Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

τα PL ATINA DE VITIs

ut Noe diluuium renouatum crederetur. Haec autem una fuit cause, quare Pel

..tiis, ' Aius iniussu principis tum Pontifex creatus sit, cum extra obsessam ab hoste v μ' -- μ' bem mitti quispiam non posset. Nil enim tum a clero in eligendo pontifice acta

erat, nisi eius eleetionem imperator approbasset. Missus itaque Constantinopolim ad placandum imperatorem Gregorius diaconus vir optimus atque docti iasimus, ubi ex sententia Pontificis omnia peregi siet, nequaquam otio & ingenio suo abusus,& libros moralium in Iob composuit,&Eutychium quendam Constantinopolitanae urbis Episcopum, ita praetente Augusto disputationibus coninuicit,ut omnia quae in libro suo de resurrectione con scripserat,retractare coactus sit. Dicebat enim corpus noli rum in illa resurrectionis gloria vento aereque sub-Lue , . tilius futurum, & ob eam rem tangi non posse. Quod contra illud dominicum est,Palpa te & videte, quia spiritus carnem & ossa non habet, quemadmodum me videtis habere. Pelamus autem ubi Gregorium rogatu populi Romani ad urbem reuocasset, & domum paternam in xenodochion pauperum senum redeat ster, Hermetisque martyris coemiterium ac basilicam Laurentii martyris a funcam itis extruxisset, pelli lentia moritur, quae tum maxime Europam omnem vexabat,

anno pontificatus sui x.mense secundo, die decimo. Sepultus est autem in Eces sia beati Petri in Vaticano. Vacat tum sedes mentibus sex, diebus octo & viginti.

GREGORIVS L

i vj x Π I Regorius patria Romanus, patre Gordiano, viro senatorio,vno omnia una consensu inuitus etiam pontifex creatur, anno Domini dci ac xtra Monachus namque erat ac Levita. Is autem cisim principis consensius requireretur,ut antea dixi, nuncios cum literis miserat, qui Mauritium obsectarent, ne pateretur electionein cleri & populi Romani ea in re valere. Mauritius Interceptae sumburae a praesecto urbis,ac discerptae,scriptaeque aliae, quibus r P R sabatur,ut quenti pulus ac clerus in pontificem legisset,eundem imperator cinfirmaret, quo nil bi nunciari iucundius ac gratius potuit,cum secum familiarister, dum Constantinopi lierat, Gregorius vixisset, filiumque eius e fonte baptismatis levasset.Reinittit itaque Mauritius Ia uncio S,ac quidem propere,qui Greg

rium confirmarent,coSerentque hominem sanctissimum pontificatus gubernacula in tanta perturbatione rerum suscipere.Is itaq; non sibijpsi, sed utilitati h minum, ac honori diuino consissens, quem certe ob religionem &pietatem robus omnibus semper antetulerat, spretis opibus, posthabitis voluptatibus, atq; omni ambitione de potentia,gubernacula reipublicae Christianae suscipiens, ita vixit,ut usque ad tempora nostra neminem exsuccessoribus parem habuerit, ne dum superiorein vel sanctitate vit vel diligentia in rebus agendis, vel doctrina& scriptis Nam & libru de sacramentis composuit, & antiphonarium tam diu risi ε .u, num quain nocturnum,& commentarios in Ezechielem,in quadraginta euan-

.uos. gelia: in Iob quoq; ut dixi allegorice,ad mores & historiam respiciens, elegater scripsit. Edidit & libros quatuor in dialogo:&librum quem pastoralem appellauit,ad Iohannem Episcopum Rauennatein de ratione gubernandae Eccleuae.Instimas praeterea, ne quid ornatus & concentus inter sacrificandum deesset ut antioli ae can e murat Ovid i-quoque inuentum est Viiovies kvrie eleg son caneretur ic alleluia,intere Altis leptuagesimae diebus usq; adeascha. tatur etiam poli Euangelium post Tommunionem suo mandato.

82쪽

maior letania fit in sabbato quatuor temporum. Ouid plura de hoe sanctis imi viro com memorem Vim omius Instituti Ecclesiastici omeij, veteris praesertim, ab eo sit inuenta &approbata: quem quidem ordinem utinam sequeremur. Non

abhorrerent hodie a lectione officii visi docti,quemadmodum faciut propter barbariem nescio quam illi latinitati Sc compositioni additam. Ne vero ulla in re vir sanctissimus Ecclesiae deest et, ly nodum habuit apud sanetum Petrii quatuor&viginti Episcoporum, qua certe multa sustulit quae nocitura', multa etiam addidit quae pro sutura fidei nostrae videbantur.Misi & viros optimos in Britanniam, Augustinum Melitum, Sc Iohannem, eumque his monachos quosla probatissimae vitae: quorum monitis&praedicationibus fidei nostrae dogma Anglitum primum integre receperunt.Rediere etiam Gotthi Gregorii opera ad umonem Catholicae fidei. Sunt praeterea qui scribant Gregorium dialogum sinim de Antii &moribus ad Theudet indam Longobardorum reginam misisse, cuius lectione prp. G0xxi, serocem & indomitum viri sui Antharis animum, ad religionem & mitiore cui tum redigeret.Erat enim matrona insignis,& fidei Christianae studiosissima. Nadebasilicam beati Iohann is Baptistae Modoetiae aedificauit, quod oppidum decem illibus passim in a Mediolano distat:& eandem Ecclesiam praedijs ac vasis aureis ornauit.Ferunt eo tempore, quo Hermichildus a patre Leu elido Gotthorurege interfectus est, quod fidem Catholicam confiteretur,Iesu Otristi tunicam, quae sorte uni militum obtigerat, inuentam esse apud urbem Laphat in arca marmorea eo loci repositam, rhomae Hierosolymitani Episcopi,Se Iohann is Costantinopolitant,ac Gregorij Antiocheni tempore.Interea vero Mauritius, superatis in Hetruria & Campania hexarcho Romano duce Logobardis , in omnia vitia & omnem arrogantiam prolapsus,legem tulit, ut qui Romanae militiae aia scriptus esset, nisi finita militia,aut mancus&debilis ex vulnere factus,Deo militare non posset.Hanc ob lem motus Gregorius, hominem admonet, ne eius relisionem impugnet,cuius benignitate ex infima sorte hominum,ad summu raum dignitatis peruenerat.Praeterea vero cum Iohannes Constantinopolitanus Episeopus habita Graecorum synodo,seipsum Oecumenicum, id est,uniuersalem patriarcham creasse monuissetq; Gregorium Mauritius,ut Iohanni obteinper ret. Respondit homo constantis ingenij I fidei, potestatem ligandi & soluedi P tro traditam, eiusq; successoribus,non Episcopis Constantinopolitanis. proinde .clesineret iram Dei in se concitare, dum seditiones studiose nimium in eius Ee- qclesia serit. Nequaquam vero his malis contentus Maurit ius, reuocatis militibus suis qui in Italia erant,Longobardos adhortatur,ut spretis scederibus ia ictis, Romanos adorirentur: quare Agilulphus ex Cisalpina mouens, vastatis longe ac late Hetruriae agris, qua iter faciebat, urbem Romam magnis illatis calamia talibus integrum annum obsedit: quo quidem tempore Seuerus Aquileiensis

Episcopus inhaeresim prolapsus est, quae multorum malorum seminarium fuit. sis. 'Nam Seuero mortuo, Aquileiensis Ecclesia bifariam diuisa est, cum Agil ul-phus Longobardorum rex, Iohannem Aquileiensem, Gregorius Candianum Gradensem Foroiulianis Episcopos praesecissent. Agilulphus vero omissa spe potiundae urbis, obsidionem soluens, Mediolanum redi j t. At Mauritius non sponte, sed coacte poenitentia ductus, cum Gregorio mitius agere coepit, quod intellexerat quendam monachi habitu indutum, strictum gladium in manu tenentem, in foro Constantinopolitano clamasse, imperatorem breui gladio moriturum: hoc idem eius somnium confirmauit,quo se,uxorem ac liberos caedi videa Phocas bat.Interim vero milites stipendiis suis destaudati, Phocam centurionem impera ς ς' V

torem creant,& Mauritium obtruncant undeviges mo imperii sui anno. At Gre 'r' ' 'gorius exornatis quibuscunque rebus potuit basilicis Romanis, dedicataque Gotthorum Ecclesia, quae in suburra est Agathae martyris nomi ne, Fl. Ricimeri,

viri consularis opus ut litenae musiuae indicant) paternam domum in Cliuo G Scauri

83쪽

Scauri positam non longe a circo maximo, in monasterium redegit, quo in Iaco& hospites continuo accipiebat,& pauperes undiq; conssuentes, cibo & potu ita vita retinebat. Vir certe omni laude dignus, si vitam, si mores, si doctrinam, si solertiam in rebus tum diuinis, tum humanis inspicis. Neque est cur pati mur Gregorium hac in re a quisusdam literarum ignaris potissimum carpi,ini & aduenae Vt .: locis sacris, arcus triumpnales de monumenta veterum cum admiratione inspicerent. Absit haec calumnia a tanto pontifice Romano, praesertim cui certe post Deum patria quam vita charior fuit. Multa profecto ex collapsis aedificiis exedit vetustas. Mutinta praeterea demoliuntur homines aedificandi gratia, ut quotidie cernimus. Impacta illa ramina quae tum in concavo fornicum,tum in coniuncturis marmo rum quadratorumve lapidum videntur, non minus a Romanis quam a barbaris auellendi aeris causa crediderim.In fornicibus enim,quo leuior esset moles, ollas cum nummismatibus collocabat. Lapides verb quadratos aeneis clauis firmabat. Factum id quoq; alto inanis dixi, si Epirotae, Dalmatae,Pannonii,& tax totius orbis terrarum huc in illa,Romani appellari possunt. Gregorius autem confirmata omni ratione Ecesesia Dei,anno xiii .mense vi .die x.potificatus sui motitur:Phoce vero imperatoris anno secundo,sepeliturq; collachrymantibus omnibus in basilica Petri ante secretarium, quarto Idus Marcij.Eius vero in morte inensibus V. diebus xlx.sedes Romana tum vacat.

iv d. Pot. Urim i Abinianus,cuius patria ignoratur, ae meri id qui de Gregorio successit.Homo enim obscuro loco natus, obscurior mori Lus, rebus gellis Gregorii viri sanctissimi aduersatus est . Nam cum suo pontificatu fame laboraretur, instarentq; pauperes, ut pietatem Gregorij eleemosynis imitaretur,nil aliud respondebar,quam Gregorium popularem famam aucupantem, patrimonium Ecclesiae largitionibus dissipasse. Paululum etiam abfuit quin libri eius comburerentur,adeo in Gregorium ira&inuidia exarserat homo malevolus Sunt qui scribant Sabin ianu mitigantibus quibus di Romanis, hoc in Gregorium molitum esse,qubd veterum statuas tota urbe dum viueret Scobtruncaverit & disiecer. t. quod quidem ita a vero dissonum est,ut illud quod de abolendis aedificiis maiorum, in vita eius diximus.Iacent statuae tu in propter vetustatem collaps tum etiam quia basibus sublatis,vel seris vel etiam marmorum causa, stare tantae moles non Poterant.Quod autem capitibus careant, mirum nequaqua

videri debet,cum ipsius statuae casu ea pars,utpote seaailior,& ad accipiendam laesonem paratior, potissimum frangatur.Sed quid ego has coniecturas quaeroὸVia demus statuas excisis capitibus non diffractis iacere,quia facilius est caput statuae

quam totum corpus deserru quod hodie quoque fit, ab his pr sertim,qui antiquitatis studiosi sunt. Non est igitur cur tantum facinus Gregorio obiiciatur. Ag binianu redeo. cuius hoc fuiste institutum serunt, ut 8e horae in Ecclesiis distin 7TFoffici grati dige accensae lana eades continu Cretinere vir potissimum

acclesia beati I etri Sunt qui scri Cant i nota annuente pacem tum cum

rongosardis ictam, reddita Agilulpho eorum regi filia,quae in bello capta fit

rataanta vero hoc tempore apparuerant prodigia,quanta nunquam antea, qui piddi si bus certe futurae calamitates portendebantur.Nam & cometes visus est perlucidus,& Byzanti; puer quadrupes nascitur. Et apud Delon insulam duci marina monstra omnino humanam specie habentia visa sunt Sirenes sol tasse fuere Acheloi filiae,ut aiunt poetae: quod si ita fitisset, nequaqua pro monstro habeda erant, cum elementum aquae, animalia terrestrisus similia,in omni specie producat.Sut

qui scribant tempore Sabiniani &Iohannem patriarcham Alexandrinum virume pietate

84쪽

pietate & doctrina insisnem, Se Latinianum Episcopum Carthaginensem Iohani nequaquam di ssimilem, dignitatem utriusque Ecclesiae mirum in modum au

xisse. Seuerus quoque Latiniani familiaris, vir docti sis imus, multa tum in Vin in pontificatu sedisset, moritur,funusque eius a sancto Iohanne per portam Asinaria in & pontem Miluium ad basilicam Petri defertur.Vacat sedes eius morte menses undecim,dies sex & viginti.

BONIFACIVS III.

, Onifacius tertius, patria Romanus, a Phoca imperatore obtinuit, ma- gnata me contentione, ut sedes beati Petri Apostoli, quq caput est Om- imp.ratii nium Ecclesiarum, ita & diceretur & haberetur ab Omnibus: quem qui de locum Ecclesia Constantinopolitana sibi vendicare conabatur, fauentibus interdum malis principibus,amrmantibusque eo loci primam sedem esse debere, ubi imperij caput esset. Affirmabant Romani pontifices urbem Romam,unde Constantinopolis Colonia deducta est, caput imperii merito habendam esse, clim etiam Graeci ipsi literis suis principe suum Hs. ρωμαωνα ex,

id est, Romanorum imperatorem vocent, ipsique Constantinopolitani etiam aetate nostra ρω Muin, non Graeci vocentur. Omitto quod Petrus Apostolorum princeps successoribus suis pontificibus Romanis, regni caelorum claues dederi potestatemque a Deo sibi concessam reliquerit, non Constantinopoli, sed Romi. Illud tantum dico, multos principes, maxime vero Constantinu comparandae synodi ac di soluendae, confutandi vel eonfirmandi ea que in Synodis decreta ran Romanae sedi tantummodo concessisse.Meritis igitur sedes Romana caeteris antefertur,cuius intefritate Se constantia cunctae lis reses confutatς su ni Se explosae.Idem ouon: Bonifacius iustititit habitasvnodo Eziscoporum duoru in & serpresbuterom xxx. Jiaconorii trium, ne fluis sub anathematis culea in locum demortui pontificis aut νῖilconi iugrogaretur nisi tertia salte eost obit ini eius die, vive aiicthematizarenturo ui largitione di gratia ad pontilicatum vel e5ine Iazistaditu sibi quaererentaoluit item electionem Epimp clero pariter & populo Megitio i m ea ina: ita ratam fore si I principe ci r tatis approbata esset,le ii ii utimus pon ' V 'R tifex denique his verbis autoritatem suam interpotui stet, Vo Inus Jubernus Τά ν'

sanda luippe institut7o sip rnecessaria noliri retem in temnoribus ciuibus in scopatus.

eius omnia dilabunt aest enim simile veri, clerum depopulum ac principem 'ciuitatis, si libera ivifragia sunt, non alium et eouros, quam qui merito possit &debeat alijs praeesse, quod est Episcopi proprium, ut vocabuli etymologiam huic rei accommodatam repetamus: licet reuera pace bonorum dicam miciti episcopatu desiderent explendae auaritiς & libidinis suae causa, no quo communi utilitati,ut eora exposcit officium 8c nomen, consulant. Quaeritur enim quantu reddat episcopatus,no quot oves paseus in eo sint.Sed de his satis.Ad Bonifacium redeo, cuius cu vita,ut video,etia decreta extincta sunt,pontificatus sui mense nono. Sepultus est autem in basilica Petri. Vacat tum sedes mense uno, diebus sex.

BONIFACIUS IIII.

Onisecius quartus, natione Marsus, patris Valeriensis, patre Io--pori hanne medico, temptu sanct Mariae rotudo crveteres Pantheo '' '' 'ua Cybeli & omni b diis com une esset, a Phoca imperatore obti Martaro. nuit,consecrauitq; iiij.id'Maii in honore beat s virginis Oimque trunda. martyrii, eiectis prius genitu simulachris, lustratoq; teplo. Vnde postea virgo ad martyres appellata est. Hoc eode tempore Persae G α rege

85쪽

rege Coaroa in Romanas prouincias irrumpente superato Phocs exercitu, Hierosolymam occupant. Templa Christianorum prophanam & diripiunt. Ligna

dominicae crucis inde auserunt. Zachariam virum sanctissimum eiusdem ciuit iis patriarcham, in captiuitatem abducunt. Hanc ob rem ab omnibus, potissima vero a senatu spretus Phocas, ab Heraclio copiarum & Africae & pi ouinciae duce, et itu, imperio ac Vita priuatur. 'Ca cannus vero Bauarorum rex, per Pannoniam & Ita lyricum in Italiam irrumpens, Longobardorum reges ita superat,ut paulum a fuerit quin prouincia ipsam caperet, ita tame Forumtulij pditione Romildae eius amore captae diripuit, ut vix ipsius prouinciae cernerςntur vestigia. Dum haec Iohannes gerentur in Italia, Iohannes Gerundensis Episcopus religionem Christi praedia Ger den catione& scriptis ubique tuebatur. Hic enim genere Gotthus, in Lusitanian si ' tus, ubi sapere aliquid per aetatein coepisset, Constantinopolim proficiscens, ita graecὶ&latine doctus inde discessit,ut in Lusitaniam rediens, Arianam haeresin quae tum inualuerat, facili me consularet: hanc ob rem Barchi nonam ab haereticis relegatur. Verum pDstea mortuo Lemungildo rege, qui haereticis fauebat,ita patriam rediens,& multa scripsit ad doctrinam nostram pertinentia,& monast rium condidit, rationemque vivendi monachis conscripsi. Eutropius quoque Valentinus Episcopus, Hispanos doctrina di exem Plo in fide continuit .Praeterea vero Columbanus Abbas vir sanctissimus,genere Gotthus,ut quidam affirmant, ex Scotia in Burgundiam primo veniens, Lixon ense monasterium egregium id quidem extruxit: inde in italiam abiens, apud Bobium in Apennino aliud in nasterium amplum sane aediscant inter netruscos, Ligures Insubres. His a

tem hac in re nequaquam cedens Bonifacius ponti sex,domum paternam in m nasterium redigit, fundosque suos monasterio asscribit in monachorum usum.

Verum non ita multo pbst diem extremum obiens, sexto pontificatus sui anno, mense octavo, die decimo tertio.Quo quidem tempore, pelle,sime, & mundatione aquarii laboratum est, lepelitur in basilica Petri. Vacat tum sedes eius morte mensibus septem, diebus quinque Sc viginti.

H.pori . Eusdedit patria Romanus, patre Stephano subdiacono, pontificatum Si mi omnium suffragijs adeptus, clerum mirum in modum dilexit & auxit. iii Ferunt quidam hunc tantae sanctitatis sui ste, ut quendam obuium et

phantiae morbo in orantem, osculo suo lepra stati in liberauerit. Constituit autem vir optimus ne filius natrimi puellam e sacro fonte a patre leuatam, ducere in uxorem nollet: Lodem Quoaue tem Dore Heraclius magno conrnarato

Her clii exercitu, multas prouincias a Persis occupatas, in potestatem suam redigit.Ducem Persarum singulari certamine ex equo deturbat & interficit, Cosdroa rege φ Persarum opprimit, filium eius captum & baptizatum, in regnum paternum re stituit. Persidem ingressus, turrim Cosdroae inesauris plenam casi quorum partem militibus tribuit, partem vero reparandis templis, quae Persae diripuerant &vastaverant, designat. Ipse praeterea alia onustus praeda cum septem elephantis Hierosolymam rediens, crucem Domini a Persis ablatam secum deterens, eo loci reponit, in quo antea fuerat. Captos a Persis, in patriam remittit. Rediens de

inde Constantinopolim, literis & otio delectatus, ad astrologiam se contulit. S roris tamen suae filiam tantus imperator contra ius fasti; in uxorem accipit: & ut sceleri scelus adderet, quod fieri consueuit, ubi quis in peiora labitur, ad Eutychia nos transijt, eo potissimum tempore,quo Anastasius Persa monachus sub nomine Christi a suis captus, martyrium passus est: cuius reliquiae postea It mam aduectae sunt,& in monasterio beati Pauli repositae ad aquas Salutas,ut vulsis initiis go dicitur.Ferunt eodem tempore Sisebutum Gotthorum regem, plurimas His a Gotthotu niae ciuitates, que ad Romanos defecerant,in fidem recepisse, Iudaeosq; omnes in

regno

86쪽

PONTIFIcVM. regno deprehensos, grauioribus supplicijs ad Christi fidem compulisse rogatu ut aiunt) Heraclij, qui in latis habuerat, sibi cauendum a circumcisis esse, cum

tamen postea haud satis fati necessitatem circunspiciens, a Saracenis circuncisionem od seruantibus oppressus sit. Agebantur haec in oriente, nec suis athletis ro fide Christi carebat occidens. Arnolphus enim Metensis Episcopus consito & sanctitate Dogobertum Francorum regem in officio continebat,adiuuante Amando Traiectensi Episcopo, viro quidem optimo, & religionis Christianae defensore acerrimo.Hispanis quoque Isidorus Hispalensis Episcopus Le2dri suc-eessor,multa tum scripsit,quae fidem Christianam mirifice iuuant. De simino nim sono, de viris illustribus, de vocabulis grammatices, de etymologijs libros composuit. Historiam praeterea ab Adam usque ad tempora Heraclij,vitas quorundam sanctorum, hiltoriam Longobardorum, & breuem quandam cosmographiam stylo satis eleganti edidit. lneo homine pluris facienda est certe sanctitas quam eruditio. Sunt qui scribant Isidorum Germanum fuisse,quanquam Hispani hune suum esse affrinent: utcunque sit, satis constat, eum fui L. se quavis laude dignum ob doctrinam &sanctitatem. Deus autem dedit, cuius tempora ad haec etiam quae diximus, notiora fecere & terremotus,& scabies quaedam ita ad ellephantiam tendens, ut deformitate cognosci homines non possent : moritur pontificatus sui anno tertio, die tertio Sc vigesimo,ac sep litur in basilica Petri sexto idus Novembris: eius morte Episcopatus tum vacat mensem unum,dies xvj.

BONIFACIUS R

onifacius quintus,natione Campanus,patre Iohanne,eo tempore pota i , Pont. tificatum inijt,quo Eleutherius patricius Romam ab Heraesto missus, vindicata Iohannis hexarchi morte, semet insum regem Italiae creat. At hi v hq 'vero cum Romam proficisceretur,a militibus suis necatur, eius : ea ξ' 'put Constantinopolim mittitur. Huius in locum postea i latius patricius Constantinopolitanus,hexarchus suffectus est. At Theudet inda ut diximuc mortuo Adoaldo marito,una cum filio regnum Longobardorum sapienter&integre gubernans, inter Lonsobardos & Italos pacem decennio continuit, Ecclesias multas donis & muneribus exornauit, fundos quoq; his adiecit, quorum prouentibus sacerdotes uterentur. Anno vero duodecimo Heraclij Malis metus m abs,ut Mahises. quidam volunt, ut alii Persia, nobili genere natus,patre tui deos gentium cole-tus Mari ret, matre Hebraica Hisinaelitici generis, magnum in Christiano populo exci

tauit incendium:&ita magnum, ut verear ne eius secta, nostra potissimum aeta

te, reliquias Christiani noni in is peni tus extinguariadeo tepescimus,& animo ac corpore laguidi interitum nostru in expectantes cocidimus . Invalescit eius sectan sic multo magis qantea. Nam tota Asia & Asriza magnaq; pars Europae Maho metanis principibus subiecta est.Instant nunc Turci terra ac mari,ut nos tanquacuniculos ex his Europae latebris eruant: Sedemus otiosi, alterum expectantes quasi hoc malum uniueris iei publicae Christianae non immineat. Expectant sacerdotes,ut a secularibus hoc tantum bellum de tam necessarium sumatur.Expectant item seculares,ut presbyteri tuendae religionis causa pecunias in sumptus bellicos polliceantur & subntinistrent, nec in peiores usus effundant inuemadmodum facere plerique consueuere, pecunias eleetnosynis&sanguine martyrii comparatas,i n aurea & argentea vasa & pregrandia quidem sundentes, parum defuturo soliciti, Dei, quem tantilina utilitatis gratia colunt, & hominum contem plores.Ad Maho metum redeo,virum adeo versutum&acris ingenii, ut cum in ter Christianos diu versatus esset,omnctq; omnium qui ante fuere,fectas cosnouisset, nouam quandam superstitionem introduxit, Ut videmus, qua prope nostra religio extincta est. Ausus est etiam comparato. Vagenti Arabum exercitu,

G 1 fines

87쪽

3 p LATINA DE VITIs

sines Romani imperii turbare,cuius motus Heraclius cito compescuit, solicitatis eius ad desectionem militibus pollicitationibus & praemiis. Bonifacius autem

pontifex vir singularis humanitatis & clementiar, magna in omnes benignitate& gratia utens, nullum genus officii, quod bonum pallorem deceret, praetem milit. Instituit praeterea ne qui ad Ecclesias confugerent, inde vi retrahere tur: neve acoliti reliquias martyrum attrectarent, quod eli presbyteri, aut suta diaconi officium. Mandauit item ut quouis in loco sacrilegi anathemati Zarentur: ut vetestamentum iussu principis ubique valeret. Coemiterium autem boati Nicomedis fecit &dedicauit.In clericos vero integre viventes,unice liberalis

di munificus suit. Gallus autem beati Columbani discipulus, ita in Occidente

tum vivebat,ut etiam invita liancti nomen mereretur.Huius vestigia secutus est

.at a ii, Eustachius Abbas,secuta δέ sancta Aurea,an cuius honorem beatus 'Eligius moianasterium virginum aedificauit. Ferunt etiam Basilium quendam Isidoro aequalem vita, moribus & doctrina insignem tum habitum fuisse. Moritur autem Bonifacius pontificatus sui anno quinto, die decimo,& in basilica Petri collachrymatibus omnibus sepelitur.Eius autem in morte diebus tredecim sedes tu vacat.

HONORIUS L

, xxi . Pont i Onorius natione Campanus,patre Petronio viro consulari,eo tempo

l l 3 re pontificatum m ijt, quo Theudet inda moritur, eiusque filius Adoali dus e regno dei jcitur,suffecto in eius locum Arioaldo. Instabat tum cut d;xi Heraclitis,qui de Persis triumphauerat, ut o mnes Iudsi imperio

subiecti baptiZarentur. Hanc ob rem Saraceni & Arabes arma sumen tes, a natiuitate Christi anno de. iij. ac vigesimo,ita Heraes ij duces superarunt, ut hominem selicem primo, mox infelicissimum reddiderint, duce Mahometo, qui cum magnum se Dei prophetam assereret, magicis artisus Asianos & Asricanos deludens, ita populos quosdam conci tauit noua a se religione imbutos, ut paulum abfuerit quin omnino imperii nomen deleret, capta Alexandria, multisque iij, Syriae N Ciliciae vi bibus. Saracenos sectatores suos habuit, a Sara Abraael fit ima uxore ita appellatos, quasi legitimox diuinae professionis successores &aeredes. Secutus est homo callidissimi ingeni j hac in re Hieroboam exemplum, qui tribui sitae alios colendi ritus conscripsit, ne unqtiam Iudaeorum imperio subessent.Idem postea fecere Graeci a Catholicis dissentientes,non ob religionem tantummodo,sed ob imperium,cuius gratia Nestorianorum, Iacobitarum D Hebio nitarum errores secuti sunt. Verum postremo hac pertia acia eo deducti iunt, ut una cum religione Se secta imperium omnino amiserint, in turpissimam serui tutem redacti. Mahomeres autem ut in Alcorano legitur) quo magis sectatores suos a religione Christiana seiungeret,i, reticos quosdam in componendis legibus, maxime verδ Nestorianos secutus eli, multa hinc inde contra legem Moseos&Euangeli j Dei astute colligens,ac in unum quas corpus redigens . Ferunt Heraclium tum quidem desperatione Sc foedam pacem eum Saracenis uitiisse,& m. rhi patriarchae Constantinopolitani& Cyri Alexandrini Episcopi fraudibus d ceptu,in haeresin quoq; Monothelitarii incidis te, una tantummodo voluntate in

Christo esse dicenti ii, unde nomen accepere. Hos tame postea tanti erroris aut . res, hortante Honorio, verum ante oculos literis de nunci; s ponente, relegauit Heraclius. Honorius aut a rebus externis aliquantulia quietis adeptus,doctrina,

moribus sanctissimis omne prope clerum renouauit. Basilicam beati Petri tegulis sneis ex Iove Capitolino i umptis cooperuit. Aede Hagnetis martyris via Mometana,vi carme in apii de indicat,sde Pancratij via Aurelia restituit. Tepla quoque Mastasia ad aquas Saluias, temptu quatuor coronatorii martyr iam, templii beati Cyriaci via Hostiensi miliario septimo, templum Seuerint apud urbe si burtinam magnificentissimis operis aedificauit, & ars ento, auro, porphyreticis, Sc

marmoreis

88쪽

PONTl Fic PM. 9 marmoreis lapidibus incrustatione parietum, opere tectorio, opere vermicua lato exornauit. Restituit etiam coemiterium Marcellini ScPetri via Lauicana. Ecclesiam quoque beatae Hagnetis apud sanctum Sylvestrum, Ecclesiam beati Hadriam in tribus soris huius mandato & impensa aedificatas fui sie, scribunt nonnulli: vi vero uno quoque sabbato a sancto Apollinari ad divum Petrum λretur cum litaniis, primus Has lituit.Moritur autem vir sanctissimus anno pontificatus sui duodecimo, mense undecimo, die xvij. ac in basilica Petri sepelitur

quarto idus Octobris. Eius morte annum unum,menses septem,dies dece&octo sedes interim vacat.

SEVERINUS I.

1 Euerinus patria Romanus,patre Labieno, in demortui Honori j locum subrogatus , ab Isatio totius Italiae hexarcho in pontificatu confirma-ltur.Vana tunc enim habebatur cleri ac populi electio, nisi id imper ' si ἡ Ariai tores,aut eorum hexarchi confirmassent. Isatius itaq; ob eam causam poniisei, Romam profectus, cum pontificem conficinasset,ne gratuit blatum laboris susce- impera. pisse videretur, thesaurum & sacrarium basilicae Lateranensis adiuuantibus Itoia tor confirmanis quibusdam spoliat, resistentibus aliquandiu , frustra tamen, sacerdotibus templi, quorum primates omnes postea in exilium misit.Indignabatur enim Isatius eos tantum in thesauris habere, neque quicquam in usus bellicos conferre, praesertim cum milites inopia rerum omnium tunc laborarent.Huius praedae partem militibus concessit, partem secum Rauennam detulit, reliquum verb ad imperatorem misit. Saraceni autem, quos pretio conductos ab Heraclio diximus,cum eis auare maligneque pacta merces persolueretur, in Syriam profecti, Damascum imperio subiectam vi capiunt. Dcinde vero cum reliquis Araia bibus, qui domi remanserant coniuncti, commeatibus & armis adiuti, Maho- meti furore incitati, Phoeniciam & Aegyptum peruagati, resisten testum imperio suo, tum legi Malio metanae, passim caedunt. Versi deinde in Persas,Horinis da Persarum rege interempto, non prius vastandi omnia finem fecere, quam Saracenorum legem & imperium suscipiunt. Verum Heraestiis audita Saracenorum licentia,capta praesertim Antiochia,veritus ne Hierosolymam occuparent, crucem Domini Constantinopolim deserendam curauit, ne iterum in Agarenorum manus deueniret. Agarenos enim Graeci Arabas appellarunt ob ignominiam,quasi ab Agar ancilla Abraae ortos: neque ita multo poli Hierososy ma capta est. Mahometo autem ut quidam scribunt ad Mecham mortuo, in principatu Calipha succedit . Post hunc Hali .Quo quidem pulica,quod nimium superititiosus esse alterum Calipham sibi ducem Aegyptii creavere. Ferunt tum etiam ne quid calamitatis deesset, quod Romanum vexaret imperium,Sisebutum Gotthorum regem omnes Hispaniae ciuitates Romanis ademisse,ac tum demum Romanos imperare in Hispania desiisse.Seuerinus autem Pontifex vir singularis pietatis & religionis, amator pauperum, in calamitoses benignus,in omnes munificus,in raparandis templis splendidus,pontificatus sui anno primo, mense secundo moritur,ac sepelitur in basilica Petri quarto nonas Augusti. Vacat tum sedes menses iiij.dies undetriginta.

l Obannes quartus,natione Dalmata, patre Uenantio, pontificitu in id, i ' ij rq statim mira pietate usus est. Ex reliquis enim thesauris, quos Isatius a- Rhis , i, i pud Lateranum reliquerat,captiuos omnes,quos potuit Istrios & Dal Arioaldo h inatas a captiuitate redemit. Interea vero Rhotaris,qui Arioaldo in L5 in regno Sobardorum regnum successerat, licet iustitia & pietate insignis habitus sit, ad s*ςς sit orianos tamen aeclinat, pastusq; eit,ut eode tepore omnibus regni sui civitatibu. a. '

89쪽

Constantinui filiis in locum Heracliis ficitur.

8o P L ATINA DE viris duo Episcopi pari potestate praeestent: alter enim Catholicus,alter Arianus habebatur.Tanti praeterea ingemj fuit,ut leges que sola memoria & usu retinebantur, in seriem quandam redegerit, codicemque ipsum edictum appellari praeceperit. In re autem militari ita praelians fuit,ut Hetruriam omnem & Liguriam cum ora maritima Massiliam usque in suam redegerit potestatem.Anno deinde sexto regni sui moriens, Rhodoaldo filio regnum reliquit. Ferunt sacerdotem quendam Rhotaris corpus apud templum Iohanms Eaptistae sepultum, noctu aperto tumuilo spoliasse: solent enim pretiosi quaedam cum regum corporibus reponi. Hac ob rem beatus Iohannes homini apparens, ei mortem interminatus est, si deinceps templum suum ingrederetur.Huic enim sancto Rhotaris mirum in modum invita dedi tus fuerat.Idem contigit temporibus nostris Alouisio Cardinali, patriarchae Aquileiensi Eruto etiam sepulchro ab his spoliatur, quos ipse ex infima so te hominum ad dignitatem sacerdotalem & meliorem fortunam erexerat. Rhodo aldus igitur regni gubernacula suscipiens, Gundi bergam reginae Theodelindae filiam in uxorem accepit,quae religione matris imitata,vt illa Modoeciae, sic ipsa Tarracinae Iohannis Baptistae templum aedificat, plurimoque auro Sc argento ex ornat. At Rhodoaldus in adulterio deprehensus, a marito adulterae interficitur.

Huic autem successit A ripertus Gudualdi filius heodet indae reginae frater, qui

apud Ticinum Saluatoris oraculum condidit,orijsq; ornamentis insignivit,&fundis dotauit.Iohannes autem pontifex veritus, ne corpora Vincentii & Anaitast j aliquando in manus barbarorum deuenirent, ut Romam quam diligentissi-ine ferrentur,curauit,ac iuxta fontem Lateranensem in oratorio beati Iohannis Baptistae magna cum veneratione collocauit. Sunt qui scribant huius pontificis

tempore & Vincentium Beluacensem Episcopum,&Muardum ArchiepiscopuI emensem, sanctitate & doctrina in pretio fuisse.His addunt de Reginul a Gallam matronam genere&sanctitate insignem:&Renaldum Traiectens ein Episcopum, vita de miraculis clarum.Iodocus quoq; his nequaquam in serior est habitus, qui Britonum regis filius,spreto regno,cum aliquandiu in eremo vixisset adem in pago Pontio moritur.Iohannes autem pontificatus sui anno primo, mense nono,die nono moriens,in basilica Petri sepelitur quarto idus Octobris. Vacat

tum sedes mensem unum,dies tredecim.

THEODORUS L

l Heodorus natione Graecus, patre Theodoro Episcopo Hierosolymis

oriundo, pontificatum iniens,omnia quae ad dignitate religionis Chrii stianae pertinere arbitrabatur,circunspiciebat ut bonum pastorem decet:in omneis, maxime autem erga pauperes, mira benignitate utens.

Interea vero Heraclius trigesimo imperii tui an no, morbo interculaneo perii cupaulo ante Theodorum cohnomento Caliopam inortuo Isatio hexarchum in It liani misisset.in locum vero demortui Heraclii primo sum citur Constantinus s-lius,qui quarto suscepti imperii inense, veneno opprimitur Martinae nouercae&Hera leonis insidiis, quos quidem ad tantum facinus ut aiuno Pyrrhus p

triarcha inlligauerat. Heracleon itaque mortuo fratre imperium occupat, eo potissimum tempore, quo Cyrus,semius& Pyrrhus Acephalorum haeretim instaurantes, una in operationem in Ciaristo, humanitatis scilicet & diuinitatis, unamque voluntatem praedicabant.Ex his autem Pyrrhus audita Heraessi mor-t redeundi in patriam cupidus,ex Africa,ubi exulat,a Romam veniens,ac errati veniam petens, non ex animo, sed fict a Theodoro vivendi sermam accepit. Verum prius vitam amisit,quam tanto scelere qua sitam dignitatem notuerit obtinere.Senatus enim populusque Constantinopolitanus cognito sceser in Martinam Heracleonemque consurgens, in hune naso,illam lingua mutilatam re-

legallet, Trhuinde iuga retractum interficit. Constantium vero Constantini

dolo

90쪽

pum sufficit,quem Theodorus pontifex Romanus dignitate priuau i t, quia orthodoxae fidei normam & rationem suscipere recusabat,adiuuante eius stultitia CO- stantio,in eandem haeresim stolide nimium prolapsi. Conuersus deinde ab hoc certamine pontifex ad ornanda sanctorum corpora, Primi &Feliciani martyrum reliquias ex arenario viae Nomentanae ablatas in urbem deserens, in basilica Stephani protomartyris in Caelio monte collocat,multis ornamentis,tu ex argent tu ex auro adhibitis.Idem quos basilicam edificat via Flammea no loge a pote Miluio,& statim dedicat. Duo postremo.oratoriaco struxit&Orna uita quo rualterum erat apud Lateranensem basilica beato Sebastiano: alteru vero via Holliensi, Eupulo martyri dedicatum .His ita constanter Sc sancte peractis, moritur pontificatus sui anno sexto, mense quinto,dieaeci inooctauo lepeliturq; in basilica Penti pridi EIdus Maij. Episcopatus aut diebus duobus & quinquaginta tum vacata

MARTINUS L

Artinus primus,patria Tudertinus, patre Fabricio, in Thhodori loeu 'in yμ' i suffectus, legatos statim Constantinopolim misit, qui Paulum adi hortarentur,ut omissis erroribus suis, aliquando veritatis callem in grederetur. Is autem non modo pontifici bene monenti non obtem

pera verum etiam eius legatos Constantii autoritate abusus, in diuersas insulas relegat.Quamobrem indignatus Martinus, synodum centum &quin' ii aginta

Episcoporum Romae habui in qua Cyri Alexandrini, Sergi j ac Pyrrhi damnationem renouauit,& Paulum patriarcham omni anathematis vinculo damnatu, priuauit.Interea verbdum haec ita agerentur, pax Italiae, quae inter Romanos &Longobardos annis triginta durauera turbari iam coepta est, Longobardis omnia ad utilitatem suam trahentibus: con tra vero recusantibus Romanis, quς prPterius fasq; mandarentur,maxime vero cum Rhotaris Ariana labe inquinatus, nullam ferme ciuitatem haberet, eui non Arianum pariter Sc Catholicu Episcopum praeposivisset.Hunc autem errorem emendare conati Theodorus & Martinus, rem saepius frustra tentaverant.Ob has igitur causas instante etiam Theodoro Italiae hexarcho,bellum Longobardis indicitur.Non detractarunt illi certam: Ad Scultennam si quidem Mutinae amnem acriter utrinque pugnatum est.Tandem vero Theodorus superatus funditur & fugatur. Quo quidem in praelio ex suis ad septem millia desiderati sunt. Gotaris autem tanta victoria elatus, Liguriam omnem haud magno negotio breui in potestatem suam redigit. Interea vexo Constantius fortunam cum duce mutaturus,reuocato Thedoro, Olympium hexarchu in Italiam statim mittit,qui primis quidem &Monothelitarum sectam per omnem Italiam spargeret,& Martinum pontificem aut interficeret, aut captum ad se perducendum curaret.At Olimpius Romam veniens, ubi iam synodus habebatur contra hunc atq; alios Orietatis Ecclesae errores, cum virus eo n- Imr' ceptum spargere non posset,liciorem suum immisit, qui Martinum in Ecclesia sanctae Mariae maioris caperet, & ad se perduceret : vel saltem parere recusantem interficeret.Facturus mandata lictor, Dei miraculo subita cecitate corripitur. Atque ita diuinae maiestatis nutu tantum discrimen tum Martinus euasit. Hae

vero Orientalis & Occidentalis Ecclesiae discordia freti Saraceni, Alexadria cuingenti classe soluentes,Rhodum peruenere: captaq; Vrb colossum fama celeberri xli, tu, amum demoliti sunt,ex cuius aere nongentos camelos onustos serunt. Erat enim saraeeni,

septuaginta cubitorum,cuius autor Chares Lysippi discipulus habitus est.Dein- capitur. ceps vero occupatis multis Aegei maris insulis, in Siciliam nauigantes, multa damna Siculis intulere:ob quod Olympius Martini precibus motus, eos insula depulit,non sine magna nauium, militu ac sui3psius iactura: ibi enim morbo correptus moritur.COstantius vero tot calamitatibus nihilo melior factus, Theodora um

SEARCH

MENU NAVIGATION