Valentini Henrici Vogleri De rebus naturalibus ac medicis quarum in scripturis sacris fit mentio commenntarius. Accessit ejusdem Physiologia historiae passionis Jesu Christi 1

발행: 1682년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Ad Iudicum III stris. LXX. k Iό. Non insolens est, quosdam manu sinistra esse expeditiores quam dextra, quosdam etiam Utraque manu sere eadem facilitate posse uti αμφιοιξia . Graeci tamen tro

genti illi fuerint scaevae sive scaevolae, Miadi Propterea vocatos. Quod autem priore illos concernit, videtur utique in tribu illa Benjamitica praecipue illud fuisse frequens, de fortassis quibusdam ejus familiis hereditarium Constat etiam alias, per solam a pueris consuetudinem fieri posse, Ut quis dextrae manus usum paulatim negligat, quod illius ossici erat, sinistra peragens. Quicquid tamen sit de Universa hac re, dextrae usus omnium est frequentissimus, dis opterea quasi naturalis. Quod si autem istius rei caussam porro sciscitamur, videtur ea hinc esse desumenda, quod dextrum latus de cumprimis pectus brachiumque calidius sit sinistro Cona stat etiam porro, ad motum peragendum calorem quam maxime requiri adeoque ipsos etiam musculos quo plus calidi acceperint, eo quoque robustiores esse Piod si ulterius, Unde calor ille dextris partibus major obtingat quaeritur; vulgo quidem illius rei caussam in hepar,utpoiate quod maxima sui parte in dextris situm est, conferre solent. Quod quidem non fuerit negandum an autem ist- haec calida ut iaciat, merito dubitatur. Licet enim viscus istud a corde sit calidissimum , exceptis Pulmonibus, sanguinem tamen in aliis partibus refrigeratum, M ad cor refocillationis ergo remeantem recipit. Ex adverso in sinis stro latere situs est lien, qui mole quidem naturali longe est inferior hepate, attamen copiosum recipit sanguinem arte-riosum, ex corde proxime sub nistragum .Ruapropter imhaec

182쪽

x36 CAPUT III. lite e caussa non poterit esse sussiciens. Addenda proinde M altera est, quod videlicet dextri pulmones accipiant sanguinem in cordis eodem vertriculo calefactum. Ideoque licet M ille ipse cordi sinu minus sit calidus sinistro, adeo. que etiam ipse singuis non aeque in eo, quam sinistro, cale- Latinihilominus tamen ex dextro illo ventriciato proxime pulmones sanguine accipiunt i in sinistriam demum referunt, ex quo nihil am Plius Proxime in pulmones mittitur, sed per Universum corpus statim quaquavei sum dividitur.

Consuetudinem tamen hic neci uacauam esse exciti den

dam, jam notatum mi. Quando itaque semper manu dextra laboratur, fit ut languis etiam in illo brachio magis moveatiar, atque ita Plus etiam in illud inpluat unde musculorum illius brachii robur non potest non augeri. quod magnitudine etiam ipsa quodammodo solet cognosci. Hac igitur quoque de cauila, i quis inistra semper utatur, non potest non heri, Ut robur illud a dextra Parte quasi revocatum ad sinistrum brachium feratur. Ad Judic. III. II. Commemoratur hic quod Eglon fuerit mir in libet fide Ubi obiter moretur clegans locus Hieronymi virum obesum de scribentis, .2 aDI. min. p.84. Rubent buccae, nites cutis, eculae in occipitium froutem tarnantur, proteusus est ex Persio aqualiculis, insur int humeri urget guttur, de obesis faucibus vixit forata erba promuntur. Ita in vita Da

vidis oris: inire sertur, quod menta curaverit tantum demi,

quantum opus elset ad abdominis molem immittendam. Henrici IIX. Regis Angliae obesitas nota est ex Thilano. Neque verbpi ieieetandus hic nobis est Chiapinius Vitellius,

qui quod jub mediam ferme aetatem increscente de mole, ut fascite coita demissi a linendus menter esse immodice pro /.jnsis, iideret tardiorem quotidie reddi se ad belli munia

homo

183쪽

homo ad militiam cuncta referens. in sud sibi θοnte interdictδ, acetum exinde bibere ad mitae ins finem persemeramiι: ecitque ut detumescente abdomine, defluentes mentru pelle, oua ipse se thoracis instar involmeiat, octoginta septem librarum decremisse pondo compertus sit, ut refert Famianus Strada dec. . de heli Belg. lib. 8. Sed de acetii illo usu jam

diximus in Add. ad Diaetet. .' 3. . . . Ad Iudic. IV. p. i. Quomodo Sissera Jaelis manu fuerit interfectus, Per spicue historia commemorat. Quonam vero morbo aviolenta illa percussione excitato proprie fuerit sublatus, no stri fuerit ossicii exponere. Etenim verissimum est illud scitum Medicorum : Neminem tanquam, Vocunque tan- dem mortis genere perimatur, vita posse fungi, nisi semper morbo quodam interveniente. suum autem violentum istiusmodi interitum non possit comitari chroni us aliquis. Se lentus affectus, necessum utique est, quo citius quiSexstinguitur , eo quoque morbum esse magis acUmm . Quum itaque Sissera avo in tempora adacto conse-stim exanimis in terram conciderit, necessum quoque est, morbum accessisse summe acutum. Et quidem Apo-plexiam vel Syncopen interveni me , tum ex ipso textu in promtu est colligere tum ex similibus aliis casibus quam

maxime confirmatur.

Quod autem poplex iam concernit, de ejus caussis

variantes admodum sunt Medicorum sententiae. Exquibus omnibus tamen nulla potest este verisimilior, si non , plane sit certa, quam quod affectus ille oriatur vasis sanguinem vehentibus in capite subi id obstructis Cor certe ii omni apoplexi a quarti maxime assici, M oppressionem Pati, symptomata affectum illum concomitantia clarissi me docent. Prim enim nullus vel saltem valde debi

s lis M

184쪽

lisi obscurus percipitur pulsus, unde etiam deliquia ani-1ni gravissima udsunt deinde partes omnes statim refrigerantur tertiὁ corpus non potest erectum manere, sed homo flectu illo correptus in terram procidit praeterea 'nulla pars corporis,vel saltem non nisi valde debiliter, potest moveri, quaeque ejus generis alia sunt concurrentia accidentia. Haec omnia vero a sanguinis cum eo calidi excorde influxu denegat dependere, tum alia probant alio Ioco commodius exponenda, tum etiam vel ex eo licet comcludere , quod sanguinis calidique influxu aliquantiam reddito omnia illla symptomata quadam tenus mox cessent. Quaenam autem aliae sint affectus istius caussae, non

potest ita compendio exponi praesertim cum illae apud alios ab unoquoque possint legi. Ex quibus omnibus nostro quidem judicio, quam maxime digna est quae legatur Dilut ab amplissimo nostro Conringio ante complures annos habita. Sunt videlicet ut alias ita heic quoque aliae

caum externae, aliae internae. Ad externas Pertinet commoratio sub sole vel alias in loco calido, contusiones,lapsus, quaeque sunt ejus generis alia. Ad internas autem caussas pertinent humores commotii vasa illa sive jugularia,sve alia interebro obstruentia. Quae omnia porr5 a copioso Potu, cumprimis generoso ingesto aliisque rebus possunt induci. Et humores quidem heic Peccantes varii sunt g neris. Non tantum enim Pituita in capite collecta id efficit, ceu vulgo rentur, 'uamvis illa prae aliis humoribus saepissime peccet, propter quam etiam caussam senes prae aliis apoplexiae maxime sunt obnoxii; sed etiam ipsemet sanguis, etiam bonus maximeque laudabilis, si videlicet nimia ejus copiam corpore redundet. Accedit, quod qui dam sint cerebri calidioris temperiei defluxionibus ob

noxii, vel quibus alias sive his uve aliis de caussis, quodque

vasa

185쪽

vasa cerebH ampi ra sint, multum sensuinis, ad caput se ri solet. Quibus aliisque omnibus M illud cumprimis adhuc addendum est, quod in poplexia nihil aeque conducat

quam venaesectio utpote qua sola cito adhibita a pa-roxysmo jamjam imminente aegrotantes liberantur certistimo argumento, cori vasa ejus in illo atrictu quam maxime obstrui S laborar . Quod vero ad deliquium animi pertinet, utique illius caussam unice in ejusdem sanguinis calidique influxum referri debere, nimis est manifestum Nam primymani se sto illud deprehenditur expulsus vel debilitate vel quoad sensum desectu, partium omnium adeoque universi coiporis refrigeratione, motus impotentia, ipsorumque sensitum deseau Praeterea vero in illo morbo sanguinem ex Parte

Circa cor praeter naturam restagnare, ex Parte vero etiam

ipsime cordi denegari tum ex aliis facillime colligitur, tum cumprimis ex pulsu subsistente. Quae omnia quoque Confirmantur illis, quae in mortuortim corporibus licet observare. Uenae videlicet sanguine semper urgent, nisi quis et fuso sanguine perierit arteriis ex adverso omni sanguine destitutis. Cujus ciuidem rei caussa non potest alia esse, atque quod sangUis venis Si circa dextrum ventriculum cordis substiterit, adeoque nihil in sinistrum cordis sinum Sc hinc in arterias influxerit. Unde Porro liquet, longe verisssimam esse illam Aristotelis doctrinam, qua

mortis caussam tum in exstinctionem, tum in μαγνω&defectum calidi retulit. Quinimo utramque caussam simul concurrere, ex eo experimentoritiam maxime Patet, quod modo fuit adductum. In sinistro videlicet ventriculo cordis

calidum propter sanguinis defectum simulae ipsum perit,

quum contrario in dextro a regurgitante sanguineoo a-turi exstinguatur. . De qua omni re cumprimis lectu

a digna

186쪽

digna sunt, quae ab eodem nostro modo laudato G -,υ Conringio tum cap. penuit. lib. de Calido innato, tum Dil. de Vita re Morte , accurate sunt disputata. Quod vero ad hunc casum pertinet, non dubitandum est, quin&magna fuerit facta sanguinis effusio, vel etiam

capitis internorum vasorum obstructio Ic etiam magnus accesserit dolor. At vero a solo ingenti dolore deliquia animi quosdam incurrere, experientia testatiar. Ilam tamen caussam nunc quidem non tam existimamus attendendam esse, quam priorem illarnia

Fractura Cranii semper est periculosa, licet non semper sit lethalis magis autem adhuc, si vel integrum Cra. nium vel illa ejus pars fracta sit, quae propter alias caussas plus periculi secum importat Solet praeterea etiam si actura non uno modo fieri . enim interdum arte exteri . ori salva, lamina interna laeditur. Deinde saepe qua parte percussio fit id ipsum manet integru, parte opposita fracta. Utrovis autem modo laeso illa fiat, semper summe est periculosa nisi cito curetur, lethalis. Fit autem eo modo, ut vel paralys quaedam subsequatur vel etiam sanguine extra vasa sub cranio delitescentia projecto, ille ipse Putredinem contrahat, unde Sphacelus cerebri, poplexi,&ί-

miles affectus alii oriuntur. Quod autem casum hunc,qui Abimelecho obvenit,con- cernit, videtur Utique Univeisum cranium, et saltem PotiS-sima ejus pars fuisse confracta. Et quidem verticem clam- primis fuisse laesam, ex ipsa me historia videtur, si non certo, saltem valde verisimiliter colligi tibi praeterea Maltitudo loci unde mola projecta fuit , Sc pondus ipsum, quam inaxime mul quoque debet attendi. Ex quibus omnibus porro hoc colligitur, non levem tantum aliquam

fissuram

187쪽

smaram cranium fuisse passiim , aut unica duntaxat parte, sed insum plane confractum. Uride porro quoq; non potuit non fieri, quin ipsum cerebrum vehementer fuerit conquassatum. Tantum illud non immerito quempiam in admirationem rapiat, qui factum suerit, quod ille non statim attonitiis in terram conciderit' Videtur itaque sortassis vel cranium ejus fuisse perquam robustum, vel a sanguinis copiosa eruptione poplex iam declinatam. ilic- quid tamen sit, non est dubitandum, quin actu illo Se cranium cierebrum jus fuerit ista perturbatum, Ut mortem evadere sese non posse ipsemet animadverteret. Posset fortassis illud quoque addi, ni rurgiam fuisse tum valde rudem, nec quempiam cranii fracturae potuisse mederi. Quicquid vero sit, quin vulnus illud fuerit lethale, nulla caussa suppetit ambigendi Posset etiam fortassis quis opinari, quod non fuerit cranium fractum , sed duntaxat clepressum. At vero primum ipsemet textus aperte fractionis meminit deinde nullo modo videtur esse verosimile, a ponderoso saxo, Lex turri quidem in caput ejus recta Projecto, depressu na tantum, non vero fractum fuisse cra

nium .

Ad Judic. XII. k 6. XVIII. Notanda sunt quae hic de blaesitate Sesidiotismo gentis Ephraimiticae reseruntur. Talia etiam fuisse in Galilaeis, ex historia Evangelica colligimus, quam in rem de Petro ita

scribit Hieron Comment ad Matth. cap. xxv I, 37. Non

quod alterius sermonis esset Petrus aut entis extera. Omneπquippe Hebraei erant, qui restebant re otii aroliebantur. Sed quod unaquaeque promiscido regio hactea pro rietateNstas, et/ernaculum loquendi sonum itare non posit. IIud Ephratae in Judicum libro non Qpunt myua dicere.

Neque vero icinere quenquam latet, jam tum observatas

188쪽

suisse in provinci ac gentibus peculiares quasdam, ellanimorum, Proprietates quarum aliquas collegit Hieronym.

comm . in Gal. III. Dupliciter hic locus intelligi poten Melideοui sensatos Galatas appellatos, a majorious ad minoramenientes, quia coeperint stiritu carne conflumentur. Vel ob id quh unaquaeque provincia suas habeat proprietatem Cretenses semper mendaces, mala bestia , mentre pigros, mere ab Epimenide poeta diisos Apostolus comprobat. Vanos Mauros,oferoce Dalmatas, Latinuspulsat historicus. Timidos Phryga1 omnes poetae lacerant Athenis expeditiora nasci ingenia , Philosophi gloriantur Graecos lemes spud C. Caesarem sugillat Tullius, dicens: Aut lemium Gr

eorum, aut immanium barbarorum: pro Flacco Ingenita,

inquit, emitas es erudita manitas. Ipsum Israel, gravi corde re dura cervice, omne scripturae arguunt. In hane ergo modum arbitror Apostolum Galatas regionis fuaeproprietate pulsa Oe. Licet quidam profundis se quaesionibus inserentes, quasi sub obtenta itandae haereseos, quae diversas naturas infert, dicant Tyrios quoque Sidonios, Moabitas es Ammonitas, UIdumaeos, Babylon laser gyptios, omne que genis, quae in scripturis nominantur, habere quaedam iri mala, merito operum pristinorum, ne justitia Dei mentat in dubium, cum unaquaeque Rens vel bonum vel malum habere asseraιur, quod alia non habeat.

Ad Judic. XIII. . . Quae h. l. Sim soni divinitus interdicta leguntur, prohibita quoque alias erant omnibus illis, qui voto sese obligaverant, qUales Praecipue erant araraei, Prae omnibus aliis autem videtur illuci admiratione dignum, quod resecto Si insonis capillitio ipsemet Dominus ab eo recessisse dica-

189쪽

I V M 343tur di quum capillitium ruisis cresceret, pristinum robur rediisse. Videtur autem non esse id ullo alio modo intelligendum, atque quod capillitium illud fuerit instar symboli, cujus interventu peculiare illud robur modo nobis incognito divinitus Samsoni erat concessit m. Docet videlicet univcrsa hujus Herois historia , robur illud plane υ- isse insolens, me quo recte tum temporis poterant colligere, longe superiorem vim in illo homine esse, quaeque humanas vires longe excederet. Num vero statim cooquoque simul hoc licuerit colligere, quod singularis Dei praesentia apud Israelitas esset. quod multi ex illa historia. Piobare nituntur, vehementer est ambiguum. Certe nisi alia longe evidentiora argumenta id ipsum docuissent, Samsonis utique gesta valde dubito an illi rei probandae suffecerint. Λd Judic. XIV k. 8, 9 ocat. Non patitur hic locus de apum generatione quicquamar ferre, nec quomodo illa ex cadavere alterius animantisti

eri possit, de qua apud Virgilium quoq; in Georgicli prolixa fit

190쪽

r co=T XIV. fit mentio tantum paucis attingemus exquisitissimam iulam mellis dulcedinem, qua alia omnia videtur superare. Et quidem illam ab exacta temperie dependere, ex tra controversiam est collocandum. Praeterea potissimum calore illam ipsam emes, perinde ut alios omnes sapores in Physicis fuse exponitur. Recte videlicet Aristote tales docuit, saporem proficisci ab adustis terreis partibus in humido Prout itaq; adustio illa vel major vel minor fuerit, pro eo quoque sapore vel magis vel minus sunt grati. Hinc quae maximam vim caloris ulni passa, valde redduntur amaraia gustui ingratissima. Id quod ex flava bile in animalibus generari solita luculenter apparet mulcedo ita . que quum omnium saporum sit gratissima , non pote etiam aliunde nisi a blanda quadam partium, quas, dixi adustione produci. uamvis inter dulces sapores magna sit latitudo perinde ut in aliis quoque rebus tantum non omnibus. Ad Iudici v. p. 8 cla I9. Quo hic locus eo melius possit intelligi, non fuerit abs re, de siti eiusque caussisqUaedam afferre. Fiquidem sitim esse desiderium se appetitum hu- .midiae frigidi, ex ristotele vulgo docetur Esse vero illam doctrinam veritati Plane consentaneam , dubitare vetant omnia, quae circa caussas sedationemque sitis

observantur. Modo non id ira accipiatur, quasi semper appetitus ille in frigidum&humidum simul seratur, quum

aliquan-

o videntur omnino in illis locis apum generationes e cadaveribus alium. putridis rebus esse frequentes. Inde partim tanta copia mellis ἄγώου.

Perinde ut in india S Romae ingens copia muri cum e locis Lbterraneis. Quomodo item apud nos tempore aestivo musica ex

putridis rebus generantur. Adde Rondelet. ιd piseιbsupiatilio.

SEARCH

MENU NAVIGATION