장음표시 사용
6쪽
8쪽
egetium Renatum comitem et socium Scriptoribus rei rusticae primus adiunxit, variisque in locis emendavit I. M. Gesnerus addita lectionis primae Editionis Basileensis auctore Ιo. Fabro i523. varietate ex editione Io. Sambuci Basileensi i5 4. et ex Codice Corbeiensi ducta, adiutus etiam ab eruditissimo medico Lipsiensi Io. Zach. Platnero , quem in rebuSanatomicis et medicis consuluerat Gesnerus. Codicis Corbeiensis collationem, Gesnero a Io. Alb. Fabricio transmissam, his verbis indicavit eius auctor ignotus, nisi sorte ipse Gudius is fuit, ex cuius librorum auctione liber ad Io. A. Fabricium pervenerat: Contuli cum Me Iari descriρto ex MS. Codice Corbeiensis
monasterii, tunc te oris Coloniae apud S. Panta- Donis demsito. codex Corbetensis Utimae notae admodum antiquus literis uncialibus exaratias, lacerus tamen et hinc indes lacunis deformatias. Eiusdem dicis apographum a Petro Scri verio factum inter libros Vossianos servat publica Academiae Lugduno- Batavae Bibliotheca, unde descripta tria parva capita,
quae annotaverat etiam, sed omiserat collationis Gudianae auctor, benevole mecum communicavit egre
gius RulinLenius. Ea posita reperies in varietate Iectionis ad libri III. cap. 4. finem. Suspicari licebit ex hoc apographo, ductam esse varietatem Gudianam, quippe quam cum apographo Scriveriano ubique con-
9쪽
PRAEFATIO sentiro confrmavit mihi doctissimus L. Santenius, quia Dav. Ruhnkenio rogatus librum ipsum inspexit. Sed dicendum est antea de prima Vegetii Editione, ducta ex Codice pervetusto quidem, sed infinita depravatione laedato, quem ex IIungaria , ut videtur, transvexerat IIeremannus Inclytus a Nevenare Comes, et Io. Fabro edendum tradiderat. Hic vero ipse ita de opera Vegetio impensa tradit in Praefatione: Mabeant itaque - Vegetium hunc nostro lasone αὐitiis proρemodum inisnitis e ungatum; quanquam sunt Pleraque, quae absque autogramo restitui mucrion Cy enem; graiae, ubi Misum fuerint, oes Obeto, vel
asterisco pes adici quadam notula consignauimus. Nonnulla, licet immutatis ςed uerbis vel uentiorum Ormainc , sententias tamen Plenas et intellectu faciles in-Sinuare Con crimus, quae lectonis iudicio immutandia uel corrigenda relinquimus. Deinde constantem exemplariorum consensum memorans haud scio an improprie suerit locutus. Vnum enim ab initio Codicem et exemplar nominaverat. Pergit Postea: Quaedam etiam cum uel uariarent me laria, oes Mundam uiderentur, aut etiam uel Parum uel nihil ad sententiam facerent, Parentheri interdum cinximus. Commemorat denique Faber Antonii Codri de Vegetio iudiciunt, quod ubi positum , quamque Vegetii editionem an
Codicem potius scriptum respiciat, ignoro. Ioannes Sambucus quibus sit Codicibus scriptis usus, unde emendatum a se plurimis in locis Vegotium non immerito gloriatur in libri Dedicationo data Viennae Austriacae , ipse non dixit; suspicari tamen licet, eum libros scriptos bibliothecae Caesareae consuluisse, ubi inter libros Philosophicos et
Philologicos n. LXXXI. annotavit Codicem Vegetii
10쪽
membrana eum Seb. Tengnages, monente I. A. Fabricio. In ipso tamen Editionis titulo est: Ex tribus Metustissimis Codicibus parietate adiecta: unde insι- niti loci addi et expurgari a quovis Poterunt. Post Sambucum Vegetio animum adiecit operamque suam addixit Ioa. Rhodius, sed Editionem non perfecit. Nescio quo auctore L A. Fabricius tradit, 'Casp. Bartholinum, Thomae filium, iam typographis dedisse Rhodii suasque ipsius observationes, eiuSque operis iam primum solium speciminis causa excusum fuisse. Equidem in Th. Bartholini Epist. Medicin. Centur. IV. p. I 54. haec de Rhodio verba reperio: Possideo es eiusdem Rhodii Vanias Lectiones notas et Lexicon in Vogelium Mutomedicum. Forsan manum his admo bo. Codicis Vaticani et Modicei . lectiones ipse Rhodius memoravit ad Scribonium p. 'u59. eademque de re laudavit Gesnerus Epistolas eius ad Heinsium scriptas atque oditas in Sylloge
Burmanniana T. V. p. 447. 449. 456. Compagem huius libri Vegetiani multis in locis
hiare male firmam iam admonuit Gesnerus. Primum enim Iibri tertii caput, alterum , tertium et quartum his numerari; deinde libri quarti cap. 4. seci. 3 et seq. esse quasi introductionem totius operis, certe distributionem, quae vel principiis ipsis vel certe libri tertii initiis ex auctoris consilio conveniat; postea quae I. I9 et 2' habentur ea recurrero IV. 2. Denique titulum Corbet ensis Codicis nullam Vegetii facere mentionem, sed ibi esse simpliciter: Digestorum artis mutomedicinao libri III. Vnde
arguebat Gesner, illum, qui operi huic indicem praeposuit, non sola Vegetii nobis dedisse videri, sed aliunde etiam, in primis quae Columella de hoc