Joannis Baptistae Morgagni ... Adversaria anatomica omnia quorum tria posteriora nunc primum prodeunt novis pluribus aereis tabulis, & universali accuratissimo indice ornata. Opus nunc vere absolutum, inventis, & innumeris observationibus, ac monitis

발행: 1719년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

, ADVERS AMA AN AT. VI.

o. Et alia quidem supra notavimus. Hic autem addemus: tertium Parrum 3. σ nervorum, quod ipse se nasci, inquit, ex lateribus inferioribus me P. dullae oblongatae, M nos videre consuevisse emergens ex internis , postremis, & sere imis lateribus Crurum ejusdem Medullae. Septumum autem Par, quod ostendere se, dicitis recisum a latere poste. M riori protuberantiarum annularium medullar Oblongatae ego non ejus protuberantiae lateri , sed postremae parti summa versus olivaria corpora iam inclinanti, adhaerens soleo invenire , sic tamen ut non inde, aut ex vicinia totum pronascatur, sed ex parte erumpat apo-Α .ii pse ser ora medulla cerebri parte - ubi excavatus es calamus scutorius siect. l. 8. ut verbis utar Archangeli Piccothomini, qui id videtur adumbrasse

iςα quod postea a Villisio indicatum , ab Ridjeyo autem luculentissime ostensum est. Porro quod adjicitur: istud Par septimum in Figura ostendi se in partibus suis, molli superiori, & dura inferiori, adhuc

,, indivisum; is istam ego neque olfensionem , neque explicationem satis utilem esse, video. Non ostensionem, quia usque adeo laxe cohaerent duae illae partes, ut perraro contingat, ut in elevando, exiis mendoque Cerebro, manifesto sejunctae non appareant. Non explicationem, quia una erat explicandum, quid superioris, & inferioris vocabulis intelligeretur, ut Leclares pro certo scire possent, adver-33ν saremr, an non Vieussenio, & Ridleyo, qui e contrario mollem hui'ς t dic jus lueret partem inferiorem & posteriorem ; duram superiorem &Tab. add. priorem esse , Eustachii etiam delineationibus non. obIcuro indicio Vi consentientibus , docuere. Sed quando hoc de Nervo sermo erat '' instituendus, praestabat fortasse , & ad praecipuum istius Explicationis institutum magis certe pertinebat, aliquid de illius surculis dicere qui intra cranii caveam revertuntur, atque adeo ad Receptacula ipsa 3M lii brepunt. Nam si evidens esse creditum est , soramina omnia pro nervorum egressit Receptaculis sublecta, comprehendi in earitatibus hujusmodi, & propterea singula, quamvis notissima, deIcripta sunt; quanto magis de nervis , praesertim non ita apud omnes vulgatis, nec satis adhuc descriptis, id credere, I facere decebati' Hi autem I ,et de quibus loquimur , nervet surculi saepe duo , alias plures , intem

. 3ntra dum unus, ex anteriore facie crumpunt processus petrosi ex adverso

Hiis foraminis quod ambas Auditorii Nervi Portiones admittit; &OL sis superficiei arcte insistentes sub Dura Meninge eo usque repunt dum ad proximi Receptaculi posticam partem aut addant se comites majori, & posteriori Paris quinti ramo ; nam saepius vidi ab lxtere huius rami interno pergentes , per idem cum eo soramen descendere; aut, quod novissime vidi, per longe minus foramen, inter

hoc de quo modo dictuin est, ac illud per quod arteria carotis Re

42쪽

ANIMADVERI IO XXVIII. 3 s

ceptaculum subit, insculptum, hac etiain ratione e cranii cavea rumsus exeant.

ANIMADVERSIO XXVIII.

SEquuntur de Sinibus multa: in quibus nihil tamen est quod alii;

si vera fateri volumus; etiam melius non propositerint. Nos amtem quae supra attigimus, non iterabimus; sed alia eius rei exempla afferemus . De Sinu basis Longiore, Superiore , Minore, sive Angustiore tot enim nomina ex idoneis, opinor, Auctoribus Vieussenio, & Ridleyo habemus, quibus hunc, & totidem opposita quibus Sinum proximum nuncupemus , ut non opus sit novis nos , iisque obscurioribus , & ex parte longioribus appellationibus onerare SLnus angati posterioris faces , & Sinus Crurum sella γ de Sinu igitur Longiore scribitur : in processu petroso se foveam ejus trajectui com,, respondentem insculpi. se At Solertissimus Vieussenius cautius, &verius scripserat: ejus se vestigia petrosis ossibus is utplurimum leviter se insculpta cernivi se Idem Sinus Brevioris se vestigia binis ossibus, se petroso nempe, & cuneisormi paulo prosundius incisa esse, se dixit , neque ullam nobis is articulationem ossis sphaenoidis cum pro-- cessit petroso is memoravit ; nam ubi nullus est motus , ibi jamdiu plerique Anatomici desiere aniculationem agnoscere. Idem cum se Terminum, & concursum Sinus superioris, & longioris in laterruse lem Sinum is in superioris Tabulae Figura 3. delinearet, non m do in eo diligentior fuit , quod Uenae S in eundem Lateralem Sinum confluxum haud procul ab eo loco non omisit; qua de Uena praeter id quod alibi attigimus , quae ejus utilitas sit in medicina facienda, fortasse infra memorabimus; verum etiam id Uieussenius cruvit, ne Sinus illius Superioris inserius extremum proxima ipsius pam te latius proponeret , quod ab Nostro in sinistri Sinus delineatione haud est observatum. Atenim, inquies, in eo fortasse capite ex quo istam suam Figuram descripst , ita latius erat. Quanquam sibi ad istam excusationem aditum praeclusit, cum in nostris Figuris redam guendis id non attendita latius, ut vis, fuerit. Ego tamen in sex quae continenter inspexi , capitisus videre latius non potui, nisi in uno Sinu, idque assurgentibus quibusdam fibrillarum quasi retibus ex parte impeditum; in quinque autem non modo, ut in aliis multis, non latius, sed evidenter angustius inveni, imo in horum duobus finem ipsum caecum , inferiorem autem extremum parietem Laterali Sinui incumbentem in uno binis exiguis orificiis , in altero uno tantum, sed paulo majore pertusum comperi; ea sanguini in Lateralem E a Sinum

Nevrogr. lib. a. c. .

Epist. in Eustachii

43쪽

Sinum via erat: qua ratione suspicor fortasse etiam rem se habuisse, Ioc. cit. cum Doctissimus Vieus senius unum illorum Sinuum in eodem extremo impervium reperit , quod semel tantum sibi accidisse, confite

ANIMADUERSIO XXIX.

JAm vero quae , ubi de termino Sinuum Brevioris , & Lateralis,

proponuntur, ea non modo delineatione id quod evidens est, atque ultro conceditur sed ne verbis quidem satis indicantur. Quis enim ista satis intelligat: se Sinus lateralis in quamdam prius lacu. 348 ,, nam dilatatur, - mox ad posteriora venam utrinque vertebralem, is specus vertebrales subituram , emittit e Sinu sub laterali posteriori ri. se Num ibi Sinus lateralis Sinum alterum habet quem Anatomici appellitent Sinum ejus lateralem posteriorem, & ex quo venam

istam vertebralem , non transversos , opinor , cervicis vertebrarum processus, sed specus dumtaxat vertebrales subituram, emittat th Athaec, inquit, is videri poterunt in iconibus uilliui , & Vieussenii se de Cerebro , & Amicissimi Valsalvae in tractatu de aure huma-

ω na. Inspicient ergo Tirones hos Iconismos, explicationem aliquam istius Explicationis quaerentes ; sed num inventuri sint, velim menter dubito ; im θ vereor ne postquam eos omnes inspexerint, ipsis Terentianum illud contingat, ut incertiores sint mulio , quὰm -- Cerebr. dum. Nam primus quidem Milisti Iconismus nullam vertebralem v x et Tib. nam os elidit i alter cum vertebralem sinum , non venam cum Duas. Fig. x. verticulo, seu Spem rotunda sic enim Nillisius quoque ante Virus Obs Mat. senium rem a Falloppio etiam nostro olim descriptam, appellavit communicantem monstrat, tum in Specus illius figura a priore discrepat. Sed ab ipso multo magis discrepat Figura huic respondens Cl. Uieussenii, quae praeterea adiectam Specum non habet ; duae amFiet 1. tem reliquae Uieussenii Figurae , quae Nilli sit primae respondent , ib

νr. F. i. rem ostendunt i sed errore, opinor, Typographorum, qui neque in tua Bibliotheca, neque in tuo Theatro sublatus est , earum Explicationes ita secum invicem pugnant, ut quod in prima Vertebralis Umna esse dicitur, idem in altera pro Inferiore, seu Breviore Sinu oster, Tab. hor. datur, & vicissim. Iconismus restat Cl. Valsalvae multum ille quidem laudandus, quippe qui ; ut alia nunc omittam quae in ista Explic tione desiderantur ; illud etiam quod in ipsa legimus de Sinu Late-rali , praemonstraverat: se inflecti videlicet non longe a loco signatori I 3. & ascendere. D Attamen neque unde oriatur Verte alis Um

44쪽

ANIMADVERSIO XXX. 37

na, latis ostendit, nec mirum, quando id sibi Solertissimus Auctor non proposuerat, & Specus , sive Diverticuli longὰ aliam ac mili sit, & Uieussenii Iconismi, figuram monstrat. Quae cum ita sint, aut ego quidem plurimum lallor, aut Tirones ad hos universos Ico nismos inlpiciendos generatim remissi, cui potissimum credant, nescient, & quod caput est, quomodo istam Explicationem latis intelligant, non habebunt.

ANIMADVERSIO XXX.

IN iis quae porro de Rete Mirabili scribuntur, id ultro, libensque

probo , atque agnosco , augeri ejus vasculosa filamenta solidis multis quasi lacertulis , qui ab Dura potissimum Meninge Recepta. lorum parietes aut efficiente , aut investiente producitntur . Hac de causa credo Spigelium quoque nostrum id Rete plexum membra- ἡDe h ' nosum esse, dixisse, atque ante ipsum, Jacobum Berengarium , qui e. testatur , se se plusquam centies anatomiZavisse capita humana quasi is Mun-

ω solum propter hoc Rete, se & ad latera glandulae pituitariae si a 2'άς' ' se dextris, & a sinistris versus posterius sub dura matre serpe vidisse, ἡ & tetigisse aliquod irretitum, & simul intricatum, & ita etiam sub

se dura matre post foramen nuchae in parte versus os laude sis pra osse basilare , se mox addidisse: is sed quia Galenus, ubi supra, dicit, is quod Rete mirabile est in substantia durae matris stltem pro patam te, ego credo, quod non possit videri totum Rete mirabile; quiam dura mater cum eo est intricata taliter, quod unum non distingui- is tur alio. ω Et quamvis post hunc Nicolaus Massa quod ex eo RG Anat. Ith. te interdum apparet in modum subtili morum villorum, processus IRx 'd ' arteriarum subtilissimarum esse, docuerit, Willisius autem fibras ne volas in eodem posuerit 3 egregie tamen a Cl. istius Explicationis Auctore factum est, quod veros villos, & fibras, proprie loquendo, haud nervosas hic agnoverit; veri enim villi , & fibrae tendi neae, ac lacertosae, naturae Crassae Meningis, a qua, ut dicebam, hae propagantur, conveniunt. Utinam vero probare aeque possem quod de eodem Rete mirabili assirmavit, videlicet non minio in Mamine , quam in animalibus quin scumque aliis perpetuo videre. Neque hoc eo tantum dico, quod ego semper ultro fateri, & prae me serre consueverim , me animalia quaecunque non dissecuisse, ac propterea quomodo haec res in quibuscunque animalibus se habeat, ignorem; verum ob id etiam dico , quod animadverterim , nullum fer-mὰ esse Anatomicum ex iis ipsis qui Rete Mirabile in homine agno scunt , qui minus insigne in hoc esse , quam in multis quae enume

rant,

45쪽

3 8.

Advers. I.

, g ADVERSARIA A NAT. VI.

rant, brutis, non docuerit, atque ego in nonnullis humanis capiti. bus , vix levia quaedam ejusdem Reris vestigia observaverim, quod& aliis pluribus Anatomicis saepe video contigisse.

ANIMADVERSIO XXXI.

Ρorro siquis istam dumtaxat Explicationem attendat, ipsos etiam Sinus Frontales cunctis in hominibus esse , credet: quod a vero abesse, alias a nobis traditum est. Et siquis pariter istam tantummodo inspiciat Figuram, esse in omnibus existimabit in ipso processu, seu mavis ,, spina in medio faciei internae ossis coronalis emiis nente is pertenuem fissuram secundum ejus spinae longitudinem se insculptam pro receptione apicis falcis messoriae: ,, cujusmodi trumen fissuram vix quidem bis, aut ter vidi; alias enim transversam vidi, & non ita tenuem, alias instar circularis soraminis , quinimo utplurimum nullam comperi in eo processu, sed in interfluio quod inter ipsum, & Cristam, ut vocant, galli interfectum erat perperam istic, ut ipsa quoque Crista, delineato foramen circulare, nonnunquam quadrangulare, nec minimae sane magnitudinis, conspexi :quas quidem res ad vasa potius sanguifera transmittenda , quam ad receptionem apicis falcis messoria Natura instituit . Nam etsi ejus particula saepe in exigui coni modum conformata foramen subit, facile tamen & sine ulla vi inde evellitur, cum reliqua pars initii ejusdem Falcis tum Cristae ipsi, tum osseae laminae in quam haec retrorsum producitur, satis arcte adhaereat; neque enim in apicem peram gustum ad basim cranii Falx contrahitur; imo in nonnullis ita adhuc ampla est, ut insignis, firmique septi instar haud brevem ad tractum dirimat Olfactorios Nervos, & Hemisphaeriorum Cerebri partem a teriorem . Quod autem Cl. Auctor mox pollicetur, se nervorum Opticorum is originem a thalamis, opticorum dictis, sat dissitam suo se loco demonstraturum ; se ibi etiam ab ipso demonstrari, vellem, Foramina per exitu eorundem nervorum esse inter os coronale , ct basilare quae nempe Foramina in Craniis omnibus quae ego in praesentia bene multa ante oculos habeo, tota intra unum os basilare manifesto apparent insculpta. Nam sive ab orbita, sive a cranii cavea insinectes , suturam vides per quam basiliaris ossis pars anterior quae illa Foramina undequaque complectitur , a postica ossis frontis parte evidentissime sejuncta est. Haec sutura, quae a Bucretio omis la non est in eo Iconismo quo basim internam cranii ostendit, ad nonnulla quae paulo ante dicta sunt, intelligenda perutili; haec, imquam, sutura illud quoque indicat: productiones istas falcatas qg

46쪽

ANIMADVERSIO XXXII. 3s

non totas ex clinoidibus anterioribus proce us venire ; quippe quae ex parte non exigua pertinent ad os frontis. Num autem istie pro

ductiones falcatae is ambo Cerebri hemisphaeria ad eorum basim in- , , si ters e cantes, in duos ulterius limbos utrinque distincte subdividanti, & num super proram capitis jaceat utrinque limbus anterior utrius is que hemisphaerii Cerebri: & denique num sedeat ad mediam utrina si que basis cranii cavitatem adimplendam limbus posterior utriusque si hemisphaerii cerebri, se me fateor ignorare; nam quid anteriores,& pol feriores Cerebri lobi sint, scio; quid timsi autem sint, in his

videlicet locis, nescio.

ANIMADVERSIO XXXII.

ΜUltoque etiam magis nescio, qua uoquam ratione docere Cl. Auctor possit : per foramen magnum occipitis aS. egredi

venas vertebrales , praesertim qui supra docuerit e se Sinum latera- Dais lem - descendentem tandem,& egredientem e calvaria per amplum se utrinque foramen I 3. - mox ad posteriora venam utrinque verte-

ω bralem - emittere. λ Quid vero dicam de duobus Foraminibusa 6. M per quae exit a cerebro ut ipse loquitur nona conjuga- P- - ,, tio' Nihil sane aliud, nisi ipsum aut has res satis non observas se, atat; quod malim credere; esse oblitum , se istam cranii basim exhibere dura Meninge coopertam . Fibrae enim istud Par Nervorum effecturae ita raro singulis , quemadmodum pingit, foraminibus in singulis lateribus Duram Men ingem pertundunt, ut in praesentia vix meminerim, me ullum caput secuisse in quo ab altero saltem latere binis distinctis soraminibus eandem non pervaderent. Et id quidem etiam Virorum Solertissimorum Willi sit, & Uieussenii delineationes, in superiore Tabula exhibitae, ab utroque latere ostendunt. Quod autem hos nervos se ortum trahere, inquit , a parte posteriori comis porum olivarium , & pyramidalium; se ego vero ex illo interstitio quod inter ea corpora intercedit , videre soleo emergentes ea quidem ratione, ut non raro a postrema interstitii parte nullae ipsi rum fibrae exoriantur. Atque ut tandem aliquando istam Explica- D. p. ;tionem dimittamus; quod de Nervorum Pari decimo subjicitur: - ad 4 ima: in se regionem primae vertebrae emergere a lateribus medullae oblonga. ' bd iis tae , sorsan jam in spinalem converta; is ego quidem hac de re Basi . :- minus dubitandum esse, judico, ubi semel constituerimus, eam unde 'nervi hi prodeunt, Medullae partem extra cranii caveam censendam esse, quamvis in ea quae inter dissecandum fit, Nervorum ostensi, ne cranii basi incumbere videatur . Hoc autem propterea videtur,

quia Diqitigod by Corale

47쪽

Compo

I. I. tr. 4. cap. I

o ADVERSARIA AN AT. VI.

quia cum ante eam disiectionem, ne sorte quidpiam eorum quae sunt ostendenda, vitietur, summae aliquot cervicis vertebrae una inimeranio relinquantur; hinc essicitur , ut anterior paries caveae primae vertebrae, ut est alioqui leniter declivis , & eadem Dura Meningequa basis cranii, coopertus, facile pro parte basis cranii, sive anteriore maximi ejus soraminis margine perperam habeatur. Nec tamen propterea cum iis libenter facio qui decimum Par pro Cervicalium primo connumerant, tum ne receptam hac aetate docendi consuetudinem turbem, tum etiam quia non, ut Spinalia, antico, posticoque principio id Par nervorum instructum est.

ANIMADVERSIO XXXIII.

REliquas Tabulae istius Figuras se novam etiam & accuratissimam

,, ut tu quidem ais Ductus Lacrymalis explicationem comis tinentes se ubi tu, veluti promittis , indicaveris, ibi & nos commodius perpendemus. Nunc quae de exterioribus Oculi Partibus ipse scribis, vel potius magnam partem ex Uerheyenio describis, imspiciamus. Et primum, ut quod de Palpebrarum structura in eo reprehendit Cl. Heisterus, id tibi, atque alia condonemus, velut hoc quod cum Verheyenio omittas non postremum Ciliorum usum, in eo videlicet positum ut in nimio lumine magnam radiorum partem arceant; at quae de proximis habes Glandulis, ab nemine certe, multoque minus a me possunt dissimulari . Ego enim quo primum tempore Analomes studio me dedi, cum ex variis admodum, & im ter se discrepantibus Anatomicorum traditionibus nihil certi de Laocrymalibus Glandulis , & Ductibus colligere possem, ad optimum Anatomes librum , hominis videlicet, ac brutorum disiectionem me contuli , ex quo cum multa alia didici quae postea commemorabo, tum illud praecipue cognovi, plerosque passim Recentiores Anatomicos in eo potissimum lapsos esse, quod non modo eas glandulas,earumque canaliculos eadem in nobis atque in brutis ratione esse tradidissent, verum etiam glandulam horum interiorem, quae in nobis omnino deest, ct lacrymalem carunculam, quae neque proprie glandula est , di brutis , atque hominibus est communis , idem prorsus esse, credidissent. Haec cum in I. Adversariis monuissem; Verheyenius , qui cum caeteris jam erraverat in lacrymalis carunculae historia , docens: is Ex hac glandula duos vel tres lymphae ductus in is palpebrae supersiciem dehiscere oculi globum aqueo humore irriis gantes; ,, in altera Anatomes suae editione hunc locum satis emem datum fore, credidit, si ita scriberet: se Hujus ductus excretorii in is bo-

48쪽

INIMADVERSIO XXXI R. 4r

se bove inveniuntur duo , aliquando plures. - Credendum est , iis is non omnino destitui oculum humanum , quamquam ibidem , obis tenuitatem, ut reor , non Observentur ; is illud enim proxime ante haec posuerat: is duarum Oculi Glandularum is minorem C es runculam lacrymalem vocatam - in homine exiguam esse, at cum se proportione multo majorem in pecudibus. Sed quamvis id quod de iis ductibus velut certum atque exploratum sine ulla primum limstatione docuerat, nunc ceu credibile tantum proponat; in hoc ipso tamen errorem praecipuum , atque adeo primi erroris causam reti. net . Neque enim intelligit , carunculam lacrymalem non modo in homine , sed ne in ipso quidem bove esse glandulam , atque duos illos bovis ductus excretorios, non ad ejus carunculam , sed ad peculiarem , hac interiorem , & longe majorem , glandulam pertinere, quae quidem glandula, non exigua, sed nulla prorsus in homine occurrit. Quae cum ita sint , quam bene in iis omnibus Uerhmyenium secutus sis, tute videris, Mangete ornatissime ego autem D. vicissim videro , cui usui destinem fibrillas istas nerveas per Innomi. T natam Glandulam subterlabentes, atque adeo instar exilium rectorumque canaliculorum palpebram versus contendentes , quas in homine

ab nonnullis Anatomicis pro ejusdem Glandulae ductibus nimis facilla acceptas esse , & alias suspicatus sum , de nunc magis cogor suspi- uum it

cari.

ANIMADVERSIO XXXIV.

ΙStas videlicet fibrillas dico quas tu , Praestantissime Vir , Commemoras, ubi te Innominatae Glandulae humorem per ejus ductuum orificia ,, in hominibus non semel stillantem vidisse, testatus; quam- A vis, inquis, ejusmodi ductus Clarissimo Morgagni, in suis Adver- 3 e t. ἡ sariis Anatomicis Primis, pro meris habeantur nerveis fibrillis, ne-- scio cui demum usui a tanto Viro destinatis. M Equidem non m do Humanitati, verum etiam sedulitati tuae multum in hoc Ioco debere me, fateor , quod suspicionem istam meam dignam censueris quam memorares , & cui duplici ratione occurreres: eoque magis id fateor , quod Verheyenius eandem prorsiis dissimulavit . Cum enim ipsi qui de hujus quoque glandulae ductibus non minori securitate primum scripserat , eam consessionem extorsissem: ipsos se in se homine multum exiliores esse, & vix ad oculum demonstrari pol-- se illorum cavitatem; is sive ne id me admonente, fassus esse vi

deretur, sive ne eorum rectorum nervulorum mentione tantummo

49쪽

L AD VERS ARIA A NAT. m.

mo in dubium vocare eogeretur; diligenter cavit, ne aut me , aut meam, observationi innixam, suspicionem memoraret, vel indicaret; imo adversus eos dumtaxat qui temere , & sine ulla ejusmodi causa , istas lineas ductus esse , dubitarent, suam de his sententiam munivit. Sed quoniam tu contra, Vir Cl. pro tuo candore, & proveri studio neque nostram suspicionem dissimulandam , & ipsi occurarendum censuisti atqui etiam bonique consules quae pro ipsa reponemus. Nescire te, inquis, cui demum usui nerveas istas fibrillas destinem. Primum; ne de creberrimo palpebrarum motu quidquam dicam; tu certe ipse paulo ante ex Cl. Ruyschii observatione docuisti, interiorem ipsarum tunicam se nerveis papillis conspersam esse, se atque inde exquisio gaudere sensu. se Deinde fac , Ine omnem istorum nervulorum tisum ignorare; num propterea non essenti quos certe ex orbita ad glandulam , & ex hac ad palpebram, quemadmodum descripsi, tendentes & ipse in plurimis oculis vidi, & tu, quandocunque libeat, videre potest Igitur mihi concedas necesse est, & istos ibi esse nervulos, & quod consequitur, nonnullis imp nere incautioribus, ut dixi, Anatomicis potuisse, praevertim cum tot alios manifestos eorundem errores in hisce Partibus deprehenderim, cumque quos illi Innominatae Glandulae ductus in homine sine ulla dubitatione describunt, & pingunt, eos vel diligentius inquirentibus haud ita uta in brutis proclive su attingere , ut iisdem verbis utar quibus vel ante Verheyenii confessionem sum usus.

ANIMADVERSIO XXXV.

AT nos, inquis , se humorem aqueum per praedicta orificia in

se hominibus non semel stillantem vidimus. ,, Per quamam, Obsecro, orificiae Per ea videlicet de quibus paulo superius haec scripseras Glandula In nominata - ad superiorem palpebram pertinet, &is in ea ab un5 prope angulo in alium extenditur. - In plures quasi si lobos dividitur, e quorum singulis ductus ad extremam usque palis pebrae superioris oram progrediuntur. Unde per orificia in bobus is fetam facile admittentia; in hominibus vero minus patula, aqueus se perpetim suffiinditur humor . se Pari candore tecum agam, Vir Cl. Tuam istam descriptionem neque cum humana , neque cum bo-

Uina anatome convenire, crediderim; quarum cum neutra convenire certe scio Figuram istam s. Bidloi , quam respicias necesse est, cum postmodum ais: in proxima Tabula se illa omnia quae hactenus

is circa oculi exteriora delibasti, abunde enarrata, ac accurate deli-χ neata reperiri. is Ut enim reliqua praetermittam; Glandulam dum

taxat

50쪽

ANIMADVERSIO XXXV. 43

taxat Lachvmalem I, ejusque Ductus L versus Nasum tendentes, il- , γε iam quidem in homine, hos vero ipso vel in bove ostendi mihi, se n8 velim : quod si nemo praestare potest, quo loco ista Figura habenda sit, nemo non videt. Sed faciamus tamen , in illa esse aceu rate , ut ais, detineata quae ad Innominatam Glandulam pertinent;

quid tum, quatis , de tua hujus glandulae descriptione censebimus 'Hanc tu ab uno propὸ angulo in atium extendi, scribis. At Figura , in hoc sane haud reprehendenda, ab interno angulo distantem exhibet Tu e glandulae Iobis singulis ducIus ad extremam usque palpebra superions oram progressi, tradis, Uerheyenium secutus, qui sim qui ipse non videtur suam illam qua alioqui, ut solet, innititur, cum bras comparationem, quippe quibus, ut Illustris Anatomici Steno nis Iconismi ostendunt , primum non ex lobis , sed ex loborum in- oeulor.'terstitiis , deinde pauciores , rarioresque & ex glandula quidem multo ampliore in ductus erumpunt, quam ipse, & tanto magis quam Bidlous in homine delineent, novissime intervallo non ita exiguo ab extrema palpebrae superficie, sive ora hiantes. Contra & Figura ista Bidloi, & quod magis mirandum est, Icon etiam Uerheyenii & hu y b, -y.jus, & tuae descriptioni in eo apertissime adversantur, quod illorum '

ductuum fines se ad extremam usque palpebrae superioris oram is non protendunt . In hac tanta vestrum inter vos, imo tui a te ipso dil- crepantia dabis mihi veniam, Vir Cl. ut quando in definiendo orificiorum istorum loco incertus adhuc esse videaris necesse est, in dubium ipse vocem, non illud quidem, an aqueum humorem ex superiore hominum palpebra non semel stillantem videris, praesertim cum Bidlous tuus glandulas alias hisce dumbas 1ntersitas vel in homine delineet, sed hoc tantum, an ille quem vidisti, humor per ipsa horum ductuum orificia reapse destillaverit. Quae tamen omnia sic a

te, caeterisque Anatomicis accipi velim, ut eorum memineritis quae,

chim suspicionem illam meam proposui, continuo subjeci:,, Attamen, si etsi est vero plurimum simile, nos iis ductibus non destitui, de iisse adhuc plus quam censent aliqui , in humanis oculis quaerenduin se puto. ,, Scilicet donec Anatomicos legero aut ita de his ductibus verba facientes, quasi haud minius in nobis quam in bobus, ovibusque eos passim ostendere proclive esset , aut in eorum historia sibi ipsis adversantes, pergam facere quod tunc institui, Tirones videlicet monere, ut Guae descriptiones non satis certar, ac manifestae observationi, sed illi potius brutorum, atque hominum similitudini inni xae sunt, quae quam saepe fallax sit, cum alias a nobis, tum modo in Advers. I. Laerymali Glandula ostensum est, iis ne temere fidem habeant; quid mini. δο enim, si Glandulae Innominatae canaliculi longὰ aliter in homine, at-

SEARCH

MENU NAVIGATION