Valentini Henrici Vogleri De rebus naturalibus ac medicis quarum in scripturis sacris fit mentio commenntarius. Accessit ejusdem Physiologia historiae passionis Jesu Christi 1

발행: 1682년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Πε AD CAPUT XIII. ct XIV. risimile ullo modo potest esse, in tanta praesertim illarum multitudine. Huc etiam Pertinet Quod juberentur, Ut ora obturarent sive obvelarent, ut halitu neminem inficerent. Reliquus etiam apparatus Se habitus corporis talis esse debebat, ut eminus agnosci possent, ne eis quisquam appropinquaret. Crepitacula enim, quibus hodie leprosi inuntur potius praestant vicem vocis , quae ob os vela tum non potest ab illis bene edi Qua de caussa muti quo que eis utuntur aliquando. Quod si autem quari horum affectuum naturam se caussas accuratius indagamus videtur sane homin, affectuum , cumprimis autem Elephantias sis Iudaeo rum leprae illius, caussa suisse producta ex impuro con cubitu. Et vero, ut de aliis gentibus huic affectui , noxiis nunc nihil dicanius, Israelitas non parum fuisse libi dinosos in propatulo est. Quum itaque vel cum impuris mulieribus vel tempore fluxus sese commiscerent, facilEpotuit fieri, ut foedum istiusmodi affectum contraherent. Perinde videlicet ut morbus ille, quem Gallicum vocamUs, quamplurimis per istiusmodi impuram commistionem Fel

Hinc in Persiain India quasi endemia est lues venerea Oh profusas illarugentium libidines. illa vero quali quaedam species est leprae olear.

. enstrua findita est, eum persi gulorme Meraina ars torpent/a mulier corpora immunda sanguinis effusion relevantur. Quo tempore si si coierat cum mutiere, sucuntur concepti fortinuitium Ieminis trabere itast leprosii Iephantiaci ex hac conceptione nascantari est foeda an utros

sexu corpora parvιtate vel enormitat membrorum sanies corrupta degeneret. Precipitur ergo in lege domini viris, ut nonIolum in atienu m. te. ribus sed in suu ausa; certa concuAtin noverant tempora, quandatio euudum , quandove ab uxorib- abstinendum sit Hieronymus lib. . omminiar. ιn mentat. Merom. cap.r. .is . . . Quod iisdem plane

152쪽

caussam leprae tum Avicenna tum Averroes quoque non abs re dederunt. Neque vero sine caussa Deus usque adebsevere M iteratis vicibus prohibuit concubitus cum menstruata muliere. Vid. Levit. xv Hr, ': xx, I 8 EZech.XVIII. 6:xx II, Io. Non utique, quantum colligere licet, facturus. nisi effienata libidine gens illa fuisset tentata . Accedit denis etiam, quod, ut alii morbi, ita hie quoque hereditate adposteros propagatur praecipue si qui in impura istiusmoui commistione fuerint concepti. Non quidem hoc ita est accipiendum, quasi ille fluxus semper talis sit; licet propter eam caussam divino jussu pro talibus fuerint habitae it e foeminae Sed quod saepe tum natura soleat sese avitiosis humoribus expurgare; de quo deincePsjura. Qtiibus omnibus ultimo loco sortassis illud quoque addi potest Israelitis morbum illum prae aliis non rar tuisse in poenam. Cum enim illa gens contumaxi durae cervicis esset, horribilibus etiam poenis Deus in eos animadvertit. Quo pertinet quod nec hodie illis adeo frequens est lepra. 9uod cumprimis etiam constat exemplis eorUm , qui subito , nulla praecedente caussa tali morbo fuerucit

correpti.

Ad Levit. m. p. Se XIV. A. Qiiod ad lepram aedificiorum, vestimentorum pertivinet, res illa profecto est plane admiranda quin imo usque adeo singularis suique exempli, ut nuSquam alias geminum quid liceat observare nivi quod Paulus Narnelaidus lib. I. de gestis Langobardor. c. . scribat Narsetis temporibus in pro vincia praecipu Liguria maximam pestilentiam exortam esse subit enim apparuisse quaedam signacula per domos osia afame etesimenta quae si quis oluisset a abluere

153쪽

abluere magis magis apparuisses, Quicquid autem sit de

illa Pauli istius observatione, sane illam plane fuisse singilarem, palam est. Et vero heic fuit pestilens lues, lepram

autem Umquam observatum Iegitur fuisse epidemiam. multo minus pestilentem quum contra Israelitis hoc nori semel vel una M altera vice contigerit, utpote cum alias Deus haec ita prolixeat accurate non videatur expositurus.

Quod autem ad caussam ejus pertinet, utique quod paullo ante cle hominum lepra dictum fuit, idem quoq; denac vestium Sodomorum erit dicendum videlicet profectu hoe fuisse ab humore vel vapore quodam septico, tantaeque virulentiae, ut in res anima carentes Scipios etiam lapides serperet. allesius quidem non ita id admirandum esse videtur opinari, quod videlicet ex aegrotantium corporibus miasmata pestiferati contagiosa exhalantia in vestes la alias res sese possint abscondere, unde postmodum complures morbis istiusmodi possint corripi. At vero exhalationes illae pestiferaei contagiosae nequaquam cum hac lepra in

contentionem possit nivenire: utam illae Unquam corrodant vestimenta vel parietes, quinimo ne colorem quideri , aut superflatem illorum vel levissime immutent lim au tem lepra manifesto Prodiderit corrosionis factae signa. Fortastis etiam divini quippiam, a supernaturalibus caussis profectum hic subiit praesertim quum in aliarum gentium historia id non Occurrat, nec postea in illis terris ab ullo unquam fuerit observatumG. Quin

i saepius Russicia, qua significantii in Graeco dicitur Ἀμμος. ruris siquἐxem

154쪽

sepius tamen id tuerit factum, nequit dubita l. Nec enim alias adeo expressam legem de ea expurgationeae expi,

tione Deus tulisset.

Ad Levit XV. Quamvis ioc capite de dirobus assemibus, utrumque

sextam seorsim concernentibum, gomorrhaea videlicet u fluxu muliebri agatur, videntur tamen nonnulli ex interpretibus adeoque ipsemet noster B. Lutherus eapitis initio quasvis alias defluxiones sordidas intellexisse. Nec incommode. Quo ita , nihil huc Pertinens omittatur,delliis quoq; , de primo quidem loco in Renere, quaedam annotabimus. Et ver istiusmodi defluxiones valde esse vulgares, nemini est ignotum. Sunt videlicet illae quae exhalaerati ries sordidas solent inducere, illas videlicet quas patrio sera mone omne harin solemus appellare. Quales praecipue, quin imo nunquam fere non crura, Si idem partes sub genu positas sive tibiam quam maxime solent infestaro.

Et vero quin omnes tales etiam immundi fuerint, vetat du

hilaret insa ratio D generalis concluso proximi capitis. Ad perfectam sanitatem videlicet requiritu simpliciter

omnium partium externa qrioque munditiesvi pulchri tudo. Quae laeditur Per sordidum flux una quemcUnque

Ideoque si illo tempore jam fusisent in usu fonticuli, sine dubio M illi tomines reddidissent immundos. Sunt autem defluxiones illae de quibus dicere coepimus salsae, acres; quod ipsi me quoque laborantes manifest percipiunt . Unde etiam est, quod ulcera illa sordida sint,idi tricillime possint occludi. Quin etiam saepenumero quum coalueinrunt, facto in illas partes novo hil moris impetu, sponte sua rursus aperiunturi recrudescunt Ad quod ipsum proinde prohibendum fonticuli quos vocanthsolent institui.

Accedit etiam, quod labra illorum ulcerum plarumqu.

155쪽

ri CAPUT XV. sint rubicunda, manifestum caloris indicium praebent υQitini md non raro tantae sunt acrimoniae, ut ulterius etiam serpant, M vicina partes corrodant. Quales saepe etiam comitari solent assemam corbuti cum hil ce gentibus valde familiarem. Defluxiones autem illae subcutaneae a calore ex corpore humore noxios expellente ad partes illas deponi solent. Praeterea cum ad partem aliquam serri consueverunt, solent deinde eam magis inagisque infestare:

perinde ut alii quoque affectus ubi partem aliquam semel

invaserint, solent eam deinde repeter . Qtiaenam autem harum omnium deflii xionum internae sint causistae non potest nunc paucis expediri sed id fiet commoditis, ibi in illam rem ex profesta inquiritur. Quantum tamen in genere ad illius rei cognitionem pertinet, duobus id fere fit modis partim quod sub vaporis specie quaedam colligantur,i deinde in aquam refrigerata concrescant; partim etiam Per Pertionem vasorum extremo. rum quomodo videlicet serum eo modo in renibus segregatur u etiam scabiesi vitia culanea simili ratione in partibus illis excitantur. Quo etiam multum facit seriistius tenuitas, quae videlicet ejusmodi e vasis elapsumi cillime admittit. Quum autem, ceu modo dicebam, consuetudine accedente affectus illi soleant infravescere, vel saltem locum illum frequentius invadere, hinc adeo mirum non est,quod istiusmoai sordida ulcera curationem nunquam possint admittere parte scilicet debilitata, Si ipso habitu corporis cum ingravescente aetate multum itidem infirmiori reddito, parti Moque fermento quasi quodam hUmores ad eam allabente corrum Pente impresso. Quod autem ad Onorrhoeam, de qua sacer Scriptor

proprie loquitur, attinet, utique duplicis in hoc eodem ca- Pite

156쪽

pite fit mentio. Quae enim v I 6 adducuntur, cum illo affectu, de quopraecedentitus versibus agitur, non sunt confundenda. Videlicet quae sub initium capitis ad illum usque locum commemorantur, de longe alia gonorrhoeas

specie glant. Quo igitur utriusque illius discrimen eo clarius patescat, Primo prior illa foeda est sonorrhoea' morbosa, quae proinde peculiaribus sacrificiis erat expianda; at illa posterior etiam sanis hominibus potest contingere. Deinde prior illa vigilantibus pariter, dormientibus obtingite

posterior autem illa tantum dormientibus. Tertio vero caussae etiam horum affectinim plane sunt diversae. Nam illam priorem non tantum seminis esse profluvium, sed simul pravos humores per eam partem tum expUrgari,

manifesto colligitur ex Grsu tertio posterior illa vero non fit,nisi ex abundantia seminis.Quibus etiam quarto addendum, quod foedum istiusmodi profluvium non sit cum voluptate conjunctum riuum altera illa gonorrhoea soleat libidinosa somnia habrre adiuncta. Haec videlicet est illa.

quam nocturnam pollutionem solent appellare. Quod autem ulterius ad caussas horum affectuum pertinet, utique prior illa potest variis modis contrahi vi delicet per impurum concubitum vel alium contactum mori

lacus videlicet ac lues illa quam Gallicam vocamus hoc symptoma plerumque habet adjunctum, ex iisdem caussis contractum Possunt etiam hujus foedi affectus aliae reis

caussae; non secus videlicet ac proxime praecedentium leprosorum affectuum. Quin etiam genti Israeliticae ex foe-cia libidine tale malum fibn fuisse infrequens, ex hoc ipso loco, ut bt aliis, non obscure potest colligi Posterior autem illigonorrhoea, h. c. quae cum foeditate M aliis corruptis humoribus non est conjuncta, ex long aliis caussis

157쪽

Producitur primo enim homines in verrerem senti

quibus copiosum semen gignitur, ob eius abundantiam saepe tale quid patiuntur. Quod proinde promoveri Potast lascivis cogitationibus, utpote quibus ipsemet sanguis accendatur. Quod ipsum adnue magis augetur,si quis Potu gener id utatur. Neterea prout vasa permatica ves

piosiora vel etiam ampliora fuerint, Si partes illae vicianae, quas uno verbo lumbos appellamus, tuerint calidio. res; pro eo quoque magis magisque illud ipsum augetur. Debet autem ad posteriωrem onorrhoeam illa quoque re, ferri, quae modum ipsum excedit, adeoque corpus insisni. ter debilitat. Nam sc illud quoque non rar fit ab eius. modi commemoratis caussis Ad quod proinde prohi-hendum omnis curandi ratio in eo consistit, ut partes illae refrigerentur,at vasa Guodammodo constringantur, lacita illarum nimia laxitas lumborumque justo major caliditas

corrigatus,

Defluxu muliebri non desunt qui ita sentiant, ut opiamo illorum p. I9 conjuncta sit cum magna quadam incuriri Quapropter, Ut, quomodo sese res cum illo habeae constet, prim exponendum fuerit, qualis ille sit, uium

simpliciter vitiosus deinde quam ob causam illud ipsum continga Quod ad prius attinet, vulso quidem videtur plane

esse persuasum, per profluvium illud excerni humores cor ruptos M pravos solentque in illam rem illa aderre, quae aliquando menstruatis solent accidere . At vero quam

perperam illud ipsum fiat, vel ex eo facile colligitur, quod id non omnibus nec omni tempore, sed quibusdam dum. taxati aliquando contingat. Neque vulgari illi opinioni quicquam patrocinatur Ezech xxxvr, II velas. LxIV, 6.

quapropter non Fidem negandum est, hic quandoque illa

158쪽

L AP IT Ii L Iarenneurrere, quae vitium aliquod valetudini factum omni no arguant. Ἀtver primo distinguendum erat inter fluxum illum secundum naturae leges sese habentem, Millum qui ab eis recedit. a attendi debet ad reliquam mulieris constitutionem. Quod si enim corpore fuerit sano profluvium quoque illud non poterit esse sanitatis depravatae sim autem impuro fuerit corpore pravisque humoribus repleta, non Poterit etiam, quod eo tempore exiscernitur, non ejusdem esse ξeneris. Sicut itaque alias de corporis constitutione Rhabitu recte se habente non potest judicari ex ejusdem habitui κα*ώσει morbosa sic usque hac ipsa in re maxime est faciendum uae igitur alias non collegerunt humores comi plos, illo quoqUetem-POre non alios possunt excernere contra quae humoribus pravis sunt obnoxiae.

Otio ad alterum spectat, qua de caussa videlicet fluxus ille sexui isti obtingat, non potest utique ulla alia dari. quam id fieri ab abundantia quadam sanguinis Qtium enim mulierum corpus secundum naturam sit humidius frigidius uuam marium, non potest in illis superflua copia sanguinis satis digeri, nisi aliquid certo tempore anathara ipsa excernatiar Unde etiam variae sunt circa illum ipsum fluxum Sc ejus vel frequentiam ves diuturnitatem differentiae prout corpora muliebria vel calidiora aut frigidiora fuerint, vel etiam sanguinis m. pia magis ad exitum stimulaverint, Quibus hoc etiam addendum est, sanguinem mulierum esse aliquanto serosiorem Sc dilutiorem Talis autem umobilior est,ac citius, Urgente praesertim copia vel esterVescentia quadam spontanea, exitum molitur. Sunt certe haec omnia usque adeo

explorata, ut marium quoque corpora his ipsis de ea ustis haemorrhagias alias soleant incurrere. Quibus omnibus

denique

159쪽

denique addi debet vasorum laxitas. Ubicunque enim ampliora illa suntia magis patula cibi quoque facili negotio, accedentibus praesertim modo memoratis caussis, ex ipsis aliquid excidere potest. Mulieribus autem plerumque vasa interna ampliora sunt, externa autem strictiora. Ut itaque non mirum sit, per illas partes sanguinem exitum sibi quaerere, per quas facillime licet. Quod si autem vasa illa uterina nimis usto angusta fuerint, sanguis etiam crassor, non tantum fit, ut obstructiones in illis locis Patiantur, sed etiam iit sanguis alias vias ad exitum sibi quaerat; Unde haemorrhagia narium, hae inoptysis, ipsaque adeo phthisis saepe eam ob caussam oritur. Non secUS videlicet ac maribus quoque, juvenilibus praesertim annis,

consueta haemorrhagia oppressa idenam 'oque non raro contingit. Ut itaque fluxum illiina ex materior quadam necessitate potitis, quam ob certum aliquem finem fieri aia firmare potiimus. Quod autem facta conceptione fluxus

ille vel Plane non vel non in tantum sese prodat, ejus quidem

Quamvis ορ- γνωκε - naturalis sit, immundus tau emiuit pronuncia

tus a quod laepe cum eo corrupti mali humores expurgentur , a quod munuitiem externam tollat, . ut IIrael tae talium mulierum concubitum fugerent c vitarent, quae proinde separabantur toto illo tempore. Tempus fluxus multum variat in illa gente videtur durasse sex praeter propter diem quod probabiliter colligitur, ex Lev. xicia xv, 19, 2 . Fit autem in humano genere singulis mensibus, in singulare signum oecunditatis homini, soli concessae, quod ille nullo non tem Dore genus uuin propaga re possit, quum brutis animantibus certa tantum tempora veneri prostituta sint. In quorum quorundam faemellis, quae quidem sanguinem habent, eo tempore quo in venerem aguntur fluxus menstruo analogus se prodit, inprimis in canibus. Quo pertinet quod lactantes quaudo iterum gravidae fiunt, ante soleant fluxum ilium PatI.

160쪽

LEVITICL Ia rei ratio in promptu adest. Colligitur videlicet tine ad foetus sustentationem. Deinde vero facile fieri potest, ut vasis illis apertis ipsemet scelus una ejiciatur. Quod ipsum proinde ne fiat, fluxus ille a facta conceptione magis magisque sistitur Num vero sanguis ille ad ipsiusmet laetus constitutionem concurrat, quod Aristoteles olim voluit: an verbpotius in illius locum semen aliquod sit substituendum, quod postmodum prae aliis Galenus Ursit non pertinet ad hunc locum, sed de eo ipso commodius insta

dispicietur a

Ad Levit. XVII. y II. Vitam in sanguine ei Ie collocatam,tribus vicibus hoc in I co asseritur. Neq; vero est, quod hoc loco de alio sensu simus solliciti, quum simpliciter omnis aevi experientia doceat cum sanguine emiso ipsam quoque vitam Protundi Prae terea nec hoc incompertum per sanguinis ad omnes alias corpori Partes fluxum M motum vitam unice illis ipsis communicari; usque adeo, ut illo ipso denegato, pars ipsa

vita privetur. Atiod ipsum etiam per fortem aliquam ii

gaturam vel artemarum obstructionem facillime continsit. Nec aliter sese res habet in deliquiis animi Nec enim

duntaxat vita consistit in sanguinis intra corpUS retentione,

sed etiam requiritur, ut sit u in locis suisti motu Alias enim in vulneribus multis sanguis vel in thoracis vel abdominis

cavitatem effunditur, item in strangulatis in vas manet;& tamen Utrobique cita mors hominem occupat. Quod si jam ulterius hanc rem consideramus, claris limum quoque est, in nullo alio idipsum esse positum, atque in calidi

a commu- a Magna in sanguine vitalitatu porrio, missae stiritum secum Gabit. Plin. i. r. r. 33 immo non magna cluntaxat, sed omnis.

SEARCH

MENU NAVIGATION