Collocutiones Io. Baptistae Ferrarii senensis e Societate Iesu

발행: 1652년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Gosso INVS NICHEL SOCIETATIS IES V

Praepositus Generalis.

CUM P. Ioannes Baptista Ferrarius nostrae

Societatis Sacerdos ad caeterasua opuscula , . duos Dialogos, quorum alter Pictura virtutum, alter Romulus Fundator inscribitur , adiicere, et in lucem edere meditetur, facultatem ei facimus , Ut etiam illos typis mandare Galeat, quandoquidem aliquot nofra Societatis Patres , quibus recognitionem commi mus, approbaue Mint ,si tamen iis , ad quos pertinet, ita videbitur : in cuius rei testimonium has litteras manu

nostras ubscriptas, Sigilloq; nostro munitas damus. Roma et . Augusti 163 a. Gosi, vinus Nichel.

12쪽

IVVENALIA

LUDI NONNULLI MILITAREss ABC V LI RECENTIORI S.

ROMANA LAPIDACIO, ET CURSUS.

Omi agentem aliquando Conueneram quod *pe solebam & Musis, & mihi amicum,nObilissimi generis virum, Casesianum a Puteor ut eius allo quio, eruditione omni eonditissimo, eruditior meliorq; reuerterer . Excipi t ille me de more perbenigne,manuq; hospitaliter prehensum facit macipium humanitatis suae: tum domesticum in Parnase sum bibliothecae lectissimae seducit. In hac libroru delectu ornatu q; miranda nihil sque suspexi, quam uniuersam antiquitatem, cum Romς tu alibi dispersam,pergraphice includi. Nam ritus veteres aut sacrificos, aut A nuptia-

13쪽

nuptiales, aut funebres, aut venatorios, aut bc Ilicos, aut triumphales, ceterosque

adhumana vitam spectantes, qui vel pictis, vel anaglypticis in monumentis supersunt, in egregia linearem picturam contractos, deprae randibus centum voluminibus singulari miraculo coprehensos erudiendis haec su-hijcit oculis animis': posterorum . Hic ubi consedimus: gratulor, inquit ille, tua publicae opportunitati aurea poma seliciter, nec sine ingenti plausu, cultis in paginis tandem aliquando maturuisle. Iam vero quid operis noui prae manibus, & prς calamo habes pNon illepidu, inquam, ut spero nec iniucunda: quod Collocutiones inscribo. Co-suevimus enim quotidie, ut nosti resecto corpore, ammum quoq; tantisper colloque-do reficere. Hinc oblata est mihi occassio , ut varia de pijs, deq; medijs si ue indisteret

bus rebus argumeta,& familiares meos, quavita fuctos,qua superstites in dialogos incladerem. Festivissimum laudo consilium, ait Cassianus: cui materiam ego quoq; suppe- ditare habeo peropportunam planeq; indictam,recentis videlicet,prestitiin Hetruscae, iuuetatis ludos di plerosq; ingenuos, & bello potissimu in pace proludentes. Mihi crede , in re ludicra , & in speciem leui serium,& oraue momentum est, ad iuuenilem desidiam exercitatione genialiter laborios raesidiari: urbium militiae durandam . rieq,

14쪽

COLLOCUTI I. 3

militares tibi ludos sub Ignatianis signis

militanti conscribere indecorum suerit rquando tuus ipse Ductor Caelo receptus ad

Cantabricum natale palatium, in Aedem consecratum, Ma uricam pyrrhichen & venatorium tauri ludum per anniuersarias sibi dari serias aequi boniq; ducit: qu)ndo prae, terea regium Dauidi ac decorum fuit ante arcam Dei tripudijs solemniq; saltatu ludere. Praemodum arrisit mihi lepida scriptionis materia r& instigantem Castianum co tra urgere carpi, ut ea die, si otium esset, unam alteramue palaestram enarrando premonstraret, quam ego conscribendo persequerer r alias deinde distinetis singillatim diebus exponeret. Tibi vero, Cassiane, inquam , grates ago immortales, quod hortaris, ut ludos calamo ludam, diuinae documento Sapientiar, quae omni tempore ludit in orbe terrarum. Quod si ludorii scriptio ex sententia non successerit: sacile veniam eo nomine impetrabo, quia lusi. Tum Catasianus, quandoquidem, inquit, tui lenilibus

de ludis magnifice sentis: magno animo eorundem trabationem nauiter capesse, ac serio lude. Sed antequam ad externa peregrinemur, ad inspectanda domestica sacem . Praeluxero. Romanae videntur lapidationis ludicrum ante Romam cotiditam Romulus

Remusq; condidisse : ubi Palatinis Amulupastoribus Duces, originis adhuc suae ignari,

Λ a cum

15쪽

cum Aventinis Numitoris bubulcis crebra discordias sudibus saxisq; pastoralibus videlicet armis, dirimerent. Quamobrem urbici princeps filiaMartis, Romulea Roma missilium saxorum martiali quotidie prela dio sero cit: usdemq; saxeis armis, quibus olim extera bella profligabat, ciuilia nunc prςlia simulans, ad veru discrimen aciemq; iuitam consuescit. Credibile est enim etiamnum adolescentem ac tirunculam Amaa nem, armorum copia nondum satis instructam,saxorum quoq: iaculis pugnasse, prima eum bella gereret cum Sabinis in capo Palatinum ti Capitolinum collem interiacente. Cetterum histori; testimonio compertissimst est, validam Romani exercitus partem suis Funditores, qui plumbum & saxa e sundae sinu scutaliue, rapida vertigine rotatu, excussa in hostium perniciem volare compellerent. Neq; vero dedecuit regiam bella tricem , Romam, arma saxea tractare, quam do etiam Turno Regi decorum fuit in summo discrimine Saxsi antiqvsi, ingens, eapo qui forte iacebat Limes agro positus, Inri ut discerneret aruis, manu trepida raptum in hostem Aeneam. contorquere. Quin etiam antiquissimum, quippe terrarum orbi coaevum, parabile obuiamq: teli genus sunt faxa, quibus vel

armatos Gigantes facile dehci prosterniq;

16쪽

polie adultum adolescentis Dauidis robur ostendit. Huc adde, quia sςpe de celo pro digiost grandinis in morem lapidatum est, didicisse eandem Romam, nobilissimum e se conflictionis genus, quippe celeste, lapidationem. Quis praeterea nescit, gigantqu eum Diis bellum ingestis regestisq; vicissim lapidosis montibus, Se coniectis utrinque Iapidibus exantiatum p Quare I.iguria la- Itil olpidarios habet campos, quod a Ioue dimi- ponti

cante creduntur pluisse saxa. Vt Gigantes stpariter Deosq; suisse lapidatores, & quidem 'strenuos, intelligamus. Iouem imitatς sublimes in aere Grues saxeum videntur ludicrum exhibere. Nam Pontum transvolatu- Ibiaerae aretias deuorant, amplexaeq; digitis Ia- eap. Ippillulos, cotra vim renitentiu ventorum saburrantur. Tunc se tollunt in altissima, trasmissoq: trans medium alueo , scrupulorum sarcina pedes liberant: ut ex eorum deiectu sentiant, utrum super mare, an supra terram serantur. Itaq; nautas ex illo casu imbreta saxatili 'pe eoplutos monent, sicco etiam

caeso grauem posse pluviam incidere. Hinc olim in poetas, velut in homines suriosos, lapides populas mittebat. Vt propturea Da Ilorat. Dus ille Horatianus, satis frugi seruus,dum tib έ herilia vitia libertate decembri enumerat, Seprachero, lapides &fagittas minitati,sic occinati satis ut in nit homo, aut Ver s facit. Diceres poecarum nationem Amphioni

17쪽

COLLOCUTIO. I.

. non concessisse in saxis carmine pertrahen- dis. Testem te Petroniane appello Eumolpe, qui, quod poetice crebrius loquereris, 'minus humane loqui, teq; a te exijsse putabaris . Quare aduentitia lapidum frequen- :tia, & saxatin plausu , quoties carmina in theatro recitares, exceptus, saluo integroq; vix capite, quan uis operto, non semel extra teli comeAum sugitasti. Nunc autem haud est ageres catlldam nostrorum violetiam lapidatorum : quorum liqc bellica disciplina , di expeditio. Urbem Roma Regiones prisco more partiuntur. Harum incolae puer

iuuenesq, plebeio genere, atq; ingenio pugnaci & inquieto patritios enim sedentaria , vel mollior exercitatio delectat) ludia cra regionatim exercent odia:perq; dies plerunq; festos seriante otio ad bellicum negotium erumpunt. Vt autem res castrensis rite fiat, distributis ex militari prςscripto muneribus, suos habent agmina certatura Du- es, qui robore corporis & animi antecelliat: seciales etiam pueros, qui prouocatione in- trepida lapidarium bellum indictit, vel sundis faciendum, vel unis nudisq; manibus. Nam si funditor quis contra condictum accedat, fundam ponere iubetur ab hostibus. Deniq; excubitores, qui, viarum insessis capitibus, longinquo speculatu cavent, ne li-

horum captiosae uncinaisque manus tenax

pugnantibus afferant impedimentum. Igi

18쪽

tur primum coeunt in sociale consiliit: prae-- missisq: seciali pubere hostem prouocant Ad hec Iocus certamini condicitur & paten- tior, & a populi celebritate remotior: qualis est area spatiosissima DiocIetianas ad ther 'mas. Eo confluunt ex utraq; hostiliter I a te sere centent, saxa suppeditantis terrae filii, x Gigantum montanos lapides iaculantium staterculi, lapidibus armati, nec solum manu, sed animo etiam plane saxei. Vbi geminae acies mutuum in conspectum Venerunt ,

eontinuo fit clamor Ic impetus. Prima in fronse pueruli, nempe tirunculi audaculi ferociter velitantur. Puerilem velitationem cosequitur peritiorum d medio agmine pu-' herum atrocior: tum e postremo atrocissima veteranorum, ipsorumq; Ducum fortissimorum eruptio. Tunc en i muero , adde te alas furore, saxa volant innumera, quae violenti laboriosiq; volatus demum pertaris, suam in sedem & centrum per obstantium humanorum capitum perruptas persi actasq; moras cruentam sibi viam aperitie. Ita concreta graues in lapides terra, in volucrem liberatem manumissa , pro liberatorib' suis mirabili spectaculo in aere militat e di siccum diluuiu non nisi post casam cruore madet. Videas hic alios laeua circunuoluto pallio clypeata pluuios contra letiis sese protegerer alios agili callidoq; corporis nexu, & leui saltu violentam petitionii

19쪽

tempetatem declinare: vulnerato alios eapiti subitariam terrae iniectu medicinam lacere, obligatoque raptim vulnere pugnam ardentius redintegrare, perinde quasi sese auctior per vulnus infuderit furor . Ah rabiem ponite nostratis Arabiae Petraeae teneri Heroes, urbaniq;pannosae tanditionis Petrones. Ah ne Latium cum Saxonia consendite Saxones voluntarii manuq; promti. Ne Balearis landae Romanenses haeredes vestra vos haereditate pessundate. Integra

capita, illesasq; ceruices pensilis funeris sublimi praemio, indole vestra digno, reseruate. Ualidos lacertorum toros volantium per aquas remigio triremiu, nempe rostratqfacinorum vestrorum mercedi, naualique

coronae destinate. Sed ostrepente saxorum turbine non audimur. Porro plerunq; fit, ut, alternante victoria, confliAio fluctuet,& undabundum utrunque se agmen ultro citroq; propellat.Quodsi factionis alterutriusaei es inclinare caeperit in fugam: tum vero sine mora, sine requiete fugientu terga lapidum postica grandine grauiter vapulant. Deniq; profligato bello, victores su-gitiuorum aures hostium de animos sonoris sibilis conuiciisque proscindunt: Regio

nem vero suam triumphalibus ad caelum clamoribus extollunt. Sin autem lictorium aduentare magistratum vindicibus cu virgaru lascibus &securibus pueri excubitores

20쪽

ὰ speculis prospexerint, illico ignem inclamitant: hec enim discriminis imminentis astuta sighificatio, quasi militaris tessera,

iam inter lapidatores conuenit. Audito ignis nomine, bellicus repete calor extinguitur: omnesque velut populante incendio ambus irrotinus in diuersa diffugiunt. Tanta nimirum est publicorum reuerentia Vinculorum, ut , ea ne contingant , serocis ludi voluptate posthabita, procul abeanta tanta etiam essicacitas, ut ipso eadem admouentium vocabulo lapidati lapidatores vertantur in fugam: quique modo strenuis manibus Martes erant, alatis iam pedibus aranssermetur in Mercurios. At si excubitorum incuria lictores imirouisi superueniat, utraq; cohors, foederatis ad breues inductas odijs, communem in hostem coniurat: ac districta illorum arma ingruentium coniectu lapidum sic hebetantur , ut victis armatis manibus inermes fuga succurrant

pedes. Si sorte quis in lapidatione ictus occumbat , & vitae bonis dilapidatis, pretio-- magis, quam aurum, vitali auret decoxerit: sociali caede commilitones magis efferantur ad ultionem. Utinam recentes isti Deucaliones, vetere inhumaniores , lapidea magnae Matris ossa non aduersam, sed auersam in Partem, atque post terga proijcerent et profecto si non repararetur

tinctum, saltu seruaretur illaesum, quodsiperest

SEARCH

MENU NAVIGATION