장음표시 사용
121쪽
per vera principia tradere studuerunt.
XXI. Apostolicum quoque Praedicationis munus, quod
suo exemplo consecrare dignatus est Christus Dominus, Praedicans Evangelium regni Dei a) ac suis discipulis commisit dicens : Euntes in mundum uniυersum praedicate Eva gelium omni creaturae F . Religiosis dumtaxat concrede dum est, pietate, doctrina , morum honestate , ac zelo
Dei praeditis , quique ordini nostro laudi, animabus profectui futuri sunt; caeteris vero, qui scientia quavis desti- Iuli, aliena ad litteram usurpant, vel hinc & illinc colligentes, & consarcinantes, quae dicunt ut plurimum non intelligentes, e cathedra veritatis errores λrte disseminant; quique ambitionis aestu, vel quod est auditu magis horrendum turpis lucri gratia, huic tam pio, ac salutari exercitio incumbere avidius optant, prorsus interdicendum. Huc enimvero spectabant Patres Capituli G neralis Mantuani Decreto illo: Ne deinceps Praedicatores instituantur , ct ad Dei verbum praedicandum nonnisi illi admittantur, de quorum habilitate tam in moribus, quam in doctrina constiterit per publicum examen coram pleno Definitorio Prisimiae faciendum, vel in Congregationibus, veι in Capitulis Provincialibus, vel alia quacumque de ea sa eollegialiter congregato e . Quum vero non sine inge ti animi dolore intellexerimus in aliquibus Provinciis perfunctorii tantum examinis genus quoddam institui, illudendae legi potius, quam observandae accommodatum, idcirco ex debito pastoralis ossicii nostri, omnes, quorum interest, obtestamur, ut obligationis Suae memores , ad
spiritum legis deinceps attendant; neque indignos ac ineptos in dedecus ordinis nostri, & ingens Religiosorum
omnium detrimentum admittant ad sanctae Praedicationis ministerium; ipsimet alioqui gravissimam malorum omnium inde oriturorum rationem Deo reddituri. XXII. AEquali sollicitudine agendum Nobis est, ut ChriS-
122쪽
ChristI nomen & Evangellum apud Infideles quoque,
Schismaticos & Haereticos propagetur , Catholica itides fulgeat, illibata conservetur in fidelibus Regiones illas incolentibus, & magis ac magis ubique gentium augeatur. Quamobrem Religiosos omnes, Deo inspirante, ad opus acleo eximium , & ad salutarem adeo mysteriorum Dei diSPensationem Vocatos , veluti signo dato invitamus, &quantacumque possumus efficacia in Domino hortamur, ut divinae vocationi obsequentes , pium hocce desiderium foveant ac manifestent, rem Deo pergratam, & Seraphiaco Patri nostro S. Francisco certissime tacturi. Etenim BeatisSimus Patriarcha, Deo revelante, Suae , Suorumque Filiorum pro populorum salute vocationis conscius factus, undecimo suae conversionis anno, Sanctis quinque Fratribus ad ramolini regnum destinatis, Soldani praesentiam aditu-xus iter aggressus est eo consilio, ut ipSe Orientis, O
cidentis illi populis Evangelium Christi annunciantes unia
verium pene orbem, Deo, qui incoeperat, Opus Suum Prosequente, ad Christum converterent. Itaque Sancti P tris exemplum imitantes humanis quibusque ac terrenis affectibus exuti, & solius fidei conservandae dilatandaeque zelo inflammati, venite, quotquot estis Filii dilectissimi,
properate ad excolendam Domini vineam , Messis enim multa , operarii autem pauci a , sic currite ut comprehendatis bravium vocationis vestrae, & animas pretioso Christi sanguine redemptas Christo ipsimet lucrifaciatis. Quantum in nobis est, ne quiSquam Privatam Sui, aut Conventus utilitatem communi Sacrarum Missionum bono longe excellentiori praeferens, Religiosis ad Apostolicum istiusmodi ministerium vocatis obicem aliquem vel moram opponere audeat, omnibus Superioribus & Subditis in virtute sanctae obedientiae praecipimus , ut omnes ad tale m nus Vocatos pro Viribus excitent ad pium hoc desiderium adimplendum, nec illorum quemquam quoVis praetextu impedire unquam, aut retardare praeSumant. Ministri Pro
123쪽
vinciales nullis quidem eundi lirentiam tribuant nisi elaquos viderint esse idoneos ad mittendum a , hoc est, ex Cludant , impediantque eos, quos sussiciens doctrina aut morum probitas non commendat, Similiter & eos, quos virium corporearum debilitas, & exigua satis valetudo huic oneri ferendo impares reddit; ast caeteris aptis & idoneis gratiose prorSus concedant litteras testimoniales sua & totius Definitorii, vel sua saltem & Guardiani ac Discretorum Conventus subscriptione firmatas , uti & Lectorum, sub quorum disciplina suorum studiorum cursum perfecere : & hac saltem ratione tam laudabile ac salut re Dei opus promoveant, rem Deo acceptam, Nobisque
XXIII. Quae de Lectoribus Philosophiae & Sacrae The
logiae cum Generalibus tum Provincialibus provide ac salubriter in Constitutionibus Ordinis, & a Rmo. Patre Praedecessore immediato sancita sunt, ad unguem omnino servari volumus 1 utque inviolata custodiantur ab omnibus,
invigilabimus. Interim eos, quos in Concursibus Gen ratibus ad ferenda puncta Judices designabimus, admone mus , ut ad meritum, habilitatemque Concurrentium, & ni hil praeterea, unice intenti, omnibus aequa lance libratis, eodem cum omnibus pondere utantur, juste judicent, ac Religionis decus & Juvenum profectum semper ut par est, prae oculis habeant. XXIV. Rursus quae mox laudatus Praedecessor noster, iusti & aequi amator, exhibendique Regibus & Principi-hus obsequii Zelator eximius, datis ad omnes Ordinis Pro
vincias Encyclicis jussit atque decrevit quoad fraudes &furta in tributis & vectigalibus juris regii, auctores fraudum & furtorum hujusmodi, eorundemque fautores, re ceptatores , aut quovis modo consilium vel auxilium dantes, multiplici poenarum ipso facto incurrendarum genere, suspensionis scilicet, privationis , carceris, exilii & e pulsionis pro qualitate Personarum respective mulctando;
124쪽
ea omnia & singula confirmamus , &, quatenus opus sit, innovamus. Etenim praeter ingrati animi vitium , vitium, si quod aliud, diris omnibus devovendum, quodque in Supremos Principes committeretur, veluti qui suis in Dominiis clementia summa ac liberalitate pari nos accepta. runt; patrocinio fovent, eleemGSiniS innumeriS SuStentant, pluribusque hac ipsa de re, privilegiis & exemintionibus cum regii ipsorum aErarii damno donarunt &donant; his etiam quae plurimi omnino facienda sunt, omissis, quis pacato animo ferret, manifestam adeo acaenormem divinae legis transgressionem φ Christus enim Pharisaeis & Herodianis id de quo agimus Versute percontantibus absque ulla verborum ambage , aperte respondit : Reddite quae sunt Caesaris Caesari , ct quae sunt Dei Deo is); quod suo ipse exemplo confirmaturus, ut suo & Petri nomine didrachma solveret, Petro staterem in ore piscis, patrato miraculo, quaerere jussit b). Diavinis porro magisterio, exemplo, & miraculo edocti SS. Apostoli, Petrus praesertim & Paulus, nullum non moverunt lapidem, ut Populos hujusce obligationis admonerent : hinc namque S. Petrus ajebat: Subjecti estote omni humanae ereaturae propter Deum. Sive Regi tamquam praeellenti , rive Duribus Haec enim est voluntas Dei μ : Hinc S. Paulus : Omnis anima potestatibus subli-Wioribus subdita sit : non enim est potestas nisi a Deo, quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Demum ne qua Superesset dubitandi de mente Apostoli, vel potius verba ipsius in pravum sensum detorquendi facultas , ad quaestionem , de qua agimus, definiendam propius accedens concludit: Reddite ergo omnibus debita 3 cui tributum, tria butum s mi vectigal, vectigal; cui timorem , timorem; cui
honorem, honorem M . Si ergo propter Deum , propter
125쪽
; 36 - eonseientiam, tenentur Populi Mandatis Principum obe dire; si leges ab ipsis latas absque periculo damnationis aeternae violare nequeunt Subditi; eccur fraudis fustique reos non dixerimus , qui tributa , vectigalia &hujusmodi jura regia fraudantes nedum Civiles sed &Dei legem manifeste violare haud metuunt. Ignorantiae siquidem , aut potius malitiae nullatenus ferendae est eorum doctrina, qui divina omnia & humana susdeque ferentes, ac verbis mendacibus placentia loquentes, rudibus & avaris insinuarunt olim utinam non modo leges civiles in conscientia non obligare, nec tributa, ve
tigalia & hujusmodi directe vel indirecte fraudantes ad
restitutionem teneri. Praeterquamquod enim exploratum cuique est , leges omnes legitima auctoritate latas ab aeterna Dei lege derivare, ab eaque vim obtinere suam,& firmitatem; textus ipsi vix laudati aperti adeo sunsi ut rem ponant extra omnem prorsus dubitationis aleam, ac ne in luce quidem meridiana caecutientes genuinus in lorum sensus latere queat; proindeque mirari prorsus subeat, cur paucis abhinc annis recentiores nonnulli in I queum conscientiis , animabus in Scandalum facti , opiniones novas, periculi plenas , Vetustati inauditas , Evam gelio ex diametro contrarias effutire non erubuerint. Non ea certe sedit SS. Ecclesiae Patribus, praesertim Augustino a sententia; non Stetit pluribus aliis cum veteribus, tum recentioribus, quos inter, pietate , doctrina , er ditione clarissimus noster Alphonsus a Castro S. Jacobi Compostellani ArchiepIscopus, quum dixisset leges civiles legitima potestate latas in conscientia obligare sub poena peccati lethalis, ac tributa . vectigalia, caeteraque hujus generis fraudantes sub iisdem conditionibus ad restitutionem teneri, addit: Haec eausa fuit, quae me ad boe opus scribendum impulit, ut bule errori pestifero , quem sciebam
multorum peceatorum fuisse causam, occurrerem. Timebam
enim illud Isaia: Vae mihi, quia tacuit Et illud leonis; qui
126쪽
qui alios ab errore non revocas, seipsum errare demonstrat. Quis enim vir doctus , ct catbolicus tolerare potui set tam pestiferam sententiam, qua docet furta sine peccato exerceri, ct quae furto sublata sunt, sine peccato retin
ri , . His omnibus accedit illud , ad Fratres Minores quod spectat , quod vix istiusmodi delictis inquinari illi
possint absque paupertatis altissimae Violatione , proindeque in re praesenti quadret illud: Ab sus abssum invocat s . Quae quum ita sint, caveant sibi Fratres omnes ab hisce fraudibus furtisque directe , vel indirecte committendis ; alioquin absque ulla prorsus indulgentiae spe
Poenas suprarecensitas Se omnino subituros meminerint. XXV. Demum consuetae miserationis memoreS , ad
illos compassivo affectu convertimur, qui ab Ordine Apostatae , tamquam OVes a grege errantes, vagi & profugi super terram, semper pavidi & timidi, conscientiae stimulis ob crimen, seu fragilitate seu malitia patratum agitati , cum, vel sine habitu huc illucque extra Conventus discurrunt, eosque paternis vocibus invitamus, & per Jesu-Christi viscera obtestamur, ut antequam in prosum dum malorum, desperationis nempe ruant, & in barathrum, reatus sui poenas cum desertoribus Angelis lubturi, redeant ad cor suum, indeque,ad gremium Religionis revertantur. Viam Nos illis paramus omnino facilem atque spati am , condonanteS illis poenas omnes, quas ex praescripto legum ratione Apostasiae subire deberent , dummodo intra Spatium sex mensium a praesentium publicatione litterarum computandum Superioribus alicujus vel propriae , vel alterius propinquioris
Provinciae Conventus Se praesentent. Hoc autem indultum suffragari nolumus iis, qui in confidentiam ejusdςm indulti post illius publicationem in gravissimum Apostasiae crimen prolapsi fuerint ; quemadmodum nec sustra. gabitur Illis , qui intra praefixum Spatium, ut supra, non
revertentur; quinimmo contra omnes ceu contumaces,
127쪽
vel in confidentIam peccantes ad apices procedemus, poenas omnes in lege praescriptaS ab ipsis exigemus. Ut autem Apostatarum contumaciam pro Viribus reprimamus, injungimus omnibus Superioribus Provincialibus, & Localibus, ut sedulo invigilent, ac nullatenus Apostatas in respectivis ipsorum jurisdictionibus impune persistere a que vagari permittant. Praecipimus item Religiosis omnibus , qui in alienis Provinciis commorantur, ut intra spatium quindecim dierum a praesentium publicatione ad propriam Provinciam redeant; iis dumtaxat exceptis, qui legitima facultate fulti, in Conventibus Recessus de Famialia sunt collocati, Vel qui ad absolvenda studia Philos phiae , vel Theologiae in alienis ProVinciis commorantur, vel actu demum Lectorum aut Concionatorum ossicio fumguntur.
XXVI. Postremo cogitantes quantum Nobis in gravI
rum negotiorum, rerumque neceSSariarum expeditione occupatis molestiae ac distractionis creare possint Epistolae gratulatoriae, obsequii, obse antiae, nullius aut vani m menti causa conscriptae, Suadem omnibuS, atque ma damus , ut a.scribendis mittendisque hujusce generis litteris omnino abstineant: quin etiam cautos ipsos peropi mus in scribendis quoque sibi inuleem litteris, nisi dum urget necessitas; ne Scilicet, praeter jacturam temporis ad solius animae prosectum nobis a Deo concrediti, vel parupertas laedatur, Vel gratuita quandoque concessio in gra ve alterius damnum cedat. In Epistolis autem, quas ad Nos scribere opus erit, quaeque Superfluis, & inutilibus resecatis breviores erunt, exprimatur clare , distincte, ac sine ullis abbreviationibus nomen, patria, cognomen, ubi ita fert consuetudo, Conventus, in quo Scribens mora. tur , ac demum Ecclesiae ejusdem Conventus titulus. Quum vero Romam pervenerimus Patres Observantes ad No trum Conventum S. Mariae de Aracoeli, Patres Resormaiati ad Conventum S. Francisci trans Tiberim Epistolas di rigant.
XXVII. Haec sunt, Fratres mei in Domino dilectissi-
128쪽
mi , gaudium & corona mea, quae necesse habui scribe- TQ vobis, vel etiam praecipere, ut & conscientiae meae, &vestrum omnium utilitati pro viribus consulerem. Supe-TCSi jam , ut eadem omnia & alta mente retineatis, &rat par est, rite exequamini; quem proinde in finem omnibus & singulis nostrarum Provinciarum & Custodia-xum Praelatis injungimus, ut has nostras praesentes litte-xas in omnibus, & singulis Conventibus ac Residentiis Iegi faciant & publicari; Guardianis vero, ut in patrium
Vernaculum idioma ad litteram translatas Semel saltem in anno coram tota Communitate legi curent. Caeterum mis ricordissimam Dei nostri clementiam supplices obsecrate, Mi in diebus nostris expugnet impugnantes nos, muniat μdem vestram, multiplicet devotionem ac dilectionem , augeat pacem, meque servulum suum, quem ad Ostendendas
disitias gratiae suae gubernaculo amplissimae hujus Religionis voluit praesidere, susscientem tanto operi, ct utilem vestrae defensioni dignetur si ere a . XXVIII. Denique id, quod maxime decet, injungiamus, fieri nempe ab omnibus ObSecrationes , orationes, Postulationes, & gratiarum actiones pro Summo Pontifice Clemente XIII: pro Regibus, Principibus, & pro om- olbus in sublimitate positis, pro Eminentissimo Cardin Ii universi ordinis nostri Protectore vigilantissimo, ac pro illis omnibus, quibus nos & Religio nostra Patrocinii,
henevolentiae, ac beneficii jure adstringimur, ut nimirum Deus omnes dirigat in viam Salutis aeternae , super Omnes dexteram coelestis auxilii exicndat, ac omnes, qua Deo sunt placita, concupiscant, & tota Virtute perficianta Vobis autem omnibus Seraphicam S. P. N. Francisci Ben dictionem peramanter impertimur : Benedicti Oos a Domiano , qui errantes peceatores ad Dominum reducitis , viam veritatis illis ostenditis , ct Oos in saneta Eoangelii ob-rervatione puros, ct rimeros custoditis. Qui vobis benediacit , a Deo benedicatur 3 qui vos fovet, aut suscipit, merce
dem Q S. Leo ubi suprδ. Disitigod by Corale
129쪽
dem recipiat sempiternam. Nullam in vobis potestatem S tan exerceat; supra id, quod potestis , non tentet. Vobis super illam , ct suos sit imperandi facultas; portas illius possidete , ct spolia diripite. Patris vos adjuvet Potentia, Filii Oos dirigat Sapientia, ct Spiritus Sancti Oos smeat Clementia. Amen a . Dat. ex hoe nostro Conventu S. Francisci Matriti die I9. Augmti I768.
