M. Valerii Martialis Epigrammata ad optimas editiones collata præmittitur notitia literaria studiis societatis Bipontinæ. Volumen primum secundum

발행: 1784년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

i 5 M. V A L. MARPI ALII

Hoc ego, tuque sumus. sed quod sum, non potes esse Tu quod es, e populo quilibet esse potest. XIV. De Nannoo. Stosnt primo solitus in gradu semper,

Tunc cum liceret occupare, Nannejus; Bis excitatus terque transtulit castra,

Et inter ipsas paene tertius sellas Post Cajumque Luciumque consedit. Illinc cucullo prospicit caput tectus, oculoque ludos spectat indecens uno. Et hinc miser dejectus in viam transi, Subsellioque semifuirus extremo, Et male receptus altero genu, jactat

Equiti sedere, Lectioque se stare. XV. Ad Caes. Domitia m. Qui Netus nostrorum liber est, Auguste, jocorum QEt queritur laesus carmine nemo meo.

Gaudet honorato sed multus nomine lector, Cui victura meo munere fama datur. Quid tamen haec prosunt, quamvis venerantia multos Non prosint: sane me tamen ista juvant.

222쪽

EPI GRAMMATUM L. V.

XVI. Ad ire nos S gni A cum possim, quod delectantia malim

Scribere, tu causa es, lector amice, mihi, Qui legis, & tota eantas mea carmina Roma. Sed nescis, quanti stet mihi talis amor. Nam si falciferi defendere templa tonantis, Sollicitisque velim vendere verba reis; plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas, Et si et vatio sordidus aere sinus. At nunc conviva est, comissatorque libellus, Et tantum gratis pagina nostra placet. sed non hac veteres contenti laude suerunt, Cum minimum vati munus Alexis erat. Belle, inquis, dixtit satis est: laudabimur usque. Dissimulas t facies me, puto, causidicum.

XVII. In Gellianti

DuM proavos, atavosque refers, A nomina Dum tibi noster eques sordida conditio est :Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo Nubere: nups sti, Gellia, cisti sero. Martialis.

223쪽

M. VAL. MARTIALIS XVIII. Ad Quinclianum. Piso tibi Decembri mense, quo volant mappae .

racilesque ligulae, cereique, chartaeque, Et acuta senibus testa cum damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi Fortasse avarus videar, aut tuitu manus. Odi dolosas munerum & malas artes. imitantur hamos dona: namque quis nescit, Avidum vorata decipi scarum mulcat Quoties amico diviti nihil donat,

O Quinctiane, liberalis est pauper.

XIX. Ad Cin. Domatianum. Si qua fides veri, praeserri, maxime Caesar, Temporibus possunt secula nulla tuis. Quando magis dignos licuit spectare triumphos Quando palatini plus meruere Dei pulchrior A major quo sub duce Martia Roma Sub quo libertas principe tanta suit Est tamen hoc vitium, sed non leve, si licet unum, Quod colit ingratas pauper amicitias. Quis largitur opes veteri, fidoque sodali, Aut quem prosequitur non alienus eques saturnalitiae ligulam mista selibrae. Flammataeue togae scriptula tota decem

224쪽

t . . ' , Luxuria est , tumidique vocant haec munera reges. Qui crepet aureolos, forsitan unus erit. Quatenus hi non sunt, esto tu. Cassar. amicus. Nulla ducis virtus dulcior esse potest. Jam dudum tacito rides, Germanice, naso:

Utile quod nobis, do tibi consilium. XX. Ad Iulium Martialem.

Si tecum mihi, care Martialis, Securis liceat frui diebus ;Si e sponere tempns otiosum, Et verae pariter vacare vitae: Nec nos atria, nec domos potentum. Nec lites tetricas. sorumque triste Nossemus, nec imagines superbas r

sed gestatio, sabulae, libelli

Campus, porticus, umbra , virgo, thermae; Haec essent loca semper, hi labores. Nunc vivit sibi neuter, heu, bonosque Soles effugere, atque abire sentit; qui nobis pereunt, L imputantur. Quisquam vivere cum sciat, moratur

225쪽

M. k A L. MARTIALII

rgo XXI. De Apollonis. Qui Ncruxi pro Decimo, pro Crasso, Regule, Maerum

Ante salutabat rhetor Apollonius. Nunc uirumque suo resalutat nomine. quantum

Cura, laborque potesti scripsit, & edidicit. XXII. In P Ilum. JUi9h domi nisi te volui, meruique videre, Sint mihi, paulle, tuae longius Exquiliae. Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae;

Qua videt antiquum ruilica Flora Iovem Alta Suburrani vincenda est semitae clivi, Et nunquam sicco sordida saxa gradu: Vixque datur longas mulorum rumpere mandras; Quaeque trahi multo marmora lane vides. Illud adhuc gravius, quod te post mille labores, Paulle , negat lasso janitor esse domi. Io Exitus hic operis vani, togulaeque madentis: Vix tanti paullum mane videre sui L , Semper inhumanos habet ossiciosus amicos: Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.

226쪽

T PI GRAMMAT UM,L. M. XXIII. Ad Bassum.

FI 1 ηλκυM fueras indutus, Basse, colores, Iura theatralis dum siluere loci. Quae postquam placidi censoris cura renasci Iussit. & Oceanum certior audit equest Non nisi vel cocco madida, vel murice tincta velle nites, A te sic dare verba putas. 'Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae r Aut meus ante omnes Codrus haberet equimia XXIV. De Hemetri

ΗΕRMis Martia seculi voluptas;

Hermes omnibus eruditus armis;

Bermes ti gladiator, A magister;

Hermes turba sui tremorque ludi; Hermes, quem timet Helius, sed unum; Hermes, cui cadit Advolans, sed uni; Ilermes vincere . nee serire doctus; Hermes supposititius sibi ipsi; Hermes divitiae locariorum; Hermes cura, laborque ludiarum; Hermes belligera superbus hasta; Hermes aequoreo minax tridente; Hermes casside languida timendus; Hermes gloria Martis universi; Hermes omnia solus, A ter unus V 3

227쪽

. M. VAL. MARTIALIII Sa U. De Chaerestrato.Qu natuGENTA tibi non sunt, Chaerest rate , surge; Lectius ecce venit: ita, suge. curre, late. Ecquis, io, revocat, discedentemque reducit Ecquis, io, largas pandit amicus opes Quem chartis limaeque damus. populisque loquendum y sQuis Stygios non vult totus adire lacus illoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo Spargere. & effuso permaduisse croco Quam non sensuro dare quadringenta caballo, Aureus ut Scorpi nasus ubique micet . I O stustra locuples, o dissimulator amici

Haec legis & laudas quae tibi fama perii λXXVI. Ad Codrum. Quoo alpha dixi, Codre, paenulatorum

Te nuper. aliqua cum jocarer in charia:

Si sorte bilem movit hic tibi versus, Dicas licebit heia me togatorum. XXVII. In fictum equitem. Iucis uiuM . studi limque tibi, moresque, genusque Sunt equitis, sateor: cetera plebis habes. Bis septena tibi non sunt subsepia tanti, Ut sedeas viso pallidus Oceano.

228쪽

EPIG RAMMATUM L. V.

XXVIII. Ad Aulum , de Mamerco. Ur bene loquatur, sentiatque Mamercus, Efficere nullis, Aule, moribus possis:

pietate fratres Curti's licet vincas, Quiete Nervas, comitate Rusones, probitate Macros, aequitate Mauricos, Oratione Regulos. jocis paullos: Rubiginosis cuncta dentibus rodit. Hominem malignum sorsan esse tu credast Ego esse miserum credo, cui placet nemo.

XXIX. Ad Gelliam. Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis,

Formosus septem, Marce, diebus eris. Si non derides, si verum, lux mea, narras:

Edisti nunquam, Gellia, tu leporem. XXX. Ad Varronem. V kκκo , Sophocleo non inficiande cothurno Νec minus in Calabra suspiciende lyra; Diger opus: nee te facundi scena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis. Sed lege sumoso non aspernanda Decembri Carmina, mittuntur quae tibi mense suo.

229쪽

x84 M. VAL. MARTIALII

Commossius nisi forte tibi, potiusqile videtur, Saturnalicias perdere, varro, nuces. XXXI. De ludo pueronum cum iuvencis. Auspicet. quam placidis insultet turba iuvencis. Et sua quam facili, pondera tauru& amet. Cornibus hic pendet summis: va iis ille per armos Currit. & in toto ventilat arma bove. At seritas immota riget. non esset arena

Tutior. & poterant sallere plana magis. Nec trepidant gestust sed de discrimine palmae Securus puer est, sollicitumque pecus. XXXII. Ad Faustinum, de Crispo.QuAnx intM Crispus tabulis. Faustine, sipremis Non dedit uxori. cui dedit ergo λ sbi. XXXIII. In causidicum. CA pr et caus dicus sertur mea carmina: qui sit . Nescio: si seiero, vae tibi, causidice.

230쪽

XXXIV.. 0ιtaphium Erosii ad Erontonem

parentem.

ΗΑse tibi, Fronto pater, genitrix Flaccilla puellam, Oscula commendo, deliciasque meas: paulula ne nigras horrescat Erotion umbras, Oraque Tartarei prodigiosa canis. Impletura fuit sextae modo frigora briimae; sVixisset totidem ni minus illa dies.

Inter tam veteres ludat lasciva patronos, Et nomen blaeso garriat ore meum.

Mollia nec rigidus cespes tegat ossa, n illi, Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi. io XXXV. De Euclide.

D0M sibi redire de patrensibus fundis

Ducena clamat coccinatus Euclides,

Corinthioque plura de suburbano; Longumque pulchra stemma repetit a Leda, Et suscitanti Lectio reluctatur: sEquiti superbo, nobili, locupleti. cecidit repente magna de sinu clavis. Nunquam, Fabulle, negnior fuit clavis.

SEARCH

MENU NAVIGATION