Capitulum generale totius ordinis fratrum minorum in conventu S.P.N. Francisci civitatis Valentiae in Hispania Tarraconensi praeside ... D. Andraea Majoral archiepiscopo Valentino, celebratum anno 1768. die 21. in sacro Pentecostes festi pervigilio

발행: 1768년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

dio secus egerint, & a quocumque gradu arcendos illos, &poenis per Constitutiones Apostolicas praescriptis plectemidos esse decernimuS. XV. Denique paucis absoluturi, quae sanctimonia: In ordine conservandae magis inserviunt, damus ad litteram postremi Valentini Capituli Generale Statutum , quod est hujusmodi : Regularem disciplinam, Regulaeque nostra observantiam , ubi viget, retineri, ubi Nero opus fuerit, in

taurare ex animo volentes , Provinciarum Ministros, alios νque inferiores Praelatos hortamur, monemus, ct in Domiano requirimus, ut in hanc rem probatas nostri Ordinis leges omni diligentia servare , ct servari eurent, nominatim de Iuoenum ad Ordinem admissione, ct admissorum educatione 3 de Studentium moribus , ct disciplina de Lecto rum qualitatibus, ct de modo legendi s de pollenda evagatione; de oratione mentali; seque, ct subditos ita eontineant , ut Deo fideles , Ecclesiae , ct Reipublicae utiles, ominnibtis Christi bonus odor sint in omni loco. Pros miori au tem Regula , Statutorum , ct bonarum consuetudinum eum todia , renovato Statuto Toletano anni I 633. Ministri Pro vinciales sub officiorum priυatione in omnibus Prooinetarum Capitulis, ct Congregationibus in pleno Desinitorio speei lem , ct accuratam consultationem , ct tractatum habere deabeant de extirpatione abusuum , si qui irrepserint, deque disciplinae Regularis conservatione, ct promotione; ct de ejusdem eonsultatione , ct tractatu , factisque deliberationibus

Superiores Generales certiores reddere teneantur. Cumque in eamdem rem conferat vigilantia Visitatorum pro ut olim factum in Capitulo Romano ann. I 6 I. rogantur Superiores

Generalii , ut in eorum delectu pro sua in Deum pietate omne studium adbibere velint, ae tales eligant, qui probratate , scientia, verbi , ct exempli praestantia ad Visitati nem pie utiliterque obeundam , vel maxime idonei sint, quiaque zelo Dei constitutas poenas a transgressoribus exigere non reformident a . Hactenus Patres Definitorii Gener liSa

112쪽

IIs. Nostra cert. quod Interest, In Visitatorum delectu

omnem operam adhibituri, eos Omnino repellemus , qui muneri huic peragendo ultro se offerent, vel alienis in portunis precibus Visitationem extorquere conabuntur: Quos vero ad visitandas Provincias destinaverimus , M nitos insuper volumus, ut a quibuscumque, Vel etiam sponte oblatis , muneribus SeSe prorsus abstineant; atque

ictatione peracta Nobis vel aliis, ad quos spectabit

abusus omnes tam communes quam particulares fideli r latione communicent, ut opportuna morbis remedia adhibere possimus, & ea executioni mandanda Satagamus, quae ceu magis proficua, & ad monasticam disciplinam, regularemque observantiam instaurandam magis conducentia exoptat Definitorium Generale.. XVI. Caeterum quum Seraphicus Patriarcha S. Franciscus non sibi soli vivere , sed, ct aliis proficere vellet ca satis inde exploratum cuique est, praeter morum Sanctimoniam, quae cuique cordi esse debet, vocationi nostrae undequaque adimplendae Scientiam apprime conferre, qua nimirum Ecclesiae, Reipublicae, Populis utiles constituimur. Hinc ne officio nostro deesse videamur, quae do trinae in Ordine excolendae , & magis ac magis promovendae opportuna judicamus, necessario duximus adnotanda. Primo itaque praeter erecta jam Philosophiae ac Theologiae studia, volumus, ut in unaquaque Provincia erigantur unum Vel plura sacrae eloquentiae, & Moralis

Theologiae studia , in quibus Juvenes ad sacrae Praedic tionis munus, vel ad excipiendas Confessiones vocati sanioris doctrinae pabulo imbuantur, rectam utriusque officii exercendi methodum edoceantur; atque istiusmodi C thedris moderandis Religiosi praeficiantur excellentiores; quique in pervolutandis explicandisque Sacrae Scripturae oraculis, Conciliorum Canonibus, & SS. Patrum operihus luculenta doctrinae suae , & eruditionis exhibuerint documenta. Porro novi nihil molientes, eam doctrinam

ω In Ufficio ad Laudes Antiph. I.

113쪽

amplecti, & sequi omnes decernImus tum In Philosophiacis, tum in Theologicis, Scholasticis, Polemicis, Dogmaticis , & mores spectantibus disciplinis, quam Ma) res nostri publice, & privatim docuerunt , & amplexati

sunt. Non desunt sane ordini Seraphico innumeri inter Sanctos , & Beatos cooptati, quorum doctrina fulget E clesia; praesto Sunt alii , quorum memoria in benedicti ne est; & quorum opera in lucem edita faxit Deus , ut

hactenus inedita eamdem sortem consequantur saniorem undique doctrinam praeseserunt. Istiusmodi certe sunt Beatissimi Patris nostri Francisci, a Joanne Trithemto, An to nio Possevino, aliisque inter Scriptores Ecclesiasticos re censiti , CpuScula plura , & varia , quorum lectio ad illustrandas mentes , animosque in Dei amorem excitandos a commodatissima sunt; istiusmodi S. Antonii Patavini, quem Gregorius IX. Arcam Testamenti, ct divinartim armarium Scripturarum appellavit , pluribus ' in Sacram Scripturam Commentariis , aliisque operibus illustris; is tiusmodi Seraphici Doctoris S. Bonaventurae de re The logica , deque omni ferme Scientiarum genere optime meriti. Quid dicemus de SS. Bernardino Senensi, Joanne a Capistrano , Jacobo de Marchia , Petro de Alcantara Quid de Beatis Angelo a Clavasio, Pacifico a Ceredano, Bernardino Ton,itanot Quid de Alexandro Alensi, Joanne Scoto , Alvaro Pelagio, Richardo de Mediavilla, AN

phonso a Castro , Micnaele de Medina, caeterisque innumeris , quorum editis in lucem Scriptorum ordinis Biabliothecis meminere viri clarissimi Lucas Nadingus , &Joannes a S. Antonio φ An non omnes isti pietate simul,& doctrina commendati, Populis aedificationi fuere, & Famii iam Franciscanam illustrarunt φXVII. Ast quum Disciplinae Theologicae penes viros religiosos praecipuum sibi locum vendicare debeant, hinc Lectores, praelibatis quae de Locis Theologicis Melchior Canus, de Locis Catholicis Fr. Franciscus Horantius , de Restituta Theologia Fr. Franciscus Carvajal, deque Si diis Monasticis Joannes Mabillonius eruditissime Scripseres Diuitiaco by Cooste

114쪽

. 23

re, sedulam omnIno Impendant operam DivinIs Litteris, Traditionibus, Conciliis, praesertim acumenicis, Summorum Pontificum Decretis, & Sanctis Patribus, quos inter ceu Scholasticae methodo magis accommodati eminent

SS. Augustinus, Anselmus, Doctor Angelicus, & Doctor Seraphicus. Acturi vero de divina intelligentia, & praescientia , de peccato originali, de libero arbitrio, de justificatione , deque id genus aliis controverSiis, prae oc lis semper habeant splendidissimum Ecclesiae lumen , &Doctorem, Augustinum, cujus doctrinam Ecclesia ips mei consecrare visa est , dum in Concilio Tridentino Plures Canones, prataertim de justificatione , de gratia, de peccato originali iisdem ferme verbis eGrmavit: quem

Coelestini Papae oraculo, nunquam sinistra suspicionis rumor aspersit a s deque eodem loquens Gelasius , ajebat: De arbitrio tamen libero, ct gratia Dei quid Romana, hoe est, Catholica sequatur, ct serυet Ecclesia, in variis libris B. Augustini, ct maxime ad Prosperum, ct Hilarium potest cognosci b . Haec utique est doctrina, quam ambabus ulnis amplexati sunt S. Bonaventura, Alexander de Ales, Scotus , Gaspar Sasgerus, Christophorus a Capite Fontium, Cardinalis de Lauraea, Franciscus MDCedo , Andrans de Bega, aliique ex Majoribus nostris magni nominis Scriptores , qui a vestigiis S. Augustini

ne lato quidem ungue declinarunt: mirum proinde haud fuerit, si Majorum nostrorum edocti exemplo, in praelaudatis maximh versandis Quaestionibus Augustinum ceu ducem tutissimum omnino sequendum indicimus. Sed nec in aliis Theologicis controversiis pertractandis desunt ex Majoribus nostris, quos sequamur , Antesignani: Sacrae scilicet Scripturae arcana duplici in omnes libros sacros Commentario , litterati, & morali illustravit Nicolaus de Lyra : Canonicos Libros luculenta explanatione adornavit Joannes de la Flaye, additis Tractatibus de ponderibus , mensuris, monetis, aliisque omnium eruditioni ac

115쪽

inteli entis accommodalli : pluribus adversus haereses

conscriptis Libris breVi, facili, gravi, acutissima meth do haereticos profligavit Alphonsus a Castro: Lutherum, aliosque Acatholicos inSectatus est, oppugnavitque disertissime Gaspar Sasgerus. Quid desiderandum reliquit in Theomarchia de recta in Deum fide Franciscus Fevardentius 3 aut in Catholicis ad Christianam Theologiam Instrututionibus Clemens Monelianus; aut in Mystica Theol gia devotissimus S. Bonaventura ; & mirabilis poenitentiae,& altissimae contemplationis exemplar S. Petrus de Alca tara Quae quum ita sint, eccur quos Minoriticum O

dinem sanctitate, doctrina , eruditione illustrasse merito gloriamur, eosdem ceu duces , & magistros inostenso p de sequendos ad unguem non imitabimur φXVIII. Ut autem ex tot Majorum nostrorum operiabus in lucem editis fructus aliquis in nobis utilitasque redundet ; necesse omnino eSt, ut in iisdem evolvendis , &studium diligens , & tempus Opportunum insumatur. Le tores proinae monemus, ut omni cura ac sollicitudine suo ossicio incumbant, studentes Suae disciplinae commissos attente, & Pro Viribus instruant; singulis diebus ex praescripto noStrarum Legum designatis omnino legant, consuetas disputationes, Seu privatas, Seu publicas nullo modo omittant, nullatenuS quoque a lectionibus vacent, nisi ab iis quas praefert Elenchus ; ne vel inviti cogamur pro ossicii nostri debito suspensione, aut privatione ossiciorum in eos animadvertere. Similiter Ut Lectorum soti licitudo suum finem, ut optamuS, conSequatur , StUden tibus concedendum est tempus necessarium, & opportunum , ut suo munere fungantur, & studiis sedulam dent operam 3 hunc in finem cura Superiorum Localium erit praxipua, & vigilantia assidua, raro studentibus, nec nisi

necessitate cogente, Permittere exitum e Conventu propter Missas in aliis Ecclesiis celebrandas, aut propter alium finem, multoque magis invigilabunt iidem Superiores, ne frequentes illis exitus e Conventu permittant, ob solam ipsorum petitionem 3 vix enim extude fructum aliquem

116쪽

studIorum suorum sperare fas esset. t XIX. Tandem quod in hanc rem maxime urget, nOS-tramque pastoralem sollicitudinem, quanta quanta est, exposcit, pars est illa Theologiae, quae ad dirigendos mores pertinet, & Moralis appellatur, ceu quae, Si unquam alias, hisce praesertim temporibus deturpatur undique, laxioribusque opinionibus ad nauseam usque impetitur. Summus Pontifex Alexander hujus nominis Septimus tot laxas propositiones in rebus morum proscripturus, inse

tam radicem evellere conatus est, proindeque damnat etiam summam illam luxuriantium ingenioram licentiam in dies magis excrescentem, per quam in rebus ad conscientiam pertinentibus modus opinandi irrepsit alienus omnino ab E mgeliea simplieitate , SL Patrum doctrina ι ω quem si pro remta regula fideles in praxi sequerentur, ingens eruptura es set ebristiana υita corruptela & merito prorsus 3 iste namque opinandi modus tot, & tantis malis viam aperit, ut complures opiniones ebristiana vita relaxativas ct animarum perniciem inferentes originem inde suam trahere neminem lateat. Firmato scilicet super malesanam hanc

versatilemque opinandi methodum principio, quo legi dominetur , praeseraturque possessio libertatis , quid non enascitur absurdi Prodeunt inde legum naturalis, divinae, & humanae violatio; impune grasSantur Opiniones ominneS , quae viam Sternunt exorbitantiae a legibus Ecclesiasticis & civilibus, elusioni Canonum in sacris Conciliis conditorum: superaedificatur super idem insella fundamentum christianarum virtutum contemptus, nostrarum in

Deum & in homines obligationum transgressio; vivendi genus moribus saeculi accommodatum; jejuniorum violatio permissis nulla cogente necessitate sorbitiunculis magis delicatis, &, quod magis refert, nutritioni plurimum conserentibus : deploranda prorsus oblivio, neglectusque sere intolerabilis earum mortificationum, quarum in Evangelio quod velimus, nolimus, unica est aeternumque per-

117쪽

manSura omnlum nostrarum actionum regula & mentio frequens est, & necessitas sub periculo amittendae salutis aeternae omnibus indiscriminatim inculcatur. Ejus-ldem denique malae arboris pessimi fructus sunt tot grassantia Regicidii ac Tirannicidii deliramenta 3 tam spatiosus. vindicandarum privata auctoritate ac medio quovis execrabiliori injuriarum campus; verbo, omnium congeries opinionum , quae viris vel tantillum cordatiS Stomachum creant, probabilismum ceu patrem suspicit, adeo nimirum ut rem acu attigisse dixerimus doctissimum Μabillonium, dum in haec verba erupit: Postquam Neotericorum plurimi sibi eampum vendiearunt de humanis actibus ct peccatis disserendi, inconsultis saeris Ecclesiae Canonibus, eo devenit Moralium opinionum relaxatio , ut nullum pene ex criminibus cense tur , quin aliquo indulgenti colore calamistretur M. Ab hoc equidem tam laxo pravoque opinandi modo mirum quanώ. tum abhorruerint Majores nostri doctrina & sanctitate celebriores , Sancti nempe Antonius Patavinus, Bonaventu

ra, Bernardinus; Beati Angelus , & Pacificus ; Cardin iis de Lauraea, Alensis, Scotus, Astensis , Joannes Ba tista Trovamala, Philippus Faber , Franciscus Henno, Bartholomaeus Durand. Modum huncce non adoptavit Antonius Corduba , qui Probabilismum ab ipsis incunabulis

eradicare sategit; non adoptaVit denique, ne in immensum excrescat cathalogus , Syrus Placentinus, qui Probabilismum ab hominum memoria eliminare pro Vitibus coinnatus est. Hunc Praedecessores nostri totis lacertis Insecta ii sunt, quos inter Rmus. Petrus Marinus Sormanus M di olanensis in sua ad Missionarios celeberrima Instructi ne ita decretorie loquutus est: Quia Nos non latet quam iplurima absurda ex nimia opinandi, sub privilegiorum prae textu, ac operandi licentia quotidie oriri posse, quae scam

data relaxationes suscitare valent, omnibus nostri orae nis Missionariis, ae aliis sub nostra directione seu obediemitia degentibus personis in Domino suademus O manda δε

118쪽

vit doctrinas tutiores'probabiliores semper doceant ct amplectantur is . His autem caeterisque hac de re Sormani decretis Innocentius XI. approbationem suam, confirmationem , & inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adjecit b . Eadem omnino mens stetit Patribus in Capitulo G nerali Mantuano congregatis anno I 762. qui confirmatis praecedentium Generalium Capitulorum hac de re Constitutionibus , mandarunt & praeceperunt Sacra Geologiae Le toribus aliisque omnibus quatenus doctrinas tutiores probabiliores semper doceant ct amplectantur H. Quod Mantuanum Statutum ad enixas preres Patrum Discretorii Generalis in nuperrimo Valentino Capitulo, transgessoribus privatione ossiciorum mulctatis confirmatum est, his verbis: Desinitorium Generale eonformatur propositioni Patrum Di cretorii Generalis, praeeipiendo quod ad unguem obserυentur Decreta tum Capituli Generalis Mantuani, tum praesens Decretam, injungendo omnibus Superioribus siDe Familiae , sime Provinciarum, sivi Comentuum, ut attente invigilent pro obse antia eorundem Decretorum, applicando irremi

sibiliter poenas privationis Usscii Lectoribus, Conrionatoribus

Confessariis, quos contravenire repererint, er alias graviores, si contumaces se exhibuerint . Non itaque novitatis invehendae causa ducti, sed Majorum nostrorum do trinae , Decretis Praedecessorum, ac Generalium Capit lorum Statutis inhaerentes, absolute praecipimus omnibus& singulis curae ac jurisdictioni nostrae subjectis, ut do trinas tutiores & probabiliores semper doceant & ample tantur. Quos autem prompte & ad unguem nostris his-Ce Praeceptis non paruisse nOVerimus, poenis supradictis . absque ulla Spe Veniae in eos animadvertemuS.. XX. Ad haec, animo recolentes quanti momenti negotium sit Sacramenti Poenitentiae administratio, quantas scientia, prudentia, pietasque necessaria ei sit, qui artem artium, ut loquuntur SS. Patres, hoc eSt animarum re-

119쪽

gimen suscipientes, Dei vices agunt in terris, ejus nomiane judicium exercent in animas, quas vel dimittendo pe Cata solvere debent, vel ea retinendo ligare, Superiorum Provincialium conscientiam oneramus , iisdemque injungiamus , ut hujus ministerii exercendi facultatem non faciantiis, quibus dotes desunt propriae Judicis, Doctoris, & Medici, cujusmodi sit oportet Confessarius; excludantque omnino ab audiendis confessionibus, quos vitae probitas, christianae pietas religionis non commendat, aut manifestus in sextum Decalogi praeceptum infamat reatus. Neque ante hujusce muneris obeundi copiam alicui faciant; quam examen ad apices juris Cfirmatum subierit, atque saniori se esse morali doctrina satis imbutum ostenderit. Qua

de re Examinatores quos doctrina & Zelo Dei probatissimos institui peroptamus in unaquaque Provincia hortamur , ut omni solertia expiscari curent, quam doctrinam ebiberint & sequantur : an Canones Poenitentiales calleant & spiritum ipsorum sicuti & usum , quem modo obtinent: an in propositionibus per Summos Pontifices proscriptis versati adeo sint, ut pro data opportunitate alteram ab altera, bonum a malo, verum a falso discern re queant; ac diligenti instituto examine nullo modo ad

excipiendas confessiones admittant eos, quos aut scie

tiae sumientis delactu, aut Probabilismo laborare cog noverint. Meminisse enim debent Ministri ac Examinatores rationis strictitissimae, quae pro animabus pretiosissimo sanguine Jesu Christi redemptis, & Consessariorum inscitia salubri aeternae vitae pabulo non resectis ipsos Deo reddenda manebit , si alicujus aut ignorantiae, aut alte rius dotis defectus conscii nimia propensione, exiguit te animi, aliove affectu ducti, indulgentiam justitiae praeponderare permiserint. Sane, quum Moralis Theologiae scopus sit, humanos actus dirigere, hominesque rectam salutis viam edocere, nec possint viam hanc, si ipsos latet, caeteris ostendere Directores & Confessarii, stulti-- .liae vix & nullo modo serendae est eorum opinio, qui munus excipiendarum Consessionum, & Theologiae Moralis

120쪽

- a ς studIum commIttendum Illis adserunt; quibus satis aptum ad alias scientias addiscendas non suppetit ingenium. Sed& ad Confessarios adprobatos protrahenda est Ministrorum Provincialium vigilantia; nempe hi quoque tempore Visitationum ad examen revocandi sunt, omnique diligentia investigandum: an cognitiones ad miniSterium tam

sublime & arduum exercendum nece SSariaS teneant, an

sint in hujusmodi studio assidui, ac proficiendi in eo solliciti : & si quem inhabilem invenerint, a studiis frequentandis alienum, aut alicujus criminis reum, hunc ab audiendis confessionibus omnino suspendere debent: quema modum & arcere ab audiendis in EccleSia mulierum confessionibus Juvenes Confessarios, prudentia quemque edocente , ministerium istud viris dumtaxat graVibus ac maturae aetatis esse committendum. Ipsos demum Consessarios hortamur , ut quodnam ossicium exerceant, & cujus j, dicis vices gerant, serio cogitantes, abSOlutionem impervitiantur iis quidem, quos suorum poenitet peccatorum, quo que sincerae cum Deo reconciliationiS , & anteactae vitaremendationis signa haud ambigua praeseserre prudenter j dicaverint : illis vero, qui debitis dispoSitionibus care tes, nullamque aut satis dubiam emendationis Spem facie test, Sacramento Poenitentiae illusuri potiuS Sunt, quam linsius beneficium & fructum consecuturi, denegent abs lutionem , serioque sui periculi monitos omnino dimittant. Ut autem magis magisque proficiant in exercitio istius ministerii, cessent nunquam Consessarii a legendis sanioris doctrinae libris, quos inter , praemissa Canonicorum Librorum , praesertim Epistolarum Apostoli Pauli lectione,

praecipuum locum tenere merito poterunt Summa Doct

ris Angelicis libri S. Bonaventurae, quorum titulus: Sermones de decem praeceptis: Confessionale: De pugna spirituali contra septem vitia capitalia, aliaque ejusdem Seraphici Doctoris opera Mystica, uti & reliqua: Summae quorum supra meminimus: e contrario mittant omnino nuncium

Auctoribus omnibus, qui proprias speculationes vendita-Hari, morum dociplinam sophismatibus suis & cavillis in-

SEARCH

MENU NAVIGATION