Ordinationes praepositorum generalium communes toti Societati. Auctoritate 5. congregationis generalis recognitae & contractae

발행: 1595년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

123쪽

Ex Deputatione quae de illis habita est

in v.Congreg. generali. Claudio Mquaui Tra fosito Generali iuxta eiusdem

Congreg. decretum s δ . recognita. V O NIA M primata

ni status Societatis origo in admittendis ijs consistit, qui nostro Instituto congruunt; ideo Superiores , ad quos admittendi munus spectat,in admittendo non simi nimij , 'd d A lectum

124쪽

Iectum personarum habeant : nec Nostr rum, vel aliorum importunitate moueri se sinant ; nec bona externa , vel nostrorum affinitatem sed potius ad nostrum Institutum aptitudinem in admittendis sequan

tur.

a Fostquam vero in Societatem admissisuerint, curent Prouinciales, ut patronos non habeant, qui eos, licci ineptos,in Societate retineri curent: ac porro in dimissionis negotio Magistri P puitiorum iudicium magnifaciant, nec se in dimittendo difficiles exhibeant, cum id Nouiatior ii Magister,causis adhibitis,proponet. neque enim necesse est de cuiusque Noui- iij dimissione inire consultationem; neque expectandae sunt graues culpae,ob quas Nouitius dimittatur.3 Commendent etiam Provinciales m- uitiorum Magistris, ut exercitia spiritualia,iuxta eorum Regulas 23. 24. ab ijs, qui societatem ingrediuntur fiant; &intelligant moderationem illam, quam Re- 'gula interdum concedit, non debere esse ordinariam , neque crebro usurpandam ;sed si quando hoc experimentum ob iustas rationes distulerint, non diu differant, cuhaec exercitia primum, & praecipuum locum inter experimςnta sibi vendicent. Reliqua vero experimenta praesertim D ctrinae

125쪽

ctrinae Christianae, hospitalium per

grinationis exactE fieri curet, ut in eorum Regulis praecipitur. In admittendis vero temporalibus co- adiutoribus,circa eorum qualitates, & nin merum, seruent diligenter Trouinciales, quae praescribuntur in Constitutionibus p.

I. g. a.&3. Animaduertant praeterea,magnam cautionem adhibendam esse in ijs ad hunc gradum admittendis, qui aliquem in literis progressum secerint, uel qui milites fuerint, vel qui speciem nobilitatis, vel Consanguineos nobiles habeant, vel Dominis saecularibus in delicatis ministeriis inseruierint. Praeterea non esse admittendos homines plane rudes, εe disciplinae incapaces; cum ad ministeria societatis melius obeunda, & ad res spirituales percipiendas bonae capacitatis eos esse oporteat; cuiusmodi esse solent qui legere.& scribere norunt, vel artificium aliquod habent. Postquam autem admissi fuerint, inculcent saepius, de diserte, quod de antea in eorum admissione faetunt supponitur eorum vocationem esse, subleuare suis corporalibus laboribus eos,qui in Vinea Domini in alijsiunctionibus occupati laborant. Circa eos vero,praesertiin du in Nouitiatu sunt, diligens opera Magistri axercenda est, ut instituantur in externa , Λ a &re-

126쪽

& religiosa politia, in nrodestia, & modo decenti agendi , praesertim cum externis , tisimilibus. t Vt scholastici e Nouitiatu educendi labsunt, nisi bienatu absoluerint, ita nulla ratione Coadiutores teporales e Nouitiatu extrahendi sunt, nisi per annum integrum in eo fuerint, & bene satisfecerint. In Collegijs vero, donec biennium absoluerint , aliquem quasi Magistrum in exer- citationibus Spiritualibus habeant ; Secum ad vota simplicia sunt admittedi, santem per mensem ad Nouitiatum reuocentur, si commode fieri poterit, & non obstet loci distantia , alioqui in eodem loco ubi sunt, per idem tempus se colligant, di ad vota praeparent. Nullo autem modo permittant Prouinciales , ut ante finitum biennium in publicis Aeditui, Ianitoris, & similibus officijs, in quibus cum

externis agitur, exponantur.

ε Curent etiam, ut eorum bona, qui in societatem ingrediuntur, integra, ut ipsi attulerunt , ad finem biennij seruentur si seruari tamen possunt : ne illis diauenditis , aut consumptis, eorum dimisesio , si necessaria fuerit , difficilior res datur. Neque toto hoc tempore quicquam exigatur in usum Collegij, veI Dq- mus soςictatis ab eorum tutoribus,t a Re

127쪽

parentibus , quandiu non sunt scholastici approbati; ut cum maiori libertate in Domino possint iuuari, & corrigi,cum oportuerit., Cum vero emuitiatu Scholastici edu cuntur , ut ad studia mittantur , praemonendi sunt Nouitiorum Magistro , non mitti eos ad laxiorem vitam, sed ut per studia fiant aptiora instrumenta ad Dei gloriam,& salutem proximorum procurandam; ac proinde ita debere stud ijs inuigilare , Vespiritus minimei restim

scato

SEARCH

MENU NAVIGATION