De arte rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum ætatis aureæ, perpetuisque exemplis illustrati; auctore p. Dominico Decolonia ..

발행: 1715년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

336 Selecta ex Auctoribus.

. Fihilo inserior est ' Labieni oratio ante puis gnam Pharsalicam et Noti, inquit, existima, , Pompei Lib. 3. Sed nihil venustius illustriusque , quod sciam , quam colores illi , quibus egregie pingitur bellicus ardor fortissimi illius Primi pili ,

cui nomen erat Crastinus, qui dato pugnae Pharsalicae signo ad socios conversus , Sequimini me, inquit, manipulares mei qui fuistis, is vegiso Impe tori quam eonstituistis operam data. Vnum Boa prelium is perast , quo eonfecto, O illa suam dignitatem, is nos

nostνam libeνtatem recuperabimus. Simul ref enns C sarem, Faeiam, inquit, hodie, ImperatM, ut aut viavo mihi, ain morsuo gνatias agas . Hae eam dixisset,

primus ex dextro cornu procurrit .... ω.

Denique Pompui castra graphice admodum Martificiose describuntur a Caesare : In eastris Pom- pase videre tienis triclinia strata, magnum argener po dus expositum , recemibus eas tibus tabernacula coninstrata , L. etiam Lentuli is nonnullorum rabernacula protecta hedera , multaque prae erea , qua nimiam luxuriam , victoria Adueiam designarent; ut factia UAmari possis nihil eos da amenta dis diei timuisse , sui non necusarias conquirerent volvtates e atque ii miserrimo vi pastisnti mo exeretrui Casaris Iu νiem objiciebane , cui semper omnia ad necessarium usum defuissen .

Non omittenda est obsidio Massiliu inr. & x. libro de Bello civili. Ex quibus prosectb , aliisque sexeemis id genus locis satis constat verissimum esse aureum illud de Caesare dictum: EODEM an mo scripsiν, quo pugnavit. His adde Catonis Uticensis mortem , & pugnam militis cum elephante in Commentariis de bello Alexandrino ; itemque bellum eum Afranio Petrejoque ,&praelium ad Mundam. Quamquam haee sunt Hirtii, non Caesaria ipsius. Sed de Caesare satis. I L.

352쪽

Selicta ex Auctoribus. 337

ILLUSTRES LOCIEY Ovidio selecti.

INitium facimus ex Metamorphoseon libro, quem scilicet passectum opus appellare solebat Scaliger, sive ob politiorem descriptionuin varietatem &elegantiam e seu ob crebra sententiarum luminari seu ob mirificam fabularum, naturali quodam o dine inter se aptarum , connexionem & quasi co

gnationem.

Atque ut persectius a perfecto secernamus quoad ejus fieri poterit i Laudantur in primo libro , I. Deorum concilium : Est ita sublimis, calo manis fla sereno 2. Lycaon mutatus in lupum . 3. Initum a Iove consitum orbis diluvio perdendi ,& ipsius diluvii descriptio . q. Daphnes in laurum metamorphosis mira suavitate Condita . Nec omi hendi in i libro tres illi ratissimi versus de homine

Pronaque eum spectent animalia catera terram, os h

mini sublime dedit In libro a. bellissime depictam habes Solis regiam, & domum Invidiae. Placet ellam in primis Battus in lapidem mutatus, aureumque Plane 'Videm Eaehaεῖδε- tur illud ejusdem Batti de vascis qua lassiuatus su tirapetitio.

rat Mercurius: - ne, insta

. . . . . . . . . . Sub illis ' demrwet

Montibus , inquit, erant; & erant sub montibus illis. Risit' Atllantiades, & Me mihi perfide prodis λ . 'Me mihi prodis, ait . . . Omnium vero judicio, longe pulcherrima est fa- 'in 'hula Phaetontis. Nihil enim venustius quod sciam hac Solis ad Phaetontem filium oratione:

Pignora certa petis; do pignora certa timendo: Et patrio pater este metu probor: aspice vultus Ecce meos: utinamque oculos in pectora posses

353쪽

anserere & patrias intus deprendere euras, Depreeor hoe unum, quod vero nomine poena, Non honor est i Poenam, Phaeton, pro munere poscis, Quid mea eolla tenes blarissis, ignare, lacertis fNe dubiha, dabitur fugias juravimus undas Quodcumque opims: 'sed tu sapientius opta. In eodem1ibro,. commenis tur Europae raptus ;he in 3. judicium Tiresiae , Narcissiisque in florem

mutatus e Fons erat illimis , nitidisque argenteus is dis ....... In 4. Libro , quovis pre id digna mihi

videtur Pyrami & Thisbes sabula . Quid enim ad vim doloris fgnificindam aptius χragica ala Pyrami ad serax apbmσphe , viso Thisbes amictu lacero di cruore tincto

u. q. ra . Nostrum 'divellite corpus, Et scelerata sero consumite viscera morsu ,

o quicumque sub hac habitatis rupe leones. Sed timidi est optare necem . . Ad nomen Thisbes oculos in morte gravatos Pyramus erexit, visaque recondidit illa.

In Libro s. graphice admodum pingitur CereAι dolor & querelae, amissa filia Prolemina. Sextum Librum praecipue commendant e Machnes fabula ι agricolae in ranasi Teret, procnes & Philomelae casus. Mihi vero prae ceteris placet eximium illud de Niober

a in . . . . . . . Feliei Isma matrum L, - - .

Dicta foret Niobe, si non sibi visa fullset. . . i. - - : At nunc miseranda vel hosti , Corporibus teli dis ineurabit, & ordine nullo Use uia dispensat naros suerema per 'omnes, A quibus ad caelum liventia Machia tollens, Pastere erudelis nostro Latona dolote, . Pascere, ait, satiaque meo tua Pectora luctu,

Habes in Libro 7. Iasoni, de Medeae tabulam Penelegantem'. ln 8. venustam lavra quam . dici possit narrationem de D dato & Ichro ejus filio, coenamque rusticanam Philemonis ac Baucidis , versibus delicatissimis expressam . Quae quidem Phu

354쪽

Selecta ex Auctoribus. 3 79

Philemonis fabella, naturalis cujusdam nitoris ac tu, vitatis exemplum esse potest. Quale est illud, v. g. Sed pia Bauess. anus, parilioue aetate Philemon Illa sunt annis Iuncti iuvenilibus , illa

Consenuere casa, Paupertateinque ferendo Etacere levem , nec iniqua mente serendam: Nee refert dominos illic, famulosne requiras. Tota domus duo sunt: iidem parentque iubentque.

Inde socci tepidum cinerem dimovit , & ignes Suscitat hesternos, foliisque & cortice seco Nutrit, & ad flammas anima perducit anili. Aeeubuere Dei : Mensam luee iacta tremensque Ponit anus e Mensae sed erat pes tertius impar δ

Testa parem fecit . . . . . . .

Uincus anter erat minimae custodia villae; Quem ' Dis hospitibus domini matiare Parabam: . δανειν Illi celer penna tardos artate fatigat, . in Mereae Eluditque diu, tandemque est visus ad Ipsos r Monfugisse Deos. Superi vetuere necari.

In decimo & undecimo Iaudantur Herculis Iucta cum Acheloo, Midas omnia vertens in aurum , &Orphei fabella, quam tamen Virgilius Iongh splendidius , ornatiusque tractavit . Denique in postr mis quatuor Libris magno aestimantur Achillis mors,& Iulius Caesar in astrum mutatus. Sed si callidis rerum aestimatoribus fidem habemus , cetera omnia exsuperat & extra pretium est Ajacis cum Ulysis

contentio.

In Epistolis Ileroidum sexcenta sunt eleganter &ornate dicta. Cujusmodi est illud Phyllidis ad D

mophocntem: Demophoon ventis Si verba di vela dedisti . Vela queror reditu, verba carere fideis bonum in me seelus est quia te scelerate raeese: Sed scelus hoc meriti pondus & instar habet. Phyllida Demophoon letho dedita hospes amantem. Ille aereis causam praebuit, ipsa manum.

Nec impat illud furentis Mςdeae ad Ialonem Y a Quam

355쪽

s 6 Selecta ex Auctorisus.

Quantum perfidiae tecum, scelerate, perἱρ eti Dempta forent capiti quam mala multa meo lEst aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas: Hae fruar, haec de te gaudia sola seram. -Quod vivis,quod habes ' nullam, cerumque potentem: C . tir Hoc ipsum ingratus quod potes esse , meum est.

rum regis Illud vero Hypsiphyles ad Iasonem de susceptis ρή μ' .. ex eo duobus gemellis , qua venustate , qua elegantia dictum ISi quaeras cui sat similes: cognosceris Illis. Fallere non norunt. Cetera patris habent.. Rara multa sunt in epistola Didonis ad AEneam a Istud autem rarissimum r

Non tamen AEneam, quamvis male cogitet, odi. Sed queror infidum, questaque PeJus amo. Quod tibi malueram, sine me debere procellis: Iustior est animo ventus & undλ tuo. Exerces pretiosa odia & constantia magno,

si dum me sugias est tibi vile mori.

Aspicias utinam quae sit seribentis imago . . . , o

Cui non notum esse potest eximium istud oen nes ad Paridem pDeisar servant a te mea nomina sagi, Et legor oenone falce notata tua. Et quantum trunci , tantum mea nomina crescunt. Crescite. & in titulos surgite rite meos. Populus est, memini, fluviali consita ripa, Est in qua nostri littera scripta manu Popule vive precor, quae consita margine ripae, Hoc in rugoso eortice carmen habes :Cum Paris oenone poterit spirare reli cta, Ad sontem Xanthi versa recurret aqua a Xanthe retr5 propera , versaeque recurrite lympha r Sustinet Oenonem deseruisse Paris.

In primo denique Libro Histium, ElegIa,C msabis illius triausima ηνΔM im eo H .beS pra claris

356쪽

Selecta ex Anclorabus. Harissimum hoc uxoris Ovidii ad maritum proficiscentem in exilium:

Dum liset, amplectar: numquam fortasse licebit Amplius: in Juero, quae mihi datur hora, est .... Non potes avelli; limul alii simul ibimus, inquit. Te sequar, & conjux exulis exul ero. Te iubet e patria discedere Caesaris ira: . Me Pietas: pietas haec mihi erit.

SALLUSTIANA.

IN pingendis hominum moribus , nullum invenias parem Sallustio; idque potissimum cum Catilinae , Semproniae, Caesaris , Catonis , & Marii ingenium atque indolem vivis spirantibusque coloribus exprimit. Mirabilis est e figies Catilinae in bello Catilinatio Cap. s. Lurius Catilina nobili gemr natus . . . . . Vide Cap. a. f. q. Lib. I. de Etho

Ad imaginem Semproniae, quae ipsa quoque erat in numero conjuratorum , nihil addi potest ., nihil demi r In his erat Sempronia , qua multa sape

virilis audacia facinora eommiserat. Hac mulier gen re atque forma , preterea viro atque liberis saris fomtunata fuit : Lituris graeis ct latinis docta ; mallelere is saltare elegantius quam necesse es proba : multa alia qua instrumenta luxuria sunt ι sed ei chariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit. Pecmnia an fama minus parceret, haud Delia discerneresa libidina se accensa tia sapius peteret viros quum petere tur ....... Verum ingenium ejus haud absurdum is posse versus facere ρ Deum movere ς sermone uti vel moderiso, vel molli. Prorsus multa facetia , multusque i pos inerat. CaP. 2s.

Exquisitissimi saporis est Caesaris Catonisque com

Paratio Cap. 14. Memoria mea , ingenti virsute, diversis moribus fuera viri duo . . Catilinae ad com

juratos oratio mirum in modum idonea est ad anu. Y 3 mos

357쪽

t a Selacta ex Auctoribus .

mos permovendos et Ni vistus Fasque vestra quae enim vehementia , quis spiritus , quis ardor Oratis animi in paucis histe verbi& p Postvam M'. in

pisaeorum potentium jus , aequae ditionem conrassit , sem Noos . per illis reges tetra ba , vectigales esse e populi na Κones stipendia pendere et ceteri omnos , frenui , boni , nobiles atque ignobiles , viagus fuimus , sine n tia ,sina auctoritate , bis obnoxii , quisur , se Resp. vale-ise , formidini essemus . Itaquae omnis gratia , potemna , honor , divitia apud illos sunt , aue ubi ilii vo Iune e nobis resquerunt pericula . repassas , ludisia , egestatem --quousque taririm paria misi , sorsus imisi e Nonne emori per vir utem prastast , quam visa miseram , assust inhonestam , ubi aliena Dpmbia lud, Mio Daris , per dedecus amiserest γ δεν - enim vero , proh Deum arquo hominum Adam i victoria in manu

nobis est ι viget Max , animus valoe . Conre . illis annis aνque divitiis , omni consen--- - Tantummodo tacoepto σων est: cerem res σxpedier. Etenim quis modi

satium , eui viriti ingenium est , eoumaeae potis illis divitias Dperare , quas profunda- in exstrnando mari , ct montibus eoaquando x nobis rem Diniliarem etiam ad merassaria deesse a tuos binas aue amplius domos comis sinuare s nobis Larein familiaram nusquam ullumus p - ... Denique quid reliqu- habemus prater miseram animam h&uim stimr expergiscimina r Em tua , ilia , qisam sapὸ vostis libertas , natarea , ῶvitia , decus , sorια oculis Ha Junt.

Ejusdem ferme generis est Catisinae ad milites

oratio in ipso decretoriae pugnae articulo: Compar

rum ust habeo , milites , veria viris virtusem non ad aere ....... semper in pratist tis ma--- est perictam , qui maxume timaente audacia pro mino h et ν ά ...

Suod si virtuti vestra fortuna inviderit , camera nataulei animam amistatis ι neu capti potius sicut pecora

strucidemisu , quam virorum more pugnantes , cruem. am atque luctuosam victoriam hostib- relinquaris . p. g. c' Exquisitissima est , & plena calliditatis Caesar 'oratio de Catilinae sociis, qui in custodiis ten

bantur. Diuiti so by Cooste

358쪽

Selem ex Auctoribas. 3 I

bantur: Omnes homines..... Cay. I. contra gravillac vehemens Catonis responso, qua censet de com juratis sumendum esse supplicium e Longa mihi alia .

mens est........ Cap. Ia.

Sed cetera omnia vincere videtur Caput ultimum, in quo describitur Catilina cun, suis. tam fortiter Pugnan&,. ut illorum. nemo vivus in hostium pote- istatem venerit Interea Catilina cum expeditis in prima aeie versaνi laborantιbus succurrere ; integros pro sauciis, accersere omnia providere L mul um ipsa pugnare ,. sape hostem ferire , strenui militis is boni Imperatoris oscia simul εxsequa . PostquamD-sas copias , I.que eum paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristina dignitatis sua , in confertissimos hostes incurνie, ibiqua pugnans confodimr. Sedronjecto pratio, tum vero cerneres quanta audacia quamstaque animi vis fuisset in exercitu Catilina . Nam δε- re quem quisque v/vus pugnando locum ceperat , eum amissa anima, corpor tegre ....... Catilina vero lon. se a suis, inter ho Iliam cadavera repertus est, paululum etiam spirans', feraeiamque animi , quam habuerat vi

vus, in morte retinens

In bello Iugurthino laudaturi essigies Iugurthae, de quo est illud eximium Cap. 6. Cum omnibus gloria

anteiret, omnibus tamen charus esse ..... Plurimum sincere , minimum de se loqui.

Marii ad Quirites. oratio, contra. nobilitatem & de ea. quam parabat in Africam. expeditione, tametsi horridula & incompta videri fortasse. possit, quam generosa. tamen sit & militaris audaciae plena , facile liquebit ex pauculis hisce Compa atenune, Luirites, eum illorum superbia me hominem n vum . aeua illι audire is legere solent, eorum: partem vidi , alia egomar gessi . Lua illi literis , ea ego i miliarando didiei r Nune vos existumata facta an dicta pii ris sint Contemnunt novitiarem meam, . ego illorum gua urum. Mihi fortuna, illis probra objectamur. . . . Euod se jure despiciunt me ι faciant idem majoribus suis , quibus ,. uti mihi, ex virtute nobilitas eappri. Invidene honori meo i ergo invideant Iabora, innoterata, pirian

359쪽

3ή4 Selecta ex Auctoribus.

is etiam meis, quoniam per hac illum cepi. . Non possum fidei causa, imagines neque triumphos aut consulatus majorum meorum ostentare: at si res postulet , hastat, vexillum, phaleras, alia dona militaria, pra. terea cicatrices adverso corpore . Ha sunt mea imagianes, hac nobilitas , non hareditate relicta , ut illis ,

sed qtia ego plurimis meis laboribus Θ perieulis e sit .

Non sunt composita verba mea : parum id facior ipsa se virtus satis ostendis r illis artificio opus est , ut rura pia facta , oratione tegant. Neque litteras Graeas dia diei ; parum placebat eas discere , quippe qua ad vim rurem doctoribus nihil profuerunt . Illa multo optuma Reip. doctus sum, hostes ferire , prasidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam Sordidum me Θῆneutiis moσibus sunt, quia parum scite convivium

exorno .

. Huic omnium consensu laudatissimae orationi Marianae addito Syllae orationem ad Bocchum Maurit,

niae regem : Rex Bocche , magna nobis est Iarisia . . . . .

di Bocchi responsum ad Syllam cap. IO 2.

SELECTA EX IUVENALI

Urgilii politiorem elegantiam , vel Horatii sa

les urbanos &in jocando leporem, aut auream Ovidii simplicitatem, Augusti seculo dignam nolito in Iuvenali vel in Persio quaerere. At orationis impetum ac vehementiam, sententiarum gravitatem & pondus , mirumque in vitiis exagitandis ardorem, in illis omnino reperies. Summo in pretio est Iuvenalis Satyra Io. de hominum votis et Omnibus in terris aureumque illud praesertina iub satyrae finem INil ergo optabunt homines p Si eonsilium vis, Permittes ipsis expendere numinibus quid Conveniat nobis, rebusque fit utile nostrit. Nam

360쪽

Selecta ex Auctoribus.

Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt Dii. CHARIOR est illis homo , quam sibi ORANDUM est ut sit mens sana in corpore fauo . . Vide itiam quae de Cicerone, de Demollhene , de Hannibale , & Alexandro M. habentur in eadem

Satyra Io. Eloqtisum ae famam Demosthenis aut Cice

Expende Hannibalem : quot libras in duce summo In veni s Hic est quem non capit Africa Mauro Persas. Oceano ... Opposuit natura Alpemque nivemque: Duiuxit scopulos , di montem rupit aceto. Sexta Satyra contra vitia mulierum e Credo pindicitiam .... clivina est tota, inquit Scaliger. Utinam turpitudine rerum , & obscoenitate verborum non illam inquinasset . Eximium vero istud contra mulieres praepostere doctas: Non habeat matrona , tibi quae juncta recumbit, Dicendi genus , aut curtum sermone rotato Torqueat Enthymema , nec historias sciat omnes: Sed quaedam ex libris & non intelligat . Odi Hanc ego quae repetit, volvitque 'Palaemonis artem . - - Solopcismum liceat feciste mariro . Nil non permittit mulier sibi ue turpe putat nil, Cum ' virides gemmas collo circumdedit

Intolerabilius nihil est quam semina dives. Commendari satis non potest S. Satyra contra Mobiles degeneres e Stemmata quid faciunt quid prodest , Pontiee , longo sanguine eenserip Illius praesertim initium singulari quodam artificio videtur elaboratum . Sed in hac tota Satyra nihil magis placet Scaligero quam locus iste , quem ille divinum appellat more suo rSummum erede nefas animam praeserre pudori , Et propter vitam , vivendi perdere causas .

IIoc est perdere veritatem, honestatem, justiiram, xeliquasque virtutes, propter quas vivimus , inquit Cicero in Acad. Quaes. ubi asserit , hominem natum ad nihil asse aliud quam ad honestatem . Quartam

SEARCH

MENU NAVIGATION