Joannis Baptistae Morgagni ... Adversaria anatomica omnia quorum tria posteriora nunc primum prodeunt novis pluribus aereis tabulis, & universali accuratissimo indice ornata. Opus nunc vere absolutum, inventis, & innumeris observationibus, ac monitis

발행: 1719년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 ADVERS ARIA ANAT. VI.

membrano sis quibusdam ligamentis e transverso extantibus, qualia in majoribus Sinibus quamvis non ita semper crebra, & insignia, ut plerique credere videntur extare solent, communiri. Quae quidem addere voluimus, ne dubitare quis posset, nos sorte commu-' nem aliquam venam pro Sinu peculiari proposuisse.

ANIMADVERSIO III.

ΡRope hunc Sinum duos quoque alios vidi in Torcuiar influentes,

qui per Transversum Meningis Durae Processum serebantur . Quos etsi pariter describendos esse, nequaquam censeo, quippe quos non pluries conspexi; veros tamen Sinus suisse, non dubito cum aliis de causis, tum quia transversae eorum scitiones minime erant circulares, sed ea prorsus figura quam in sectionibus aliorum Sinuum Cl. y3 Valsalva esse, monuit. Quod quidem monitum aut in tua ista de Sinibus tractatione , aut in Explicationibus Tabulae huic respondemibo tis XCII. Commemorare potuisses. Sed & alterum Solertissimi Ut ri monitum de figura Specuum G G, quas in memoratae Tabulae Figura I. repraesentas, ibi erat pariter indicandum. Quo de Iconii moquoniam verba lacere sorte coepimus; vide, quaeso, quid in eo describendo a tuo Scalptore sit omissum. Praeclare nosti, Doctissimum ejus Iconismi Auctorem in ea sententia esse jure, an secus , in 191. praesentia non dii quiro quam in Explicatione etiam exponit, videlicet Arteriarum Crassae Meningis ΚΚΚΚ propagines atiquas in Sinum Longitudinalem aperiri . Id ejus Archetypus luculenter monstrat, ut in quo eae propagines ad puncta ad utrumque Sinus Longitudinalis limbum posita, eumque ingressum indicantia pertingunt. tuus autem Scalptor neque omnes earum ranuisculos describIt, &quos describit, eos procul ab iis limbis sinitos ostendit. Porro si Cl. Pacchionus Figuram 3. & q. cum Archetypis suis elaboratissimis comparet , quantum ab horum non modo elegantia , verum etiam perspicuitate, &, quod gravius est, veritate distent, prima statim inspectione intelliget; nonnullas enim deesse glandulas, chordarum autem alias deesse, alias crassiores, alias contra tenus res ostendi, perspiciet. Quod si istas Explicationes cum autographo suo conserat, erit etiam aliquid quod omissum , mutatumve comperiet.

12쪽

ANIMADVERSIO IV.

ANIMADVERSIO IV.

ΡLura tamen, fateor, nec levis saepe momenti sunt, quae in RiLleyi opere omis a , ac mutata esse , video . Nam ; ut de ista rimum ipsius Figurae a. Explicatione verba faciam; ex te, ornatici me Vir, quaero, addiderit Ridleyus, an non ad explicationem litterarum II. judicium quoddam anatomicum in hanc serme sententiam: is contra quam se habet Vasorum conformatio quam memorat Uieu L- senius in tertia sua Tabula H Η. λ Si ipse non addidit ; cur verba haec in Bibliotheca tua Anatomica posueras e Si vero addidit; cur in Theatro nunc omittuntur e At eorum etiam, quos laudat , vel impugnat, Auctorum libros , & paginas certe Vir eruditissmus passim in libri sui ora magno Lectorum commodo , ipse, ut opinor, adscripserat. Haec tamen, atque alia ejusmodi omnia in Theatro frustra

perquirimus. Quot vero Ridleyi loca aliter istic, quam in Bibliotheca Anatomica , legantur, tuum hoc utrumque Opus hac in parte, atque adeo vel in ista solum Explicatione conserentibus proclive erit intelligere. Et malim quidem existimare, haec mutata esse in Theatro loca , ut ad Auctoris mentem sententiamque propius accedant. Attamen facilius crediderim, Ridleyum in hanc sententiam scripsisse:

quapropter etiam confugere cogitur ad exiguos illos Venarum ra- is mulos qui ramos comitantur quos emittit Arteria Carolis , anim,, quam Duram Matrem perforet, cum Opticis Nervis r se ut in Bibliotheca lego , quam : is sed pro hac sanguinis eliminatione adhuis bet exiguos illos Venarum stolones quos emittit Arteria Carolis, ,, antequam Duram Matrem perforet , quique Opticos Nervos com mirantur : is ut lego in Theatro. Illud quoque dissicile in animum induco, Ridleyum censui sie, de quatuor Sinibus equinae sella adjacentibus is duos priores eo quod longiores & angustiores sint, se Superiores vocari a se haec tamen verba pariter & ad eundem prorsus modum in Bibliotheca, atque in Theatro comperio. Caetera

quibus plus est temporis, atque otii, indagabunt ; mihi autem pro veri studio, & suscepti operis lege haec indicasse satis erit , ut sinc Lectores admoniti istam praefertim Theatri partem cautius Iegant,& siqua sorte mimis probe nr, diligenter videant, atque ex illis etiam, qui non carent anglico Ridleyi autographo quod ipse adhuc videre non potui scit citentur, an saepe ii potius , qui vel latine reddiderunt, vel typis descripserunt , quam doctissimus Auctor culpandus

13쪽

Trada. de Corde.

Nevrogr. I. I. c. 6.

ADVERSARIA ANAT. VLANIMADVERSIO V.

NEque dissimili ratione ea loca examinari ante, volumus, in Fibus nos aliquid notabimus, velut hunc: Arteriarum Carolidum curvum per cranium trajecum in Figura Doct. Utilis optime emprimi . Ego enim ; ut alia nunc mittam; haud sane video, quomodo quae Figura Arteriae Carotidis curvaturas dumtaxat exhibet, quae si cundum lineam quae ad perpendiculum est, contingunt, ea curvaturas illius arteriae optime exprimat. Est enim illa arteria, dum cranii substantiam trajicit, etiam in transversum curvata: quod LO erus altera Figura quae ipsam , non ut Willisus a latere, verum a te go spectandam praebet, repraesentandum curavit; quanquam neque haec certe optima est . Et haec quidem de utraque Carotide. Ambae autem Uertebrales Arteriae postquam in unum truncum convenere, a Cl. Vieussenio Arteriam Cervicalem dictum, & sic per Amnularem Processum excurrere, ,, exinde haec Arteria dicitur duos se emittere ramos, seu potius eos accipere a Carotide. - Si Villisi delineatio quam multi seqinintur, & in his etiam Uerheyenius, quamque adeo tu ipse postea affers Tab. XCVI. Fig. r. si illa, inquam delineatio probanda esset, nihil verius dici potuerat. At ego ita observare soleo, ut tu idem in Tab. XCIX. Fig. r. ex Diligentissimo Ruyschio delineas, videlicet duos illos ramusculos nequaquam ab ipso cervicalis arteriae trunco, sed ab duobus anterioribus hujus ramis proficisci, hisce ipsis tenti jores. Quae cum Ridleyus non ignorarer, ut ejus Figura ostendit, quae tibi t. est in Tab. XCVIII., mirari profecto subit, quomodo in hac descriptione longe minus Vieussenio diligens esse potuerit. At certe nec magnam illam, & iis qui Villisi, aut Verheyenii Iconismis utuntur, pene incredibilem, eorundem ramusculorum angustiam ignorabar, ut quam paulo infra, atque alibi etiam inculcat. Attamen quasi iidem ramusculi non minores essent iis quos Willisius delineat; per hos ut nam saltem addidisset, in ejusmodi casibus sensim dilatatos absolute

contingere, alfirmat, ,, Ut quamvis etiam tres ex quatuor majoribus se Arteriis quae Cerebro sanguinem suppeditant, totaliter obstruerenis tur, via nihilominus superesset ad sanguinis competentem submi-- nistrationem ab alia quarta quae sine obstructione servaretur. MCaeterum Ridleyi judicio prorsus digna sunt, quae continuo subjiciuntur: hos ramos pessime depfctos sipe in Bidui Tabula nona ; saefisi ὸ in neussenii quarta. Quo in loco dabis mihi hanc veniam, Vir Doctissime, ut eos qui Theatro tuo sunt usuri , candide admoneam ,

14쪽

ANIMADVERSIO VI. γ

neam, hanc quam Auctor merito reprehendit, Bidloi Figuram istam ipsam esse, quam tu in Tabula XCVI. num. 3. producis; hanc vero, quam pari iure victi sim laudat, Figuram Uieussenii istam quidem esse, quae num. I. in tua Tab. XCVII. exhibetur; vetam in ea ipsa re, propter quam laudatur, usque adeo a Scalptoribus depravatam, ut ii de quibus loquimur, ramuli ad litteras b, picti, non modo exilitatem eorum quos Cl. Vieussenius proposuerat,

sed & amplitudinem superent illorum e e qui his emissis, utrimque ad latera ulterius pergunt, quanquam illos iidem Scalptores ita amplificaverint , ut in eorum explicatione id fortasse omittere potuisses, quod Uieussenius monuerat: eosdem hac pausi majores quam par sit , repraesentari. Sed & locus, unde ramusculum praesertim

dextrUm emittunt , non parum sane mutatus est. Uerum nunc

quidem ad Ridleyum redeamus.

ANIMADVERSIO VI.

ΡErmirum est, si revera Anatomico non modo tam solerti, verum etiam tam erudito illud excidit: se quod attinet ad Vieussenii 3o1. se Receptacula , certum est ea nusquam existere in Cerebris hum, D. is nis, prout ipse eadem describit. λ Nam quod addit: se ipsam quo- ω que totam Duram Matrem - in illa regione arctὰ adhaerere Basi ris subjacentis Oilis; se nimirum veteres etiam Anatomici hoc a vero alienum esse , sciebant, ut ostendit Riolanus , quem in illa regione

agnovisse Receptacula, animadverto, quae Forulas nuncupavit. M DL Anthro-- scissa , inquit , ac revulsa dura meninge , quae circumdat sesum equinam , fossulas invenies innumeris arterialis refertas , quae Retis S 'Mirabilis naturam pra se ferunt. Quod autem Ridleyus subiicit: is in plurimis intellionibus quas adhibuit ad Partium usum investi is gandum, ne guttulam quidem tinctorum liquorum unquam depre-ἡ hendisse in illo Carotidis Arteriae latere in quo Receptaculorum si istorum situm designavit Meussenius; is contra Ortlobius , cera Hist. Part. viridi in Sinus insecta, singulos ibi in singulis lateribus magnos quos- Dis dam Sinus , quos ego ex ejus Figura conjicio , ipsa filisse Receptacula, implevit. Sed ne Eximium Virum , ipsius autographo non inspecto, quasi indicta causa , damnare videamur; juvat potius quaedam alia quae de Sinuum usu consequuntur, nostris observationibus confirmare. se Caecae Sinus Longitudinalis Cavitates seu Diverticula 3o 3. λ inservire dicuntur moderando nimium veloci seu violento sanguinis is motui. Eodem ego pertinere censeo, etiam Cavitates alias quas βλη-dam apertas. Observavi namque in Sinibus quibusdam Longitudinal, Disiligod by Coral,

15쪽

s AD MARIA ANAT. VI.

hus, nonnunquam in pluribus, alias in uno dumtaxat Ioco, addito intrinsecus ad alterutrum latus pariete peculiari per tractum , vel duorum interdum transversorum digitorum duplicari Sinum: quod quidem semel etiam in Sinu quarto conspexisse, memini. Additur, Qq eundem sanguinis motum se etiam multo magis retardari in supinori Corporis situ - concurrente Sinuum Later alium structura, quae talis ,, est ut in praedicta positura sanguis cogatur sursum ascendere anteis quam devenire possit ad locum dei census sui in Venam Jugulam rem . , , Sane in erecto quoque corporis situ aliquid sanguini obiectum est, quo minus possit ex Sinibus Lateralibus rapidiore cursu in eum locum devolvi; nam priusquam huc deveniat, ascendere cogitur per extremam eorundem Sinuum partem, quae videlicet, ut Tabula mars calvariae subiecta, est acclivis, velut a Cl. Valsalva pictum est. CVii. V

'a y ANIMADVERSIO VII.

o. cia. Orro Auctor cum Peritissimis tum superiorum, tum hujus aetatis Anatomicis nequaquam dubitat , veras Glandulas Plexui Cho roidi esse interjectas. At se secundum Clariis. Rhuysthium; se ut tu, Eruditissime Vir , adnotas ; Plexus Choroidaeus nullis donaturis glandulis; sed quidquid sub glandulositatis apparentia aliquibus im

, posuit, oritur a Contorsione vasorum, is quae videlicet; ut Diti A. 16ss. gentissimi Actorum Eruditorum Scriptores in hac ejus exponenda Μ ' ' sententia loquuntur; se propter gyrulos anfractuosos glandulas menis tiuntur. - Hydati des namque saepe in plexu choroideo obviae non

se nisi vascula sunt sanguinea sero turgida. D Ego quidem adversus Eximii Prosessoris sententiam nihil hic statuam. Memini tamen, cum ejusdem Plexus particulam ex sanissimo capite desumptam lumini objecissem, & microscopio adjutua spectassem, elegantissimas vidisse variae magnitudinis vesicillas in racemos quasi quosdam collectas, easque a sanguiferis, quae circum repebant, tenuissimis vasculis satis distinctas. Eadem alii quoque ex Venetis Amicis perspexere. Tu igitur, V. Cl. judicabis, num veri similius sit, hydatides istas vastu la esse sanguifera sero turgida, an quasdam ex iis vesiculis, seu m vis glandulis ab incluso hi ore dilataras. Dispicies quoque, cur earundem hydatidum maximae siepius, & praecipue; ut mihi quidem observare contigit ; in ea Plexuum parte occurrant , quae in postrema lateralium Ventriculorum cuncameratione delitescit. ANI-

16쪽

ANIMADVERSIO VIII.

ANIMADVERSIO VIII.

oeae autem de Retis Mirabilis origine, & in humanis capitibus 3o s.

existentia a Ridleyo subjiciuntur, vide, obsecro, ut ab iis dis' crepent, quae in Bibliotheca Anatomica ex eodem proposita sunt initio Capitis UIII. qui locus videlicet huic loco respondet. Ibi enim de Retis existentia primum , tum de origine verba facit; hic autem contra: & quod gravius est, ibi is Non obstantibus , imis quit, opinionibus cum Recentiorum Uepseri, Willis, & Uieusiciis nil similiter- tum etiam sere Veterum omnis, scilicet Vesalium, si Columbi &e. Ego contra hujusmodi Rete nec ab ullo homineis abesse, nec ulla dissicultate laborare manifestationem illius, umla quam deprehendi. se hic vero ,, Nullo non tempore, inquit, &is quidem absque dissicultate in hominibus semper inveni, quamquam is recentiores, Uepserus, Willisius & Vietissenius, una cum veteruis bus Anatomicis omnibus, ut Vesalio, Columbo &c. contrarium is asserant. ἡ Mihi sane multo verisimilius videtur ab Doctissimo Vu

ro scriptum este,srὸ Veterum omnes, quam veteres A atomIcos omnes

contrarium asseruisse. Nam ut locum Riolani , quem produximus

supra, minime vidisset, num loca etiam Nicolai Massae, & Jacobi vId. etiabylvii ut alios nunc omittam qui idem Rete in homine extare, aptid Rh& qua ratione inquiri debeat, tradidere, hominem eruditissimum' i'si' ignorasse, censebimus ' Et haec quidem, cum anglico Ridleyi exemplari caream, non nisi per conjecturam attingo. In ea vero, quaede Glandula Pituitaria ex Praeclaro Anatomico Litrio in Adnotatio- 3o ne quadam subjicis, non ego modo, sed quicunque Commentarium Memoires illius consulent, assirmare non dubitabunt, quaedam ab AuctoriS sem R. d. se

tentia aliena vitio eorum irrepsisse , quorum opera in illius verbis A. iro . latine reddendis ustis es. Neque enim credere unquam possim, te

linguae gallicae peritissimum non intellexisse, quae laudati stimus Auchor scri sit de parte, seu mavis lamina Durat Meningis inseriore Sellam Equinam investiente, ad hunc sere modum verti debuisse: ,, In-h serior cavitatem investit, inferna facie ossi adhaeret, superna sosis su Iam incit, atque intra suam crassitiem, ad cavitatis medium, fi Sinum efformat quinque lineas Iongum, unam latum, in transver-ἡ sam; si spectes capitis figuram; positum, quem propterea transis versalena nuncupabo. Fossula autem in posteriore sellae parte sufi ta est: ejus marginum Iatera pluribus soraminulis pertunduntur,ri atque ipsa aliquando per unum , vel alterum aliud foraminutum is cum Durae Matris Sinu communicat, qui pone apophysim clinoi-

B ri dem

17쪽

l. i. c. II

se dem posteriorem est situs. Q Haec autem in tua ista Adnotatione sic reddita sunt: se Inserior cavitatis praedime iandum investit & in se propria sua crassitie, secundum ejusce cavitatis medium, fossulamis transversaliter e rmat, in qua elevatur Sinus quinque lineas lon-- gus, ac unam latus, cujus latera pluribus soraminibus pertundumis tur, per quorum quaedam cum alio Sinu pone Apophysim Clusi noidem sito communicat. ἡ At si ille Sinus in fossula elevatur; quomodo insta Auctor scribat de cinere a & posteriore Glandulae Pituitariae parte, is intra eam sessulam sita est de qua supra diximus:

se membrana autem eam sessulam efformans, in hac cineream pomis tionem firmiter annexam retinet, eamque a rubea altera portione

se ex parte separat se se inter utramque insinuando i is neque enim ipse non parum separare dixit. Verum hoc, atque alia quaedam ejus modi praetermittamus.

ANIMADVERSIO IX.

od autem in proxima Adnotatione memoras, observasse te, Glandulam Pinealem in cervis quidem esse cavam, - ct e mul- tis minuti is glandulis constaram ; an vero in aliis etiam animalibus, te prae experimentorum defecta dubium adhue haerere 1 ego sane ut tuam in observando sedulitatem , ita in judicio suspendendo prudentiam laudo. Vidi tamen anno superiore in mulieris cerebro,

in quo ea glandula aequo major , firmior , & substantia cerebri comticali, cui sispius ferme similem conspexi, longe albidior erat, vidi, inquam intra ipsam quosdam quasi loculos , substantiam autem eju

modi, ut manifeste glandulosa esse videretur. Porro tres calculi quos in eadem reperisse , , addis, Celeberrimum Rhvschium, ut in Thesauro habet Anatomico quinto; sive calculi revera suerint, ut ab aliis

habiti erant fuerant enim Ruyschio dono dati sive , ut ipse m vult, ollicula; illud certum est, & adnotatione dignum, intra hanc glandulam exiguum eorpus durum , subflavum , se nonnihil asperum suismὸ reperiri, ut Exercitatissimus Vieussenius observavit, ' nos quoque pluries invenimus, qui praeterea in viro quodam Bononiensi totam sere glandulam ex flava, duriuscula , sed sitabili materia constantem deprehendimus. Aqua vero turgidam non ipsi modo pluries vidimus , sed in Patavino etiam Theatro aliquoties ostendimus sc ut comparata cum proximis Plexus Choroidis ut pIerosque,&fortasse recte, vocare diximus Glandulis , quae in iisdem cerebris aqua pariter ἡistentae erant, nulla ab iis ratione differret. Cui rei si addas arctam illam quam cum codem Plexu ipsa habet connexionem ,

18쪽

ANI MADVERS IO X. Ir

nem , propter quam fit, ut eum elevando ipsa quoque elevari s leat, admiratione dignam censebis Caspari Bauhini sententiam, qui cum Pinealem glandularum hujus Hexus maximam dixerit , vel ea aetate de conditione hujus glandulae idem sensisse videri potest, quod nostra Ridleyus: non differre scilicet a conditione caeterarum quae in Plexu Choroide occurrunt. Caeterum nequaquam me fugit quam peculiari ratione Pinealis Glandula ei potissimum tractui medullari qui transversus ducitur ante Natiformes Protuberantias, continuetur. Itaque de ejus natura, & quod consequitur, ossicio amplius quaerendum esse, puto.

ANIMADVERSIO X.

JAm vero ut ad Ridleyum redeamus; quod hic docet, Septum

Lucidum esse intermedium Corpori Caluso or subjacenti Fornici, 3 Isiis quidem verum est; sed tamen etiam qua Fornix non substernitur, antrorsum aliquantum procurrit. Magis autem haereo in proximo quodam loco in quo de nervorum opticorum Thalamis scribit: eorum ,, Summitates seu Juga - conjungi, ut recte adnotavit meussim s.

se nitis, in hoc Nillisio contrarius cujus Figurae quoad partem istam se falsissimae sunt. λ Non hic quaeram, cur tamen istas ipsas Villisi Figuras tuis Lectoribus proponas ; illud potius inquiram , quid sibi iis verbis Ridleyus voluerit. Igitur Uillisius se Medullae oblongataeri crura hie loci in homine utplurimum, inquit , esse prorsus distim se Eta, & ab invicem dehiscentia, aperturam declivem quae ad infun-

, , di bulum transitus est, relinquere. ,, Cl. autem Vieussenius de iisdem scribit: se medullaris ipsis interjecti tractus, & tertii ventriculi ' 'se lacunaris interventu , in homine semper coniuncta reperiri assermis mus, cum bona venia Cl. Villi sit, qui Anatomes cerebri c. a. ipsa se utplurimum dehiscentia, & prorsias distincta esse dicit. - Si igitur Ridleyus adversus Uillisum hac in re Uieussenio adstipulatur ; necesse est, ut eadem medullaris ipsis interjecti tractus , & tertii ventriculi lacunaris, vel certe alterutrius interventu conjuncta esse, agnoscat. At supra, per eum medullarem tractum conjungi, non obstrure negavit, ubi haec scripsit: se A Vietissenio vocatur Tractus Medulia 3φ' si laris Nervorum Opticorum Thalamis interjectus , quasi unicus isse esset, ut etiam sic ab ipso delineatus est; sed re vera geminus est, se unus scilicet in utroque latere. M Hic autem nullum tertii ventriculi lacunar videtur agnoscere; nam neque describit , & quo in loco ipsum a Vieussenio statuitur , paulo ante esse , dixit, is Rimam 3t .

is quae a Fornice tegitur, & dividit Crura Medullae oblongatae, &

19쪽

roc. cit.

tertium facit Ventriculum. ἡ In hac tanta Vieussenii θ illisio,& Ridleyi, ut videtur, a se ipso discrepantia necessarium prorsus

esse, duxi, ut quid hac de re habendum esset, per anatomen im quirerem; & nisi omnia me sesellerunt, deprehendere tandem visus sum, Naturam ipsam hac in re sibi non constare. Quod antequam exponam, juvabit hic pauca Vieussenii verba describere , ne ciam apud te neque lacunaris tertii ventriculi descriptio, neque aut ejuLdem ulla , aut ipsius tertii ventriculi perspicua imago in proximis quas addis, Tabulis occurrat, Lectorum multi sortὰ haereant,& qua de re hie disputemus, haud satis assequantur. is Tertius ventric se ius, inquit Cl. Vieussenius, est cavitas rimae majiistulae aemula, is nervorum opticorum thalamis seu medullae oblongatae cruribus D intermedia, cujus supernam partem cinerea mollisque substantia ,, latamaris adinstar obtegit; proindeque ipsam lacunaris nomine do- is namus . Cinerea vero hujusmodi substantia, cui supra descriptus ει tractus medullaris incumbit, & unitur: ubi nervorum opticorum thalami, qui scilicet ipsius interventu simul uniuntur, ab invicem se sejunguntur: prae nimia mollitie facillime divellitur, ejusque diis vulta partes in utroque tertii ventriculi latere, adeo in semetipsas Q contrahuntur, Ut vix appareant. ἡ Ego igitur istud Lacunar quod Diligentissimus Vir describit, pluries conspexi ab summis thalamorum , quos conjungebat , lateribus deorsum paululum incurvatum: quinimo aliquando duo vidi, alterum alteri subjectum, quorum superius eum tractum medullarem esse, credidissem, nisi hunc lacunari

incumbere, & uniri, dixisset, illud vero a subjecto prorius sejumctum apparuisset. Et quando duplex hoc lacunar memoravi, addam , me sub eo proximo meatu quem vocant transitum ad quartum ventriculum , meatum aliquando alterum conspexisse. Verum qui id

lacunar & pluries, & duplex interdum vidisse me , fateor, idemajo, in quibusdam cerebris vix transversam laminam cineream, lacunari multo breviorem, non summa thalamorum latera, sed mediam, secundum altitudinem tertii ventriculi, horum partem connectentem, quam nemo; quod sciam; memoravit i in nonnullis autem nec umlam, nec vestigium aut lacunaris, aut descriptae transverse laminarullo pacto a me videri potuisse. Ne vero ob allata Vieussenii verba de facillima partium lacunaris divulsione, ac divulsarum in se comtractione, ut vix postea appareant, aliquis sorte suspicaretur , me in cerebris prae nimia partium mollitie, & laxitate dis fluentibus, dum ea deponerem, & versarem , id lacunar ante divulsisse , quam ad ipsum inquirendum pervenirem ; haud alienum erit monere, id mihi vel in cerebris contigisse, quae cum per se optime constitura erant,& sa

20쪽

ANIMADVERSIO XI. r 3

& satis consistentia, tum a me lenta suspensaque manu in sua ipsa sede incidebantur. Consuevi enim Cerebrum in sede plerunque sua disse re propterea quia animadverti, ipse depositi cerebri pondere,

ac Concidentia plures ejus partes ab eo quem secundum naturam habebant , positu dimoveri, velut ipsos de quibus loquimur, nervorum opticorum Thalamos, & Corpora Striata. Scilicet hae Pro. tuberantiae, cerebro intra cranii latera adhuc coercito, non ut inplerisque videmus Figuris, quae nimirum cerebro extra suam sedem evulso descriptae sunt, non, inquam , basim dumtaxat anteriorum Uentriculorum, verum & latera magna ex parte constituunt . Quo

fit, ut iidem ventriculi multo revera angustiores sint, quam in deposito cerebro apparent, & siquid in ipsis redundat humoris, majori Utrinque per eorum latera, & basim declivitate ad tertium verutriculum defluat.

ANIMADVERSIO XI.

Porro quod Ridleyus de Cerebello conscribit, videlicet is a Cea

se rebro in corticali sua structura disterre, quandoquidem ejus imse terstitia sunt elliptica, seu imperfectorum Circulorum segmenta id quidem est verum . Illud tamen addendum est, si leniter immisso in ea interstitia scalpelli manubriolo Circuli a Circillis diducanatur , horum alios ad plus minusve exiguum spatium , alios vero altissime intra ipsam Cerebelli molem productos inveniri. Eorum autem, qui altissime producuntiar, si ea facies insipiciatur, quae proximi Circuli faciem respicit, eam pariter universam in plura aliorum

quasi Circulorum, alibi quod parallela sint, alibi quod mirifice imter se conserta, aut ab una earum facierum in alteram produm, haud inelegantia segmenta assurgere sic ut qui haec profundiora imterstitia non diducunt, ii minimam tantum eorum Circulorum pamtem videant, in quos tota Cerebelli superficies est distributa, atque adeo longe maximam, atque incredibilem ejusdem superficiei, &quod consequitur, corticalis Cerebelli substantiae extensionem ignorent. Porro intra singulos hoste corticales Circulos, singuli, sed longe tenujores, medullares Circuli sunt inclusi: qui cum eadem ratione atque corticales illi disponantur; ex hoc structurae modo efficitur, ut Cerebello per medium, ad perpendiculum secto, medullarium quidem Circulorum sectiones illam candidarum arbuscularum smilitudinem efficiant , sectiones autem corticalium circumjecta iisdem arbusculis quasi solia aemulentur. Haec cum stripsissem, Observationem legi de admiranda Cerebelli fructura ab Solertissimo Viro

337.

SEARCH

MENU NAVIGATION