates sensibiles, &re S corporeas omnino passivas, sive in motu sint sive in quiete, percipimus: ratioque & experientia activum nihil praeter mentem aut animam esse suadet. Quicquid ultra fingitur, id ejusdem generis esie cum aliis hypothesibus & abstractionibus mathematicis existimandum : quod penitus animo infigere oportet. Hoc ni fiat, facile in obscuram scholasticorum subtilitatem, quae per tot saecula, tanquam dira quaedam pestis, philosophiam corrupit, relabi possumus.

149쪽

De Motia.

ψr. Principia mechanica legesque motuum aut naturae universales, taculo ultimo feliciter inventae, & subsidio geometriae tractatae & applicatae, miram lucem in philosophiam intulerunt. Principia vero meta- physica causaeque reales essicientes motus & existentiae corporum attribu

torumve corporeorum nullo modo ad mechanicam aut experimenta Pe

tinent, neque eis lucem dare Pollunt, nisi quatenus, velut praecognita inserviant ad limites physicae praefiniendos, eaque ratione ad tollendas dissicultates quaestionesque Peregrinas. 2. Oui a spiritibus motus principium petunt, ii vel rem corpoream vel incorpoream voce spiritus intelligunt: si rem corpoream, quantumvis tenuem, tamen redit dissicultas: si incorpoream, quantumvis id verum sit, attamen ad physicam non proprie pertinet. Quod si quis philosophiam naturalem ultra limites experimentorum & mechanicae extenderit, ita ut rerum etiam incorporearum, & inextensarum cognitionem complectatur ; latior quidem illa vocis acceptio tractationem de anima, mente, seu principio vitali admittit. Caeterum commodius erit, juxta usum jam fere receptum, ita distinguere inter scientias, ut singulae propriis circumscribantur cancellis, & philosophus naturalis totus sit in experimentis, legibusque motuum, & principiis mechanicis, indeque depromptis ratiociniis; quidquid autem de aliis rebus protulerit, id superiori alicui scientiae acceptum reserat. Etenim ex cognitis naturae legibus pulcherrimae theoriae, praXes etiam mechanicae ad Vitam utiles consequuntur. Ex cognitione autem ipsius naturae auctoris Considerationes, longe praestantissimae quidem illae, sed metaphysicae, theologicae, morales oriuntur.

is quidem, cum sensibus clare percipiatur, non tam natura sua, quam doctis philosophorum commentis obscuratus est. Motus nunquam insensus nostros incurrit sine mole corporea, spatio, & tempore. Sunt tamen qui motum, tanquam ideam quandam simplicem & abstractam, at-

150쪽

que ab omnibus aliis rebus sejunctam, contemplari student. Verum idea illa tenuissima & subtilissima intellectus aciem eludit: id quod quilibet secum meditando experiri potest. Hinc nascuntur magnae dissicultates de natura motus. & definitiones, ipsa re quam illastrare debent longe obscuriores. Hujusmodi sunt definitiones illae Aristotelis & Scholastic rum, qui motum dicunt esse actum mobilis quatenus es mobile, Cel actumentis in potentia quatenus in potentia. Hujusmodi etiam est illud viri inter recentiores celebris, qui asserit nihil in motu esse reale praeter momemaneum illud quod in vi ad mutationem nitente consitui debet. Porro constat, horum& similium desinitionum auctores in animo habuisse abstractam motus naturam, seclusa omni temporis & spatii consideratione, explicare: sed qua

ratione abstracta illa motus quin tessentia sui ita dicam intelligi possit

non video.

. Neque hoc contenti, ulterius pergunt, partesque ipsius motus a se invicem dividunt & secernunt, quarum ideas distinctas, tanquam entium revera distinctorum, efformare conantur. Etenim sunt qui motionem amotu distinguant, illam velut instantancum motus elementum spectantes. Velocitatem insuper, conatum, vim, impetum totidem res essentia diversas esse Volunt, quarum quaeque per propriam atque ab aliis omnibus

segregatam & abstractam ideam intellectui objiciatur. Sed in hisce rebus discutiendis; stantibus iis quae supra disseruimus, non est cur diutius im

moremur.

s. Multi etiam per transitum motum definiunt, obliti scilicet transitum ipsum sine motu intelligi non posse, & per motum definiri oportere. Verissimum adeo est definitiones, sicut nonnullis rebus lucem, ita vicissim aliis tenebras afferre. Et profecto, quascumque reS sensu percipimus, eas clariores aut notiores definiendo essicere vix quisquam potuerit. Cujus rei vana spe allecti res faciles dissicillimas reddiderunt philosophi, mentes. quc suas dissicultatibus, quas ut plurimum ipsi peperissent, implicavere. EX

SEARCH

MENU NAVIGATION