M. Valerii Martialis Epigrammata ad optimas editiones collata præmittitur notitia literaria studiis societatis Bipontinæ. Volumen primum secundum

발행: 1784년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

M. VAL. MARTIALIA II 6 VII. Ad 'Pum. on bere quod dederis, hodie. puer Hylle, negasti

Durus ram subito. qui modo mitis eras Sed jam causaris barbamque. annosque. pilosque: O nox quam longa es, quae iacis una senem lQuid nos derides Z here qui puer, Hylle. sui si, Dic nobis, hodie qua ratione vir es λ

VIII. Ad Euphemum. Ρni, A salatantes atque a Itera continet hora; Exercet raucos tertia causidicos. In quintam varios exten/it Roma labores.

Sexta quies lassis. septima suis erit. Suffcit in nonam nitidis octava palaestris; sImperat exstructos frangere nona toros. Hora libellorum decima est, Eupheme . meorum Temperat ambrosas cum tua cura dapes; Et bonus aethereo laxatur nectare Caesar, Ingentique tenet pocula parca manu.

Tunc admitte iocost gressi timet ire licenti Ad malut num nostra Thalia Iovem.

182쪽

EPI GRAMMATUM L. IV. 337α. In Talugiam. Soet is si a Clinici, Fabulla.

Deserto sequeris clitu n marito, Et donas, & amas, ἔχροις ἀσωτως. X. Ad Faustinum. DuM novus est. neque adhuc ras, mihi fronte litellii, pagina dum tangi non bene sicca timet: I puer. & caro perser leve munus amico, Qui meruit nugas primus habere meas. Curre, sed in si remis; comitetur punica librum s spongia: muneribus convenit illa meis. Non possunt nostros multae, Faustine, litura Emendare jocos: una litura potest.

Duxi nimium vano tumesae iis nomine gaudes, Et Saturninum te miser esse pudet:

Impia parrhasia movisti bella sub ursa. Qualia qui phariae conjugis arma tulit. Excideratne adeo fatum tibi nominis hujus . sobruit Astiaci quod gravis ira steti ZAn tibi promisit Rhenus, quod non dedit illi Nilus. & Arctois ρlus licuisset aquis Z

183쪽

338 M. VAL. MARTIALII

Ille etiam nostris Antonius occidit armis, Qui tibi eollatus, perfide, Caesar erat. Lo

NULLr. Thai. negati sed si te non pudet illud , Hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil

Peregrina. CLAUDiA . Ruse, meo nubit peregrina Pudenti: Macte esto taedis . o Hymenaee, tuis. Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo, Massica Theseis tam bene vina favis. Nec melius teneris junguntnr vitibus ulmi, sNec plus lotos aquas, litora myrtus amat.

Candida perpetuo reside, Concordia, lecto. Tamque pari semper sit Venus aequa jugo. Diligat illa senem quondam: sed & ipsa marito,

Tune quoque cum fuerit, non videatur anus. -

Sici Castalidum decus sororum, Qui perjuria barbari furoris Ingenti premis ore. perfidosque Fallus Hannibalis, levesque poenos Magnis cedere cogis Africanis:

184쪽

Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc & hinc stitillis, Et ludit Popa nequiore talo, Nostris otia commoda Camoenis. 1 Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos joeis libellos. Sic forsan tenet ausus est Catullus Magno mittere passerem Maroni. XV. Ad Catalianum. tibi nummos hesterna luce roganti, in sex aut septem, Caeciliane, dies, Non habeo, dixi: sed tu causatus amici

Adventum , lancem paucaque vasa rogas.

Stultus es an stultum me credis, amice negavi sMille tibi nummos: millia quinque dabo XVI. In Gagium. ΡRiviGNuM non esse tuae te, Galle, novercae Rumor erat, conjux dum suit illa patris. Non tamen hoe poterat vivo genitore probari. Jam nusquam pater est, Galle; noverca domi est. Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris, s Et te defendat Regulus ipse licet: Non potes absolvi: nam quae non desinit esse post patrem ; nunquam, Galle, noverca fuit.

185쪽

r Ao M. VAL. MARTIALIS XVII. Ad Paullum. F crstr in Lyciscam. Paulle, me jubes versus, Qii bus illa lectis rubeat. & sit irata. O Paulle, malus es: irrumare vis solus.

XVIII. De puero filiicidio iugulato. 0, vicina pluit Vipsanis porra columnis,

Et madet assiduo lubricus imbre lapis. In jugulum pueri, qui roscida tecta subibat, Decidit hiberno praegravis unda gelu: Cumque peregisset miseri crudelia sata Tabuit in calido vulnere mucro teneris quid non saeva sibi voluit Fortuna licere '' Aut ubi mors non est, si jugulatis aquae XIX. De endromidae. Ηλα tibi sequanicae pinguem textricis alumnam Quae Lacedaemonium barbara nomen habet Serdida, sed gelido non aspernanda Decembri Dona, peregrinam mittimus endromida: Seu lentiam ceroma teris, tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis , plumea seu laxi partiris pondera sollis; Sive levem cursu Encere quaeris Atham:

186쪽

EPIGRAMMATUM L. IV.

Ne madidos intret penetrabile frigus in arius, Neve gravis subita te premat tris aqua. Ridebis ventos hoc munere tectus & imbres: Nec se in Tyria sindone tutus eris.

Diciet se vetulam . cum sit Caerellia puppa: Puppam se dicit Gellia . cum sit anus. Ferre nec hanc possis. possis. Colme, nec illam: Altera ridicula est , altera putidula.

Νucis esse Deos, inane coelum Assirmat Selius. probatque: quod se Factum, dum negat h. c, videt beatum.

ΡRiMos passa toros. & adhuc placanda marito, Merserat in nitidos se Cleopatra lacus Dum fugit amplexust sed prodidit unda latentem,

Lucebat totis cum tegeretur aquis. Condita sic puro numerantur lilia vitro: Sic prohibet teneras gemma latere rosas.

Insilui . mersusque vadis luctantia carpsi Basia: perspicuae plus velut stis aquae.

187쪽

M. VAL. MARTIALIS

M2XXIII. Ad Thatiam, de Brugiario. DOM tu lenta nimis, diuque quaeris, Quis primus tibi, quisve fit secundns; Grajum quisve epigramma comparabit: Palmam Callimachus, Thalia, de se Facundo dedit ipse Brutiano.Qui s Chctopio satur lepore, Romanae sale luserit Minervae rilli me facias, precor, secundum. XXIV. De Lycori , ad Asiarium. OMNra , quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas

Extulit; uxori fiat amica meae.

XXV. De Euribus Aisini O Aquiae . AEMULA Bajanis Altini litora villis,

Et Phaethontei conscia silva rogi; quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno Nupsit ad Enganeos sola puella lacus: si tu Ledaeo selix Aquileja Timavo, Hic ubi septenas Cyllarus haust aquas Vos eritis nostrae potius requiesque seaeaee, si juris fuerint otia nostra sui.

188쪽

uoti iε mane domi toto non vidimus anno, Vis dicam, quantum . posthume, perdiderim Tricenos, puto, bis; vicenos ter, puto, nummo Ignosces; togulam, posthume, pluris emo. XXVII. Ad Caesarem Augustum Domitianum. SAE pr meos laudare soles. Auguste. libellos. Invidus ecce negat: non minus ergo soles. Quid, quod honorato non sola voce dedisti, Non alius poterat quae dare dona mihi Ecce iterum nigros cqrrodit lividus ungues. IDa, Caesar, tanto in magis, ut doleat. XXVIII. Ad Chloen. Dos rei tenero, Chloe, Luperco, ispanas, Tyriasque, coccinasque, Et lotam tepido togam Galeis, Indos sardonychas, Scythas smaragdos,

Et centum dominos novae monetae

Et quidquid petii usque & usque donas. Vae glabraria, vae tibi misella

Nudam te statuet tuus Lupercus.

189쪽

XXIX. Ad Pudentem. OBsTAT , care pudens, nostris sua turba libellis: Lectoremque frequens lassat, & implet opus. Bara juvant. primis sic major gratia pomisi Hibernae pretium sic meruere rosae. Sic spoliatricem commendat fastus amicam, sJanua nec juvenem semper aperta tenet. Saepius in libro memoratur persus uno , Quam levis in tota Marsus Amaronide. Tu quoque de nostris releges quemcunque libellis, Esse puta solum : sic tibi pluris erit. IuXXX. Ad piscatorem. 3, ANO procul a lacu monemus,

Piscator, suge. ne nocens recedas. Sacris piscibus hae natantur undar, Qui norunt Dominum, manumque lambunt

illam, qua nihil est in orbe majus. Quid, quod nomen habent, & ad magistri Vocem qiiisque sui venit citatus Hoc quondam Libys impius profundo,

Dum praedam calamo tremente ducit, Raptis luminibus repente caecus capium non potuit videre piscem: Et nunc sacrilegos perosus hamos, Bajanos sedet ad lacus rogator.

190쪽

EPIGRAMMATUM L. IM 143'

At tu, dum potes, innocens recede, Jactis simplicibus cibis in undas, 3 1 Et pisces venerare dedicatos. XXXI. Ad Hippodamiam.

Quon cupis in nostris dicique legique libellis,

Et nonnullus honos creditur esse tibi: Ne valeam, si non res est gratissima nobis, Et volo te chartis inseruisse meis. Sed in nomen habes averso sonte sororum simpositum, mater quod tibi dura dedit Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit, Nec pia cum phoebo dicere Calliope. Ergo aliquod graium Musis tibi nomen adopta: Non semper belle dicitur Hippodamus. LoXXXII. De am etiam inclusa. Ei latet & lueet phaethontide condita gutta, Ut videatur apis nectare clausa suo. Dignum tantorum pretium tulit illa laborum. Credibile est ipsam sic voluisse mori. Martialis.

SEARCH

MENU NAVIGATION