M. Valerii Martialis Epigrammata ad optimas editiones collata præmittitur notitia literaria studiis societatis Bipontinæ. Volumen primum secundum

발행: 1784년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

M. V A L. MARTIALI s

ΝAscrκε Dardanio promissiim nomen Iulo, vera Deum soboles: nascere, magne puer. Cui pater aeternas post secula tradat habenas: Quique regas orbem cum seniore senex. Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila, Et totam Phryxi Julia nebit ovem.

tumst maxime, principumque princeps, Cum tot jam tibi debeat triumphos,

Tot nascentia templa, tot renata, Tot spectacula, tot Deos, tot urbes:

Plus debet tibi Roma, quod pudica est.

R usTicA mercatus multis sum praedia nummis: Mutua des centum, Caeciliane. rogo. Nil mihi respondet ' iactium te dicere, credo, Non reides: ideo, Caeciliane, rogo.

252쪽

EPIGRAMMAT G M L. VI.

I. Ad Lupercum. Co Moeni tres sunt: sed amat tua Paulla, Luperce, Quatuor; & κω ον Paulla προσωπον amat.

VII. De Thelesina. Juci 4 lex populis ex quo, Faustine. renata est; Atque intrare domos jussa pudicitia est i

Aut minus, aut certe non plos tricesima lux est, Et nubit decimo jam Thelesina viro. Quae nubit toties non nubit: adultera lege est. Offendor moecha simpliciore minus. VIII. Ad Severum. ΡRAETOR Es duo , quatuor tribuni, Septem causidici. decem poetae, Cuiusdam modo nuptias sciebant A quodam sene. non moratus ille

praeconi dedit Eulogo puellam. Dignum quid saluo, Severe, secit

253쪽

L pompeiano dormis, Larv ne, theatro :Et quereris, si te suscitat Oceanus

ΡλυcA Iovem nuper eum millia sorte rogarem:

Ille dabit. dixit. qui mihi templa dedit Templa quidem dedit ille Jovit sed millia nobilNulla dedit: pudeat pauca rogasse Jovem. At quam non tetricus. quam nulla nubilus ira , squam placido nostras legerat ore preces trilix supplicibus tribuit diademata Dacis :Εi Capitolinas itque reditque vias. Dic precor, o nostri dic conscia virgo tonantis: Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare t llo Sic ego: sc breviter posita mihi Gorgone Pallas: Quae nondum data sunt, stulte, negata putas λ

con non si pylades hoc tempore, non si Orestes, Miratis λ Pylades. Marce. bibebat idem.

Nec melior panis, turdusve dabatur Orestit sed par, atque eadem coena duobus erat. Diqiti Coos

254쪽

EPIGRAMMATUM L. VI.

Tu Lucrina voras: me pascit aquosa peloris: Νon minus ingenua est & mihi, Marce, gula. Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vellit: Vis te purpureum , Marce. sagatus amem Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Orestem. Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama. XII. De Fabulla. Junkr capillos esse, quos emit, suos Fabulla: numquid, paulle, peierat Z nego.

XIII. De fatua Iutia. 30ik te pili diaco formatam, Iulia, caelo οῦ

vel huis Palladiar non putet artis opus Candida non tacita respondet imagine Lygdos ἰΕt placido sultat vivus in ore liquor. Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo . Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo. Ut Martis revocetur amor summique Tonantis, A te Iuno petat ceston & ipsa venus.

Manlialis.

255쪽

Μ. VA L. MARTI A LIS

Vosus scribere posse te disertos Affrmas, Laberi: quid ergo non vis Versus scribere qui potest disertos , Non scribat, Laberi; virum putabo.

DuM phaethontea sermica vagatur in umbra, Implicuit tenuem succina gutta seram. Sic modo quae suerat vita contemta manente, Funeribus facta est nunc pretiosa suis.

Tu qui pene viros terres, & falce cinaedos Iugera tepositi pauca tuere loc7. Sie tua non intrent vetuli pomaria lares; sed puer, aut longis pulchra puella comis.

CissAM , Cinname, te jubes vocari. Non est hic, rogo. Cinna, barbarismus Tu si Furius ante di ius esses, Fur ista ratione dicereris.

256쪽

EPIGRAMMATUM L. VI. XVIII. Epitaphium Salonini , ad Priscum. S Ascr Salonini terris requiescit Iberis.

Qua melior Stygias non videt umbra domos. sed lugere nefas; nam qui te, prisce, reliquit, Vivit, qua voluit vivere parte magis.

XIX. In Pofhumum causidicum, ΝΟΜ de vi, neque caede, nec veneno, sed lix est mihi de tribus capellis. Vicini queror has abe in furto. Hoe judex sibi postulat probari: Τn Cannas, Mithridaticumque bellum, Et perjuria punici suroris, Et Sullas, Mariosque. Muciosque

Magna voce sonas, manuque tota

Iam die, post hume, de tribus capellis. XX. In Phoebum. ldum te centum sestertia. phoebe, rogavi: Cum mihi dixisses, exigis ergo nihil Θla quiris, dubitas, cunctaris, meque diebus Teque decem crucias: jam rogo, phoebe, nega.

257쪽

M. VAL. MARTIALIS XXI. Dis Sulla o Ianthide. Prnpou AM Stellae dum jungit Ianthida vati

Laeta Venus, dixit, plus dare non potui. Haec coram domina: sed nequius illud tu aurem, Tu ne quid pecces exitio se, vide. Saepe ego lascivum Mariem latibunda cecidi, s

Legitimos esset cum vagus ante toros.

Sed postquam meus est, nulla me pellice laesit: Tam frugi Juno vellet habere Iovem Dixit, & arcano percussit pectora loro. plaga juvat: sed tu jam , Dea, caede duos. I o XXII. In Proculinam. 30on nubis, proculi na, concubino ,

Et moechum modo, nunc sacis maritum; Ne lex lulia te notare post: Non nubis, proculina , sed lateris.

XXIII. In Lesbiam. Sr ni jubet nostrum semper tibi, Lesbia, penem: Crede mihi, non est mentula . quod digitus. Tu licet & manibus. blanilis-vocibus instes: Contra se facies imperiosa tua est. i by Coo e

258쪽

EPIGRAMMATUM L. VI.

Νic lascivius est Charisiano:

Saturnalibus ambulat togatus.

id dictLList . boni soboles sincera parentis, Horrida Pariliasio quem tegit ursa jugo:

ille vetus pro te patriusque quod optat amicus, Accipe, & haec memori pectore vota tene: Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor In medios enses, saevaque tela serat. Bella velint, Martemque serum rationis egentes: Tu potes A patriae miles, & esse decus.

ΡΕsticLiTATUR capite Sotades noster. Reum putatis esse Sotadem non est. Arrigere desit posse Sotades: lingit.

259쪽

ΣI M. V A L. MARTIALIS XXVII. Ad Nemum. Bis vicine Νepos nam tu quoque proxima Florae Incolis & veteres tu quoque Ficelias Est tibi. quae patria signatur imagine vultus,

Testis maternae nata pudicitiae. Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno: . sEt potius plenos aere relinque cados.

Sit pia sit locuples, sed potet filia mullum;

Amphora cum domina nunc nova sat anus. Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:

possunt & patres vivere, crede mihi. I XX III. Epitaphium Glaucia Lisrares Melioris ille notus Tota qui cecidit dolente Roma, Cari deliciae breves patroni. Hoc sub marmore Glaucias hirmatus Juncto Flaminiae jacet sepulcro: Casint moribus . innocens pudore, Velox ingenio, decore selix. Bis senis modo messibus peractis Vix unum puer applicabat annum. qui sies talia, nil fieas, viator.

260쪽

EPIGRAMMATUM L. n.

XXIX. De eodem. os de plebe domus, nec avarae verna catastae, Sed domini sancto dignus amore puer, Munera cum posset nondum sentire patroni, Glaucia libertus jam Melioris erat. Moribus hoc formaeque datum. quis blandior illo Aut quis Apollineo pulchrior ore suit Immodicis brevis est artas, & rara senectus. Quidquid amas, cupias non placuisse nimis XXX. In Paetum.

Six sestertia si statim dedisse;

Cum dixti mihi. Sume, tolle. dono: Deberem tibi, Paete, pro ducentis. At nunc cum dederis diu moratus,

post septem puto, vel novem Kalendas . Vix di eam tibi veriora veris ps ex sestertia, Paete, perdidisti. XXXI. In Charidemum UxonrM . Charideme, tuam scis ipse, finisquae A medico futui. vis sne febre mori.

SEARCH

MENU NAVIGATION