Caeremoniale ecclesiasticum juxta Ritum Romanum usumque fratrum Eremitar. Discalceator. ordinis s. p. Augustini congregationis Italiæ, & Germaniæ. In quinque libros distributum a quondam r.p. Paulo à s. Jo. Evangelista ejusdem congregationis visitato

발행: 1704년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

373 Caremonialis Ece i ita

Cum s. Emitte Spiritum tuum, & creabuntur, di I .Et

renovabis faciem terrae.

Tune Praesidem dicet, Oremur . DEus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione

docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere,& de ejus semper consolatione gaudere. Per Christum

Dominum nostrum . n. Amen. Postea surgent omnes, Praesidente dicente.

s. Adjutorium nostrum in nomine Domini. n. Qui fecit Coelum , & Terram.

V. Benedicite . . Deus.

Quae in initio cujuslibet Sessionis semper dicuntur. 1. Praesidens sedebit, caeteris stantibus, Secretarius Cap. Prov. leget alta voce stans nomina omnium Gremi alium per ordinem Conventuum, & Dignitatum, qui sunt de Gremio Capituli juxta dispositionem methodi, eodem ordine, quo nominamur, locum respective habebunt. Gremiales, qui sunt praesentes, respondeant per verbum : Adsum, si vero aliquis absens fuerit;Secretarius clara voce subjunget; P. N. Absens est propter talem causam : illam explicando. Quibus peractis Praesidens porrigat litteras patentes Vicarii Generalis in quibus datur ei facultas praesidendi Capitulo Provinciali,quas Sucretarius reverenter acceptas , clara Voce, omnibus stantibus, excepto P dente, leget, & ad illa verba: Praecip-us tu vir ute Spiritus Sancti &c. omnes genuflectent, S ad signum Prς- sidentis surgent ; quibus lectis statim omnes sigiuatim incipiente Provinciale, accedent ad Praesidentem, &humiliter sacram ejus corrigiam Osculando , genuflexi ei obedientiam praestabunt, & recedentes suis locis sedebunt. Secretarius litteras patentes in actis registrabit, ct originale in Archivio Prorificiali asservabis . . Praestita sic ab omnibus obediantia Secretarius solus

392쪽

Liber V Caput x. 3 79

lus stans s qui semper stabit, quotiescumque aliquid leget , vel ad interrogata respondebit) alta voce dicet. Accedant Discreti per ordinem Conventuum, & referant nomina Fratrum nostrorum, & Insignium Benefactorum in hoc triennio Mortuorum, ac etiam Uiuo

rum .

s. Discretus stans in medio , facie ad Praesidentem versa accedendo, & recedendo factis debitis reverentiis, perorando referet breviter nomina, & qualitates Fratrum Defunctorum in suo Conventu in illo triennio; & etiam nomina, & merita secularium Benefactorum, tam Mortuorum, quam Viventium, & eos sustragiis Fratrum efficaciter commendabit ; Quod similiter f cient omnes Discreti per ordinem Conventuum. 6. Postea Provincialis commemorationem faciat eorum , quos Discreti forsitan praetermiserint; statimque Praesidens cum caeteris surgens intonabit Psalmum se profundii ; quem alternatim persolvent dicendo. In fine. Requiem cremam Sc.

Postea Praesidens dicat. A porta Inferi.

R. Erue Domine animas eorum, V. Requiescanx in pace.

Amen.

V. Domine exaudi &c. Et clamor meus &c. Dominus vobiscum. In Et cum spiritu tuo.

Oremus.

us veniae largitor, & humanae salutis amator,quς- sumus clementiam tuam, ut nostrae Congregationis Fratres, Propinquos, & Benefactores, qui ex hoc seculo transieriuat, Beata Maria semper Virgine inter cedente cum omnibus Sanctis tuis, ad perpetuae Beati tudinis consortium pervenire concedas. Per Christum Dominum nostrum &c.

393쪽

3 8 o Caeremonialis Ecclesiastici

Requiem aeternam &c. R. Et lux perpetua luceat eis. p. Requiescant in pace .

. Amen.

Quae preces persolvuntur breVitatis causa, nam Praesidens in fine Capituli aliqua statuet ad suum libitum suia fragia, intra determinatum tempus ab unoquoque Conventu persolvenda ; ut infra in fine. . His peractis , statim excluduntur a loco Capituli omnes non Gremiales, Secretario dicente: Exeant omnes vocem in hoc Capitulo non habentes; quibus egressis Ostiarius, a Praesidente assignatus claudet januas, juxta , quas, eXtra tamen , continuo manebit toto tempore Capituli, ad celeriter exequenda mandata Praesidentis , & Gremialium. 8. Exclusis suffragia ferre non valentibus, sedentibus Praefidente, & Gremialibus, Secretarius stans , dicet alta voce: Deveniendum est ad electionem duorum Asisi sientium seu Judicum causarum . Ad hoc officium posisunt eligi omnes, modo sint prςsentes, & non sint Dis creti . Electio fiet Canonice ab omnibus Gremialibus per schedulas secretas. Praesidens, Provincialis, & Primus Definitor Provincialis, vel eo deficiente, secundus,& sic de caeteris, scrutabuntur suffragia , & scribent in folio nomina, & numerum votorum scilicet: P. N. habuit Vota ..... P. N.habuit Vota , & postea Praesidens dicta suffragia notata legendo electionem clara voce pronuntiabit. Habemus electionem; si adsit numerus Votorum vel dicet; Non habemus electionem; si vota non fuerint ultra medietatem : tunc enim Secretarius dicet. Deveniendum est ad secundum scrutinium prodicta electione: Quod semper observabitur, quoties non erit electio Canonica. Facta electione primi, fiet eodem m0do electio secundi Assistentis. 9. Quia Vero; Excap. 42. de electione: quia propter : post scrutinii publicationem in electione Canonica

394쪽

Liber C. Caput x. 38 I

debet fieri electio verbalis, ideo Praesidens sedendo in

hac forma dicet. Ego Fr. N. a S. N. auctoritate Adm.R.Ρ.V. Gen. nOstrae Congregationis Italiae, & Germaniae Discalaeatorum ordinis Eremitarum S. P. Augustini, praesentis Capituli Praesidens Generalis, vice mea, & omnium Electorum pr sentium eligo te P. N. in primum s vel secundum ) Judicem causarum in hoc praesenti Capitulo Provinciali. In nomine Patris &c. Et dum Ρraesidens haec verba profert, electus stabit . I o. Quibus prolatis, electus discedat e loco Capit ii , quo egresso, Praesidens pro informatione interroget omnes, dicendo. Habet ne aliquis vestrum aliquid contra Electum, vel contra electionem & nullo opponente , pulsabit campanulam, ad cujus signum Electus ingredietur , & ante Ρraesidentem genuflexus ab ipso confirmabitur his verbis. Ego Fr. N. auctoritate Admodum R. P. U. Generalis Praesidens, & Scrutator, nomine meo & omnium quite elegerunt; confirmo te in primum s vel secundum Iudicem causarum in hoc praesenti Capitulo Provinciali, In nomine Patris, & Filii &c. II. Modus hic, seu ritus observabitur in omnibus sequentibus electionibus Canonicis, quoties, vel a toto corpore Capituli, vel a selo Dufinitorio Provinciali fient, si electus sit praesens ; si vero fuerit absens, confirmabitur in fineCapituli cum c teris electis absentibus, ut infra dicetur. ih. Facta Assistentium electione Secretarius alta voce dicet. Accedant per ordinem Conventuum PΡ. Dis, creti, & praesentent litteras patentes suarum electionum. Qui statim patentes cum osculo Praesidenti porrigent, factis ante, & post debitis reverentiis ; quibus ab omnibus praesentatis, omnes e Capitulo egredientur, remanentibus solummodo Praesidente, Provinciali, As' sistentibus, dc Secretario ..

395쪽

382 Caremoni alis Ecclesiastici

13. Patentes diligenter examinentur a Praesidente, &reliquis tribus Patribus, an dictorum electiones sint ju-

ridice facta, observando scripturam, sigi lium, subscrip

tiones &c. Si aliquem defectum essentialem invenerint, curent vocari male electum , cui a Secretario intimetur, ut reddat rationem suae electionis; si vero invenerint omnes legitime factas, Secretarius sequens decretum his verbis extendat in folio . Ego Fr. N. a S. N. auctoritate Adm. Rev P. U. Generalis Praesidens, & scrutator in hoc Capitulo Provinciali visis, & examinatis litteris testimonialibus cujuslibet Discreti omnium Conventuum hujus nostret Provinciae, una cum Provinciali, ac duobus Assistentibus invenimus eis rite, & recte factas, ac perinde eorum electiones Canonicas , & legitimas esse, &existere declaramus . In nomine Patris &c. Dat. in Conventu Ν.

Die N. Mensis N. Anni N. Subscribent ΡΡ. Praesidem,Ρrovincialis, duo Assiii n-

es, & Secretarius.14. Si vero aliqua electio Discretorum fuerit inventa invalida, declaretur talis in eodem Decreto, exprimendo causam . Post dictum Decretum scriptum, antequam vocentur omnes Gremiales, Secretarius scribet, & extendet sequens praeceptum . Nos F. N. a S. N. auctoritate Adm. Rev. P. Uicarii

Generalis Praesidens omnibus, & singulis vobis Gremialibus praecipimus in virtute Spiritus Sancti, Saninae obedientiae,& sub formali praecepto , ut antequam congregemini hodie post Uesperas, unusquisque vestrum denunciet nobis, an sciat aliquod impedimentum, propter quod aliquis in hoc Capitulo Provinciali vocem habere nequeat. In nomine Patris Sc. Subscribet Praesidens solus, & Secretarius.1s .His ita dispositis ad nutum Ρrςsidentis,Janitor pulsabit campanulam ad conVocandos Gremiales in locum

Capituli ; quibus omnibus ingressis, ac stantibus Secre-

396쪽

Liber V Caput X. 383

tarius alta voce leget ; primo Decretum de electionibus Discretorum Conventuum, & postea intimabit praeceptum stipradictum & ad illa verba: Praecipimur ; Omnes genuflectent; quo lecto, omnes surgent, & sic terminabitur prima Sessio Pr sidente dicente: Sit nomen Domini benedictum . Ex hoc nunc, & usque in seculum.

Se fila secunda eadem die post Vesperas.

I. Ulsata campanula pro convocatione Capitularium , primo congregabuntur tantum Pretesi-IL dens, Provincialis, duo Assistentes , dc Secretarius; dictoque . Veni Sancte Spiritus , cum vers.& oratione, ut supra; aliquam competentem moram in loco Capituli sedentes facient ad recipiendas denunciationes, si quς erunt, vi pr cepti lati; Quod si aliqua denunciatio facta fuerit, de plano causam examinabunt,& stati m sententiam ferent, cui omnes parere teneantur sub poena privationis vocis activς, & passus per duos annos, prout in nostris Constitutionibus, & in Methodo &c. Si vero nulla denunciatio facta fuerit; tunc jussu Pr sidentis a Secretario extendatur in folio iubjectum

Decretum.

Νοβ F.Ν. a S. auctoritate Adm. Rev. P. U. Gen.Prq Capitula Provinc., una cum Provinciali, . Assistentibus , post nostri precepti formalis p'icationem, ac omnibus peractis de jure peragendii in Venimus omnes Gremiales ad hoc Capitulum PrOVin clate perventos, ct coadunatos, legitime in eo Vocem habere, & ita dicimus, pronunciamus, & declaramu 'In nomine Patris &c. Datum &c. Die &c. Subscribet Praesidens, ct Secretarius . 2. Antequam prςdictum Decretum publicetur . ' Pre sidens, & dicti tres Patres diligenter examinabunt, quOx. in illa Provincia, sint vacaturi in sequenti trienniol

397쪽

3 84 Caremonialis Ecclesiastici

& circa vocem passivam habendam dubia resolvent; vigore Brevis Urbani Octavi incipientis : Circumspecta,& Declaratiouum Sac. Congregationis; & Secretarius notet in solio nomina, cognomina, & causas Vacandorum,qui die sequenti ante electionem Definitorum Ρrovincialium publicabuntur. His ita digestis, ad nutum Praesidentis Ianitor Capituli, pulsabit de more campanulam ad cogregandos omnes Gremiales, & postquam omnes suis locis sederint, Secretarius stansdubente Praesidete leget intelligibili voce suprascriptum Decretum de validitate vocalium; statimque subjunget eadem Voce. Vobis omnibus hic praesentibus intimatur electio quatuor Definitorum Provincialium, facienda die sequenti post Vesperas ac etiam Secretarii Provincialis. Et terminabitur Sessio Praesidente dicente. Sit nomen Domini &c. Ex hoc nunc Sc.

Sessio tertia , Dominica post Vesperas.

i. ' Uliata ter Campanula de more, & convocatis in loco Capituli omnibus , & singulis Gremia ab libus, Praesidens intonabit Hymn. Veni Cremtor Spiritus Sc. qui totus persolvetur cum Uersiculo, dc Oratione, ut supra; Deinde solus Praesidens sedeat, &caeteri genuflexi faciem ad terram figent, dicendo: Confiteor Deo omnipotenti &c. usque in finem, quo expleto , Praesidens dicet. . Misereatur vestri omnipotens Deus, & dimissis omnibus peccatis vestris perducat vos ad Vitam aetCrnam. R. Amen. Indulgentiam, absolutionem, & remissionem peccatorum Vestrorum tribuat vobis omnipotens, & misericors Dominus. Amen. . .

398쪽

Liber Q. Caput x. 38FPsea subdit.

Dominus noster Jesiis Christus per suam piissimam

Misericordiam , & Sanctissimam Pallionem vos absolvat, ct ego auctoritate qua fungor, & quatenus mihi concessa est, absolvo vos ad effectum Electionum faciendarum a vinculo Excommunicationis majoris , veΙ

minoris, suspensionis, & interdicti s si incurristis in &restituo vos Sanctis Sacramentis Ecclesiae , & Comm . nioni Fidelium, si necesse est. In nomine Patris, &c. . Amen. 2. Deinde tam Praesidens, quam omnes alii surgent,

ct ab illo dicetur P. Adjutorium nostrum cte. Qui

fecit &c. 3. Ρraesidens postea solus sedeat, caeteris stantibus, Provincialis accedat ante Praesidentem, S genuflexus culpam de more dicat, officio se abdicet, & cum osculo sigillum Praesidenti tradat, qui illud recipiendo, in vase ad hoc praeparato super tabulam ante ipsium reponat . Postquam Provincialis officio se abdicaverit, Definitores Provinciales, & post ipsos Priores idem efficient; culpam stilicet suam dicant, sigillum tradant, & ad sua respective loca redeant. 4. His peraist is, omnibus sedentibus , Secretarius solus stans alta voce in schedula ante confecta legat nomina omnium Patrum, qui in sequenti triennio vacaturierunt per ordinem Conventuum, incipiendo ab illo in quo Celebratur Capitulum Provinciale. Ρostea idem Secretarius legat intelligibili voce cap. I. 3. pari. nostrarum Constitutionum, quod dum legitur, ad praeceptum formale in s. s. omnes genuflectent, & cum pervenerit ad illa verba; omnes juramem rum praesent: tunc omnes Gremiales mediocriter surgentes, tacto pectore publice more Sacerdotali jura

bunt .

6. Advertendum est , Tale iuramentum tria complecti . C c e Pri-

399쪽

386 Caeremonialis Ecclesiastici

Primo : Quod in electionibus faciendis, nullus sibi ipsi suffragetur. Secundo: Quod meliorem, & digniorem in Officiis

unusquisque eligat. Tertio: Quod nullus eligat eum, Vel eos, quos noverit pr tendere ad aliquod officium . . Postea Praesidens brevi, & gravi Sermone omnes adhortetur ad praedicta observanda, & habendum praeoculis Deum, & zelum nostrae Congregationis in ele- .etionibus faciendis. Nam in Capitulo Provinciali quatuor sunt consideranda. I. Novitiorum receptio, educatio, approbatio, professio, & spiritualis profectus, tam in domibus Novitiatus, quam Professorii degentium . Hinc invigilandum super omnia exercitia spiritualia, praecipue solitudinis, quod totum dependet a bonis Magistris. a. Siammopere pro felici progressu studiorum tam in Scholasticis, quam in Concionibus, Sacramento Poenitentiae , libris componendis, & imprimendis. Qui enim similia faciunt cum fructu, dummodo sint observantes,

honorentur, & conserVentur, ut animentur . .

s. Circa Superiores quomodo se gerere debeant in suo gradu, ut inferior ad Superiorem habeat dependentiam , & Superior inferioris tueatur auctoritatem. Quapropter in eligendis attendenda est Prudentia. 4. Circa honum temporale , circa victum, & vestitum, tam pro sanis, quam pro infirmis , circa aeconomiam, S alia. Ad quae maxime conducit bona electio Priorum, qui vitae communi sint assueti, qui charitatem habeant, qui aeconomia polleant, qui nec nimis duri sint in negando, nec nimis faciles in concedendo, quae

neganda, & concedenda non sunt. Ante omnia cultus

Divinus semper est attendendus. Quare non nisi Chorci assueti, in Superiores sunt promovendi. Bulla etiam fel. recora. Sanctissimi Domini Nostri Innocentii Papae X. de non acceptandis Monasteriis imcipien.

400쪽

Liber V Caput x.

cipien. Infauranda: valde attendenda. 8. Statim ac Praesidens Sermonem compleverit ad nutum ipsius, Secretarius stans inteligibili voce electionem quatuor Definitorum Provincialium intimabit , dicens: Deveniendum est ad electionem quatuor Definitorum Provincialium, & primo eligatur Primus. p. Electio Canonice fiat per schedulas secretas , . prout in cap. I. 3. Part. f. q. nostrarum Constit. Si vero aliquis electorum infirmitate detentus ad locum Capituli adire non potuerit, tunc Praesidens, Provincialis,& Primus Definitor poterunt deputare duos Patres Gremiales , qui cum Vase clauso , & sigillato recipiant schedulam de manu Infirmi in dicto vase repositam, & sic clausam, & secretam intra dictum vas ad Praesidentem publice deferent, quod etiam observabitur in aliis electionibus, si casus occurrerit. I o. omnes schedulae c*llectae extrahentur e vase 1 Praesidente, & numerabuntur, adjuvante alio Patre .ex

proximioribus, & hi tres scilicet, Praesidens, Provincialis , & Primus Definitor, scrutabuntur suffragia, &c

& omnia observabuntur sicuti in electioneJuditum causarum . Habita votorum sufficientia fiet electio verbalis a Praesidente his verbis :Ego Fr. N. a S. N. auctoritate Admodum Rev. Ρ. V.

Generalis nostri Praesidens, & Scrutator hujus Capituli Provincialis nomine meo, & omnium Electorum praesentium eligo te in Primum Definitorem vel secundum Vel tertium, vel quartum) Provincialem hujus nostrae Provinciae &c. Congreg. FF. Erem. Disces. S. P. Augustini Italiae, & Germaniae. In nomine Patris, & Filii &c. Et e Capitulo egressus, ac denuo revocatus, electus confirmabitur a Praesidente his verbis: EgC Fr. N. a S. N. auctoritate Admodum Rev. P. U.

Generalis hujus nostrae Congregationis Praefidens, &Scrutator confirmo te in Primum, vel secundum, vel

SEARCH

MENU NAVIGATION