Ordinationes praepositorum generalium communes toti Societati. Auctoritate 5. congregationis generalis recognitae & contractae

발행: 1595년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

INSTR VCTIO

PRO SCHOLASTICIS E

A R. P. N. Claudio Aqua uiua iuxta. eiusdem Congregationis de ε

corii Societatis edi cati' magni momeri sepςr visa est; cu ex ijs postea tu prpsessi, tum etiam operarii proficiscantur. Designandi sunt igitur illis non soluna ij Superioresa

132쪽

riores, qui eos in via Domini, & religiosa perfectione probe instruant: sed boni etiae Consessarij,& Prisecti rerum spiritualium,

qui suo munere bene, & exacte langantur. quin etiam eos Praeceptores ut habeant curandum est, qui non solum doctrinae stu-.dijs eos excolant; sed bono etiam exemplo ad virtutem incitent. Secundo. Vigilent itaque Superiores ne assuescant Scholastici nimis colloqui cum externis,aut amicis,& cu illis familiaritates habere,apud eos prandere, literas, vesmunera dare, & accipere, nisi necesskas, aut recta ratio.aliud suadeat. constat enim

his omnibus, & similibus spiritum in Nostris grauiter laedi,&religiosae perfectioni

feruorem intepescere. . Tertio.Multo minus permittendum est, ut Scholastici Patres antiquiores nimis familiares,ac veluti patronos apud superi res habeat.& Seniores ipsi moneatur,ut ab huiusmodi patrocinijs, tam Scholasticorii, quam aliorum e 2 9stris quorumcunque sibi temperent; iuxta ea , quae de uitandis huiusmodi intercessionibus prsscripta

sunt. Quarto. Proderit autem ad Scholasticorum spiritualem profectum,Veterem mortificationum consuetudinem tempore vacationum excitare , propositis in hunc fi-

133쪽

nem in tabella mortificationum capitibns quin etiam expedire omnino videtur , usqui in spiri tu nimis relaxati Videntur, quo in eis spiritualis feruor excitetur,ad has,&exercitia etiam spiritualia, suauiter,omnino tamen inducantur.immo vero hi, quando opus esse iudicabitur, a studijs ad t empus,vel etiam simpliciter amouendi ut melius in spiritu prosciant, &in viri tibus solidentur. Quinto . Nec minias operae ponendum est a Superioribus,ut Scholastici Nositi ea indifferentiam assequantur, iuxta regulama I.eX communibus, ut scilicet a superioribus se regi sinant, nec sint solliciti, quid peractis studijs, & tertio probationis an qno, sint facturi : solet enim plerumque cinuenire, ut si aliter contingat , quam ani-

mo conceperunt, non sine magna molσ-

stia, & spiritus iactura, perturbentur.

135쪽

RATIO

EXAMINANDI

SCHOLAR E Sa

pro cuius ue talenti studia cru ibus conueniant.

A R. P. N. Claudio Aquauiua prinposito Generali tradita mense

a Iunio anno I 389. V M quaesitum esset a

nonnullis,quomodo st tuendum si de ijs, qui ad Scholastica Theologiae et Philosophiae stidia cum delectu applis candi sunt,iuxta ea,quae in Costitutionibus praestributur; re in Do A mino

136쪽

mino considerata, & dimissa, haec visa sunt obseruari debere. In primi S,Vt seruet Prouincialis regulas sui officii, habestque praecipuam rationem virtutis; de curet, ut nostri Scholares, absoluta saltem Logica , etiam si prius in illius progressu examinati , examinentur per designatos examinatores, Magistros scilicet Philo-'sophiae, & Theologiae, ac Consultores: qui autem peracto examine non viderentur progrestum tu literis vltra mediocritatem lacturi,deputentur ad Castrum studia . ut haec ipsa deputatio,cum examine, & examinatorum iudicio scripta constet in libro aliquo ad id designato: serueiatq; re omnino secretam, qui examini intererunt. Si qui autem ex designatis ad Philosophiam. veI Metaphysicam, aut etiam Theologian audiendam, in ipso studiorum decursu videantur mediocritatem eandem non excessuri,debebunt similiter Casuum stud ijs deputari. An autem hoc fieri debeat praevio examine, necne , id arbitrio Proui cialis relinquitur. Aduertere tamen debebit , quod si horum qui sipiam bonum haheret talentum c cionandi, vel ea esset prudentia, & maturitate ornatus, utraretur aliquando bene gubernaturus ἔtum quo maiori, & securitate, & auctorutate possit Societas illius opera uti, ne se a se

137쪽

se erit , ut Ze Philosophiae, & duorum ari. norum Theologiae studia absoluat e dum modo huiusmodi tali sint virtute praediti ι de quibus non dubitetur, ne postea in tentationem incidant, dum viderint Theo. logiae studium sibi praecidi. Iinnao erit huiusmodi tentatio, antequam eis illadia concedantur, praeuenienda, eos prae

monendo, quod haec studia ad eam mensuram sint continuaturi, quae ad haec munera exercenda sufficere possint. Petentibus deinde nonnullis Prouincia Iibus, declarari,quomodo intelligenda esset mediocritas, de qua superius mentio facta est, responsum est in eum, qui sequitur,modum, mense Augusto et 391.

Mediocritas porro, de qua dictum est,

ita videtur accipienda , ut accipi vulgo solet, cum aliquis mediocri ingenio esse dicitur: nimirum, ut ea capiat, & comprehendat, quae audit, quibusque studuit, ac de ijs etiam rationem poscenti reddere mediocritcr possit; quamuis eum doctriuae modum in Philosophia, & Theol gia non attingat, quem Constitutio. .pari cap. a. g. 2. designat his verbis, satis in ea profecisse ; nec possit assertioneS , quarum inibi fit mentio, defendere ea erudiatione , & facultate, qua descnderet is, cui

ingenij satis esset ad Philosophiam , vel

138쪽

Theologiam perdocendam. Verum quoniana in huiusmodi examine, S iudicio ingeniorum solent haud raro discrepantes esse sententiae, penes Prouincialem erit, re. bene perpensa, auditimque suffragijs id decernere, quod in Domino iudicauerit expedire, ad maiorem Dei gloriam , & commune Societatis bonum. 2Vec fane possumus hanc ad rem plus lucis adferre in uniuersum; sed poterunt Prouinciales ex

his, quae in genere dicta sunt, de singulis , quae Occurrent, decidere pro sua prudentia. Quod si forte ijs , qui concionandi talentum habent, non sufficiat biennium ad illas Theologiae materias in Scholis

audiendas , quae necessariae videntur, Ut tuto, & sine errore suum munus exequantur; quales sunt, quae in summa D. Thomae prima pari.docentur ante disputationem de Angelis, & in tertia de Incarnatione,& Sacramentis, in prima secundae de Gratia, poterit tunc illis tertius annus Theologici studii ad eam rem concedi, vel certe luitandi erunt priuatis domesticae alicuius Academiae lectionibus , quibus, vel post, vel intra biennium ipsum ea suppleant , quae in Scholis non audirent ;omittendo etiam publicas aliarum rerum lectiones , quae per id tempus minus ipsis utiles haberentur . Curandum tamen

139쪽

omnino prouincialibus , ne hacrum indulgentia , & priuilegio utamur, , nisi erga humiles , & vere pios, ac mor tificatos , hosque etiam ipsos serio prae- moneant, ut declinent tentationem, quae obrepere posset integrum studiorum cursum , plenumque ad ea tempus quoquomodo expetendi ; quamuis hoc desiderium videatur non eo spectare,ut ad pro sessionem promoueantur: neque enim sta

tim initio se prodit inimicus . Si qui .

tamen in ijs essent, ut ingenio non Omnino spectabiles , ita regendi , vel con' cionandi talento adeo singulari, ut hisce, alijsve donis compensaturi videantur exactam illam Theologiae scientiam,quam

Constitutiones requirunt; atque ita e re futurum Societati iudicetur, si inter Professos suo tempore cooptentur; his sane quartus etiam Theologiae annus concedendus erit, ut minori postea dispensatio ne admitti possint ad pro sessionen Si qui sorte Scholares , dum absoluta Logica examinantur , dubium redderent examinatorum iudicium, ijs possent adhuc studia permitti, donec in decursu , vel fine secundi anni,subeant ite .

rum examert.

Haec Ordinatis struetur , donec anu

140쪽

- statuatur , - in .rdine studiorum

h instratur . nam regula 3 . Prouincialis ratione sudis in citat hane 'in'nectionem. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION