Caeremoniale ecclesiasticum juxta Ritum Romanum usumque fratrum Eremitar. Discalceator. ordinis s. p. Augustini congregationis Italiæ, & Germaniæ. In quinque libros distributum a quondam r.p. Paulo à s. Jo. Evangelista ejusdem congregationis visitato

발행: 1704년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

08 Carmonialis Ecclesiastici

ne Sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque, &approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipimus , & admittimus: omnia , & singula, quae de peccato originali, & de justificatione in Sacrosancta Γr, dentina Synodo definita fuerunt amplectimur, & recipimus .

Ρrofitemur pariter in Missa offerri Deum Verum, proprium , & propitiatorium, pro Vivis, atque Defunctis, atque in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter, & substantialiter Corpus, & Sanguinem, una cum anima, & Divinitate Domini NostriJesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus , & totius substantiae Vini in Sanguinem , quam conversionem, Ecclesia Catholica transubstantiationem vocat . Fatemur etiam sub altera tantum specie totum, atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi: Constanter tenemur Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium Suffragiis adjuvari,similiter &Sanctos, una cum Christo regnantes venerandos, atque orationes pro nobis Deo offerre ; atque eorum reliquias esse venerandas firmissime asserimus.

Imagines Christi, & Deiparae semper Virginis, nec

non aliorum Sanctorum habendas, & retinendas esse, atque eis debitum honorem , & venerationem impartiendam; Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse,illarumque usum Christiano ΡΟ-pulo maxime salutarem esse amrmamus.Sanctam Catholicam , Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium E clesiarum Matrem , & Magistram agnoscimus . Romanoque Pontifici, ali Petri Apostolorum Principis Su cestori, ac Iesu Christi Vicario verum obedientiam spondemus, ac juramus ; caetera item omnia a Sacris Canonibus , Oecumenicis Conciliis, ac praecipue a Sacrofamna Tridentina Synodo tradita, definita, & declarata indubitanter recipimus, atque profitemur, si

412쪽

Liber VCaput x. 399

mulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas, & rejectas, ct anathematizatas, nos pariter damnamus , rejicimus, & anathematizamus. Hanc vero Catholicam Fidem , extra quam nemo falvus esse potest, quam in prςsenti sponte profitemur, &Veraciter tenemus, eamdem integram, & inviolatam, usque ad extremum vitae spiritum constantissime s Deo adjuvante)retinere,& confiteri,atque a nostris Subditis, Vel illis,quorum cura ad nos in munere nostro spectabit, teneri, & praedicari, quantum in nobis erit, curaturos . In correptionibus judicialibus gravium criminum, &in provisionibus, promotionibus, confirmationibus,destitutionibus, & repulsionibus faciendis de personis nostrae Congregationis, fideliter secundum Deum, & regulam S. P. N. Augustini, Sacros Canones, ac nostras Apostolicas Constitutiones, puramque, & rectam com scientiam nos habebimus, ac toto nostrae gubernationis tempore, quantum in nobis fuerit adnitemur studiosissime, ut Regulae, & Constitutionum nostrarum observantia in Congregatione exquisite vigeat, ita ut de cultu

Divino, & de Regulari disciplina, si quid ad meliorem

formam redigendum, compererimus, non patiemur, ut

cura nostra, labor , studium ; industria desideretur.

Amen.

Postea tangendo librum Gangeborum d cat.

IT ego Fr. Ν. a S. N. Vice mea, & aliorum nomine, spondeo, voveo, & juro ; sic nos Deus adjuvet, dc

haec Sancta Dei Evangelia. . Facta Fidei Professione surgant, & stantibus omnibus , excepto Praesidente, a Secretario intimabitur sequens Praeceptum, quod prius in solio exarabit. Nos Fr. N. a 4 N, auctoritate Admod. R. Ρ. nostri Vicarii Generalis Praesidens omnibus vobis Gremialibus

hujus Capituli preteipimus in virtute Spiritus Sancti, dc sub

413쪽

q o Caeremonialis Ecclesiastici

1ub formali prςcepto, ut unusquisque Vestrum, denuntiet nobis, & Definitoribus noviter electis infra hunc diem quidquid contra Provincialem, & Definitores prς-

cedentes dignum fuerit correctione. In nomine Patris Sc. Datum in hoc Conventu N. Die N. Mensis N. Anno N. Fr. N. a S. N. Prodens. Fr. N. a S. N. Secretarius Capituli Provincialis.

His peractis omnes sedebunt, & januis Capituli

apertis, pr sentibus etiam FF. non Gremialibus, Secretarius Capituli stans, clara voce omnia acta Capituli publice leget. 6.Postea intimabit observantiam Decretorum ad Sanctum officium pertinentium, dicens: Vobis omnibus intimatur observantia Decretorum ad S.Officium spectantium, sub pqnis in eisdem contentis. . Deinde omnes genuflectent, & facie super terram inclinata a Praesidente Ab lutionem Generalem accipiant ; ut moris est videlicet: Dicto Confiteor &c. Praesidens dicat. Misereaturcte. Indulgentiam ctc. Dominus noster Iesus Christus per suam piissimam misericordiam, & Sanctissimam Passionem vos absolvat:& ego auctoritate, qua fungor, & quatenus mihi concessa est , absolvo vos a vinculo Excommunicationis majoris , vel minoris, & a participatione cum excommunicatis , & a macula Apostasiae, si incurristis; & restituo vos Sanctis Sacramentis Ecclesis,& Communioni Fidelium, si necesse est. In nomine Patiris, & Fillii, & Spiritus fSancti, Amen.

Eadem auctoritate mihi concessa in quantum possum,& debeo, dispenso vobiscum super irregularitate , si tenemini , & restituo vos ad executionem, & administrationem Sanctoru Sacramentorum Ecclesie,& ad alia.Ab apertis culpis, & a communibus transgressionibus Regulae, & Ordinis nostri Dominus noster Jesus Christus vos

414쪽

Liber V Caput T. 6o I

absolvat; & ego auctoritate,qua fungor,absolvo Vos. In Nomine Ρastris, &Fillii, & Spiritus f Sancti Amen. Do vobis auctoritatem meam, ut unusquisque vestrum possit sibi eligere Confessorem hujus Provinciae nostrae habentem auctoritatem, a quo valeat absolvi ab omnibus peccatis suis quemadmodum, & a me. In nomine Pa tris, & Fi lii, & Spiritus ' Sancti. Amen. Pro speciali paenitentia Sacerdotes dicant semel: Lau

date Dominum omnes gentes . . .

Et non Sacerdotes, Ρater, & Ave . Data absolutione generali,Pr sidens brevi exhortatione omnibus stantibus, singulorum animum , & maxime Superiorum ad observantiam nostrarum Constituti num, Regulae, & Decretorum inducet. 9. Facta exhortatione constituet suffragia mortuorum , tam FF. nostrorum, quam Secularium Benefactorum, quorum mentio fuit facta a Discretis in prima Sessione, in unoquoque Conventu Provinciali , quam primum persolvenda. IO. Secretarius patentes novorum Electorum conficiet , & a Praesidente, & Secretario subscriptas, & sigillo Ρraesidentis munitas, unicuique respective Superiori consignabit,unicuique Priori noviter electo tradet schedulas familiae sui respective Conventus a Praesidente,& Secretario subscriptas, & pariter sigillo Praesidentis

munitas.

II. Demum surgentibus omnibus, incipiente Provinciali noviter electo, sigillatim accedent ad Praesidentem pro osculo pacis, & omnes per ordinem se de more amplectentur. I a. Quibus omnibus peractis , Pr sidens in sancta pace dimittat omnes, finem Capituli imponens , dicendo :

P. Sit nomen Domini benedictum. hoc nunc , ct urique insaeculum.

415쪽

6o a C emonialis Ecclesiastici

inpendis .

ADvertendum tamen est, quod ea, quae dicta stat

in Sabbato, quando fit aperitio tam Capituli Generalis, quam Provincialis, observanda siuit etiam Feria 6., in qua eligitur Vicarius Generalis, &Feria f., in qua eligitur Ρrovincialis ; Unde pariter ab Ecclesia incipienda est processio usque ad lacum Capituli , ut supra dictum est. Est etiam summopere notandum , quod si in fine Capituli Generalis , aut Provincialis, dum datur absolutio Generalis, non sint convocati alii Fratres, qui Gremiales non sunt de quo tamen praxis non adest)Praesidens, dum talem impartitur absolutionem, mittere debet illa verba . Et non Sacerdotes Pater, in Ane. Est etiam considerandum , quod antequam Patres Gremiales deveniant ad Electionem Assistentium, seu Judicum causarum , examinandae sunt Fides Missarum Celebratarum in quolibet Conventu cujuslibet Provinciae , juxta fidem a duobus Discretis Capitulo Generali praesentanda, vel a Discreto pro suo respective Conventu ostendendam Capitulo Provinciali I Et h c examin tio fieri debet a Pr sidente, Vicario Generali, quatuor Definitoribus, & Procuratore Generali pro Capitulo Generali ; Et a Proidente, Provinciali, quatuor Desinitoribus Provincialibus, & Priore illius Conventus, in quo Capitulum Provinciale Celebratur, juxta Bullam fael. record. Innocentii XII. incipient. Nuper a Congregatione Oci sub poenis ibi cententis .

Ritus celebrand3 Definitorium Provinciale --ale. Cap. XI. DOm. 3. post Pascha singulis annis Definitorium

annuale in Conventu a R. P. Provinciali designando ejusdem Provincis Celebrari debet.

416쪽

Ad Definitorium Celebrandum conveniant Provincialis, quatuor infinitores Provinciales, Prior Conventus , ubi est Celebrandum, & Septimus ille Pater, qui in Capitulo Provinciali ab omnibus Gremialibus ejusdem Capituli fuerit electus ad completam numerum septem Patrum juxta Decretum Sac.Congreg. sub die 3 o. Martii IIo a. quod etiam intelligitur quotiescumque Definitorium congregandum fuerit, & praeter istos septem, Secretarius Ρrovincialis, qui tamen non suffragahitur. Die Sabbati ante praedictam Dom. cantetur a Provinciali Missa de Spiritu Sancto solemniter cum Ministris

ad ejus nutum.

Seso Prima.

panula tribus vicibus consequenter, ut in Cap.

x Provinciali intonabitur a Provinciali, qui Desinitorio praesidebit, Hymn. Reni Creator Spiritur, cum P. & orat. & dicto P. Adjutorium, ct c. I t. inui fecit,

c. Sedebunt eodem ordine respective, quo dictum est in Definitorio Provinciali; scilicet Provincialis in primo loco, a dextris ejus Primus Definitor, Tertius, & Prior localis ; a sinistris, Secundus Definitor , Quartus, de

Septimus electus. Σ. Antequam proponantur negotia , in Definitorio tractanda, omnes de servando secreto juramentum prς- sient , tacto pectore, more Sacerdotali. 3. Tunc Provincialis incipiet proponere negotia, quae tractanda occurrunt, & tam in hac, quam in aliis Sessionibus, omnia fient sicut in methodo De Definitorio Provinciali, & ejus auctoritate. 4. Si tamen Provincialis ob causam rationabilem judicaverit Definitorium annuale, vel quodcumque aliud in alio Conventu esse celebrandum, de consensu Primi,& S ecundi Definitoris id facere poterit. E e e et s. Se-

417쪽

ε 4 Caremonialis Ecclesiastici

s i Secretarius in hoc , & aliis Dei initoribus habebit librum ad hoc deputatum, in quo notentur acta Desini-.torii, quae in fine cujuslibet publice perlegentur januis apertis . Finem imponente Provinciali dicente :

. . Sit nomen Domini In Ex hoc c.

i. , Rioris Provincialis officium suam Provin- ciam tamquam ipsius Caput gubernare ; Reli- giosos ad observantiam verbo , & exemplo

proVocare ', contentiones sedare, pacem inter subditos fovere ; abusus, si qui fuerint in Conventibus, zelo boni communis auferre, & tamquam Pater Provinciae cum affabilitate, & mansuetudine omnes subditos , & Supe- riores, veluti filios amplecti, & quando opus fuerit animi constantia corrigere, & castigare. 2. Legum executor, aeque ac director, exemplum se praebeat bonorum operum, unde actibus Communitatis, praecipue Chori,intersit, ut sua praesentia alios inducere

possit ad illius frequentiam, in qua si aliquis deliquerit, vel per Priorem , vel per seipsum immediate admonere , & corrigere possit. Aliquid peculiare, neque in Cel-Ia , nec in Refectorio, nec in Victu, nec in vestitu admittat. Quando e ConVentu egreditur,& ad ali si locu petit, secum ordinarie non habeat plusquam unum Socium, di in itinere status nostrae paupertatis memor, cum Omnimodestia, atque humilitate incedat. Ordinationes Superiorum prompte, & reVerenter exequatur juxta eorum mentem , tempus, ct modum, ut alii sibi honorem,& obedientiam praestent. . 3. Oratoriolum in Ceila ad formam nostrarum Constit.& locum pro Secretaria Provinciali clave obseratum

habebit, ut ibi litteras, & alias Provinciae Scripturas se

creto

418쪽

Liber V Caput XII. sso s

creto dignas conservet; librum etiam tenebit pro registro Epistolarum,& alium,in quo ordinationes,licentias, ct quae memoria pro futuro digna fuerint, Vel pro Successorum directione, adnotabit; ac etiam habebit Catalogum Religiosorum suae Provinciae tam Vivorum , quam Defunctorum , annotata die , & hora eorum Professionis, vel obitus ; nec non numerum ConVentuum juxta ordinem, & antiquitatem eorum fundationis. Si quae etiam memorabilia Virtutum Religiosorum, charitatum Benefactorum, Vel aliorum similium occurrerint in sua Provincia , ad Successorum memoriam .scribi

curet.

4. Auctoritatem omnem habebit, quae ex jure, sive ex Sacris Canonibus, sive ex Privilegiis aliarum Religionum, Provincialibus competit, & signanter defectus, ct transgressiones , tam Superiorum, quam Subditorum, in Visitatione, & extra corrigere, & poenis condignis punire debeat; Causas Religiosorum, & Conventuum suae Provinciae cognoscat usque ad poenam graviorem inclusive, ac supra dictas causas possit , ac debeat formare processus , & servatis servandis illos siummarie terminare juxta modum solitum practicari in nostra Congregatione , quo ad culpas Vero gravissimas possit tantum, di debeat construere procesIuua informativum, ad eblactum illas proponendi in Definitorio Provinciali. s. A gravaminibus, vel praeceptis Superiorum localium , possit prout de jure ad Provincialem appellari; Ipse vero excommunicationem inferre possit aliquibus Fratribus, & Conventibus suae ProVinciae, prout respective de Vicario Generali nostrae Const. disponunt; omnibus autem Religiosis, & Conventibus Provinciae Desini torium Provinciale solummodo poterit. 5. Licentiam Sacros Ordines recipiendi, Confessiones audiendi, Concionandi in sua Provincia dare poterit, praevio tamen examine, & approbatione a nostris Const. requisitis ; Praedicatoribus etiam Civitates, vel

419쪽

qO6 Caremonialis Ecclesiastici

oppida assignabit, in quibus sint Concionaturi; Examen quoque studentium juxta instructiones faciat, & in sine

cum Examinatoribus declaret Theologos habiles ad OG ficta Lectoratus, vel Concionatores, si tales constet esse idoneos ex responsionibus, & relatione Lectorum; Hujusinodi etiam examen poterit alteri committere, dummodo deputandus alias officio Lectoris per integrum cursum Ρhilosophiae , vel Theologiae functus fuerit. Magistrum Novitiorum, vel Profestorum per modum provisionis usque ad Definitorium Provinciale , cum consilio alicujus Definitoris, vel Pioris localis substituere possit, quod idem dicimus de Submagistris, & Lectoribus.

. Semel in Triennio Provinciam personaIiter visitabit cum suimet Secretario in Definitorio Capituli Provincialis electo ; Circa tempus autem hujus visitationis

advertat,ne succedat eodem anno, quo Vicarius Generalis , vel Visitatores Provinciam visitaverint, unde se vetur super hoc Decretum Sac. Cong., si Vero ex juxta, de rationabili causa totam Provinciam visitare non Valuerit , certiorato prius Uicario Generali, possit Visit tionem alteri delegare ; quod idem dicimus coeteris annis, quibus sive Vic. Generalis, sive Visitatores nec

per se, nec per Delegatum visitaverint, tunc enim facultas visitandi devolvatur ad Provincialem ut supra, dc ulrra praedictam formalem visitationem, quantum fieri poterit, semel in anno per aliquot dies in unoquoque Conventu suae Provinciae moretur, & vultus Pecorum de praesentia cognoscens, dirigere possit. 8. Tenetur ter in anno Vic. Generali scribere, ac fideliter aperire quaecumque negotia Occurrentia,& quoties intercesserit mors alicujus Religiosi eumdem admonere, ut ipse aliis Provinciis, ad consueta procuranda suffragia notitiam transinittere possit. p. Singulis propriae Provinciae Fratribus,COnVentum, ubi commorentur, affignabit, & denuo ad alium, si opus fuerit

420쪽

fuerit transferat intra Provinciam tantum, excepta familia Conventuum Novitiatus, & Professorii Uic. Generali reservata; In secundo tamen anno ad Definitorium Ρrovinciale spectabit familias componere propter electionem Discretorum . Fratres vero , qui ab uno ad alium Conventum a Vicario Generali mittuntur, non

possit Provincialis amovere , nisi tempore Definitorii Provincialis, vel transacto anno, & si aliter opus fuerit, faciat de licentia Vicarii Generalis, qui etiam causa

urgente, Vel ratione recursus, poterit contra Ordinationes Provincialis quemcumque Religiosum in quolibet Conventu stabilire, sive ab alio removere, quod tamen raro fiat, ne Provincialis in gubernio perturbetur . I o. In his, quae ad mores ipectant, poterit respe hi-ve in sua Provincia, quidquid Vicarius Generalis in tota Congregatione, dummodo hoc raro fiat, & non sine causa; Iia omnibus autem strvet debitam subordinationem ipsi Vic. Generali, sub quo tanquam sub legitimo Pastore, ac Patre sint subjecti tam Provinciales, quam caeteri omnes Superiores, S subditi. ii. Vicarium Provinciale ipsis absente a Provincia,

vel etiam pr*iente propter aliquam necessitatem in particularibus Conventibus constituere poterit, non tamen in eodem Conventu, ubi est pro tempore , nisi ad causas particulares. Extra Provinciam pergere, vel alium Fratrem mittere non valebit, nisi ex causa communi totius Provinciae, juxta Decr. sel. rec. Clementis VIII. quibus in casibus notificare teneatur quamprimum Vic.

Generali.

12. Licentiam induendi Novitios, veI ad Professionem admittendi propria auctoritate non dabit, si tamen contingat elabi annum Novitiatus alicujus Novitii, &adhuc non supervenerit responsum Vicarii Generalis super petita licentia, tunc solummodo admittere poterit ad Professionem servatis caeteris de jure servandis. Patentes vero Lectoratus , Concionandi , Confessiones

SEARCH

MENU NAVIGATION