M. Valerii Martialis Epigrammata ad optimas editiones collata præmittitur notitia literaria studiis societatis Bipontinæ. Volumen primum secundum

발행: 1784년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

62쪽

M. V A L. MARTIALIS

EPIGRAMMATUM

LIBER LEpISTOLA AD LECTOREM. Spςsto me secutum in libellis meis tale temperamentum , ut de illis queri non possit, quisquis

de se bene senserit, cum salva infimarum quoque personarum reverentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed etiam magnis. At mihi fama vilius constet, & probetur in me novissimum ingenium. Absit a jocorum nostrorum simplicitate malignus interpres, nec Epigrammata mea scribat. lmprobe facit, qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam verborum veritatem , id est, Epigrammaton linguam excusarem, si meum esset exemplum i siescribit Catullus , sic Marsus , sic Pedo , sic Gctulicus, sic quicunque perlegitur. Si quis tamen tam anabitiose tristis est , ut apud illum in nulla pa- Martialis. s

63쪽

et 8 M. VAL. MARTIALIS gina Latine loqui fas sit, potest epistola , Vci potiuS titulo contentus esse. Epigrammata illis scribuntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato theatrum nostrum ; aut si intraverit, spectet. ideor mihi meo iure facturus, si epistolam Ver-sbus clausero. I. Ad Catonem. Νο-s joeosae dulce cum sacrum Florae, Festosque lusus, & licentiam vulgi,

cur in theatrum, Cato severe, venisti An ideo tantum veneras, ut exires II. Ad Lectorem.

Hic est quem legis, ille quem requiris,

Toto notus in orbe Martialis, Argutis Epigrammaton libellis: Cui . lector studiose, quod dedisti Viventi decus, atque sentienti, sBari post cineres habent poetae. IlI. Ad Lectorem , tibi Libri venales. Qui tectim cupis esse meos ubicunque libellos,

Et comites longar quaeris habere viae; Hos et ne, quos arctat brevibus membrana tabellis: Scrinia ea magnis, tae manus una capit. Dissi rod by Corale

64쪽

gpIG RA MMATUM LIB. I.

Ne tamen ignores, ubi sim venalis, & erres

Uibe vagus tota: me duce certus eris.

Liberium docti Lucensis quaere Secundum, Limina post pacis, Palladiumque forum. IV. Ad Librum suum.

A RGILETANAs mav s habitare tabernas,

Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent. Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae: Crede mihi. nimium Martia turba sapit. Majores nusquam ronchi. iuvenesque senesque Et pueri nasum Rhinocerotis habent. Audieris cum grande sophos. dum basia capias, Ibis ab excusso missus in astra sago. Sed tu, ne toties domini patiare lituras. Neve notet lusus tristis arundo tuos ; Etherias, lascive, cupis volitare per auras: l, fuge ; sed poteras tutior esse domi. V. Ad Caesarem. CONTiGERis nostros, Caesar, si sorte libellos, Terrarum dominum pone supercilium. Consuevere jecos vestri quoque ferre triumphi; Mat etiam dictis nec pudet esse ducem. Qua Thymelen spectas, deri soremque Latinum , illa fronte precor carmina nostra legas. 2 a

65쪽

ho M. VAL. MARTIALIS Ionocuos censura potest permittere lusust Lasciva est nobis pagina, vita proba est.

Do tibi naumachiam, tu das Epigrammata nobi vis puto cum libro, Marce, natare tuo.

Tnisti As aquila puerum portante per auras, illaesum timidis unguibus haesit onus: Nunc sua Caesareos exorat praeda leones, i Tutus ti ingenti ludit in ore lepus. Quae majora putas miraculat summus utrisque Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Jovis.

Sittan delicium mei columba, Verona licet audiente dicam, Vicit, Maxime . pallerem Catulli. Tanto Stella meus tuo Catullo, Quaaio passere major est colum . .

66쪽

EPIGRAMMATUM LIB. I.

IX. Deciani dogma Diadat. Quon magni Thraseae, consummatique Catonis Dogmata sic sequeris, salvus ut esse velis; pectore nec nudo strictos in turris in enses; Quod sectile velim te, Deciane, facis. Νolo virum, sacili redimit qui sanguine famam: Hunc volo, laudari qui fine morte potest.

X. In Cottam.

BELLus homo A magnus vis idem, Cotta, videri: Sed qui bellus homo est. Cotta, pusillus homo est. XI. De Gemel , O Maroniata. Ρoiet Gemellus nuptiax Maronillae, Et cupit, & instat, Sc precatur, & donat. Adeone pulchra est immo foedius nil est. Quid ergo in illa petitur & placet i tussit. XII. Ad Sextilianum Potorem. CuM data snt equiti bis quina numismata, quare Bis decies solus, Sextiliane, bibis thm defecisset portantes calda ministros, Si non holares, Sextiliane, merum.

67쪽

di 2.

M. MARTIALII

XIII. De Regulo. Iris ad Herculei gelidas qna Tiburis arces, Canaqile sulphureis Albula sumat aquis; Rura . nemusque sacrum, dilectaque iugera Musis

Signat vicina quartus ab prbe lapis. Hic rudis aestivas praestibat porticus umbras. Heu quam paene novum porticus ausa neu si Nam subito collapsa ruit enm mole sub illa Gestatus hi ugit Regulus esset equis.

Nim tum timuit nostras Fortuna euerelas, Quae par ram magnae non erat invidiae.

Nune & damna juvant: sunt psa pericula tanti: Stantia non poterant tecta probare Deos. XIV. De Ama O Parro. Asri suo gladium cum traderet Arria Paeto Quem de visceribus traxerat ipsa suis:

si qua fides vulnus, quod feci, non dolet. inquit sed quod tu facies, hoc mihi, Paete, dolet. XV. Ad Caesarem. DELrci ς . Caesar. lususque jocosque leonum Vidimus: hoe etiam praestat arena tibi;

cum prensus blando toties a dente rediret, Et per aperta vagus curreret ora lepus.

68쪽

ζnqe potest avidus captae leo parcere priaedae Sed tamen esse tuus dicitur; ergo potest. XVI. Ad Atilium. O , rui post nullos, Juli. memorande sodales; ι Si quid longa fides, castaque jura valent: Bis jam paene tibi consili trigesimus instat,

Et numerat paucos vix tua vita dies. Non bene distuleris, videas quae posse negari; sΕi solum hoc ducas. quod fuit . esse tuum. Exspectant curaeque catenatique labores. Gaudia non remanent. sed fugitiva volant. Haec utraqlle manu, complexuque assere toto: Saepe fluunt imo se quoque lapsa snu. . I Non est, crede mihi. sapiemis dicere. Vivam Sera nimis uita est crastina: vive hodie.

XVII. AT Avitum. Suri bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura, Quae Iegis hic: aliter non fit. Avite, liber. XVIII. Ad Titum.

Costr me Titus actitare causas, Et dicit mihi saepe, magna res est. Res magna est, Tite, quam licit colonus.

69쪽

M. VAL. MARTIALI s

XIX. Ad Tuccam. Quin te. Tucca , juvat vetulo miscere Falerno In Vaticanis condita multa cadis Quid tantum fecere boni tibi pessima vina Aut quid secerunt optima vina mali t, De nobis sacile est: scelus est jugulare Falernum,

Et dare Campano toxica saeva mero. Convivae meruere tui fortasse perire: Amphora non meruit tam pretiosa mori.

XX. Ad AEliam. Si memini, fuerant tibi quatuor. Elia, dentes:

Exspuit una duos tussis. & una duos. Iam secura potes totis tussire diebus ;Nil istic, quod agat, tertia tussis habet. XXI. Ad Criusianum. Dic mihi, quis furor est y turba spectante vocata, Solus boletos, Caeciliane, Voras. Quid dignum tanto tibi ventre, gulaque precabor Boletum, qualem Claudius edit, edas.

70쪽

XXII. De Porsena O Mucio Scaevola. CuΜ peteret regem decepta satellite dextra, Ingest sacris se peritura socis. sed tam saeva pius miracula non tulit hostis, Et raptum flammis jussit abire virum. Urere quam potuit contemto Mucius igne, sHanc spectare manum Porsena non potuit. Najur deceptae lima est & gloria dextrae: Si non errasset, secerat illa minus. XXIII. De leone O lepore.

uin nunc saeva sugis placidi lepus ora leonis λFrangere tam parvas non didicere seras. Servantur magnis isti cervicibus ungues,

Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis. praeda canum lepus est, vagos non implet hiatus: sNon timeat Dacus Caesaris arma puer. XXIV. Ad Cottam. Ι-1τλs nullum, nisi cum quo, Cotta, lavaris ἰEt dant convivam balnea sola tibi. Mirabar, quare nunquam me, Cotta, vocasses:

Jam scio, me nudum displicuisse tibi.

SEARCH

MENU NAVIGATION