Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Chimandritae etiam, & Monasteriorum Praefecti. Quibus peractis Patriarcha precationem sacram superaddens discedit, Imperator suum in conclave se confert. Quando Maronitae Montis Libani habitatores in conspectum Patriarchae veniunt ad ejus pedes , illos deosculandi causa' devolvuntur. Ille . autem protensa manu eosdem tollit, quam ambabus mani. bus arreptam postquam osculati sint, capiti superponunt. N

g. XIIX. Idem ritus adhuc hodie inter Principes utriusque. Indiae viget. Cum enim Vice Rex Portugalliae in Goa Dominum Iohannem FernandeΣ Leyton ad Principem Prouinciae Canera, cui nomen erat venktapa NMeha, ablegasset, Legatus ad aulam Ihkerensem delatus, coram Principe gloriabatur, sibi jam ante hac id honoris contigisse, ut licuisset Cel- studinis suae pedes osculari. Petrus delia Ralla Dinera si parre IV. Epis. s. pag. 88. Aliud exemplum t Mandelsis Itinerarii Indici lib. cap. so. de quodam cum inamanissima Tigride in conspectu magni Mogolis decertante recenset: Er fam und strang

422쪽

cultum vilioris quoque conditionis hominibus tam a peregrinis , quam ab indigenis exhibitum reperio. Ita Americani

Reges Insularum Hornanarum Anno MDCXv. Sub Thalassiarchis milhelmo Cornelisono Schanten & Iacobo te

Matre Belgicam navem intrantes, flexis genibus Capitaneo rum pedes osculati sunt. Ut primum navem conscenderat Rex ) procidens in genua, ac procumbuns m faciem, preces suas effudit , Comites ipsius pedes nostros exosculabantur acceptosque eos manibus luis capiti imponebant, ad demissionem, subsectionemque demonstrandam. Navigatio Hustratis o Guarre, Arnhemii in Geldria, A nno M DCXVIII. excusa. Iacob Gres'. lib. III. observat. Cap. u. ω Codnια cap. XIV. p. m. a. . D. Otho Da per in Descriptione America, lib. I. cap. III. pag. Ia6. Edit Germanica Amseetidami in fol. Anno

MDCLXXlli. Peculiare de Sacerdote Indico Urbis Ihheridem Rulli loco nuper citato ,p. 93. recitat, dignissimum sane

423쪽

- DISSERTATIO IX.

424쪽

DE OSCULO HOMAGII, REVERENTIAE, cte. grinati I eine purlautae Oscitincrip isi. Simile ferme obtinet apud Tartaros, apud quos summi Sacerdotis manus Rex tantum osculatur, nobiles ad oscula genuum ejus admittuntur, reliquis plebejis vix licit calceos osculari. moegam. FranIetuus ms. pari. I. cap. XIV. g. XIX. Hactenus de membris corporis illustrium potissimum Personarum Olculo honoratis actum, nunc age aequalem honorem vestimentis, palliis, eorumque fimbriis, imaginibus , quin & literis delatum filisse, e ditissimo Antiquitatis penu solerter eruamus. Primo itaque Agmen hujus cohortis ducat chlamys purpurea , commune Imperii insigne, iuxta Eutropium resor. Rom. tib. 9. in Diocletiano. Hinc Maximinus assumpta Purpura, imperator renunciatus est. Herodianus tib VI. eq. 8. post medium: ἐπιcολόντες ΒασιλιM ν, α-- κρατερα ἄναγοθυουσιν, id est , Purpuram circumdant, Imperatoremque salutant. Pariter Nigrum pro suggestu ad ipsum exastructo verba facientem , exercitus Impcratoria Purpura ornavit.

Idem lib. V. cap. 8. Nullus autem emunctioris natis suspicetur , Orientalium quorundam Imperatorum filios Porphyro genia et os dictos, quasi in Purpura essent nati, ideoque Imperio dcstinati. Qiiandoquidem nomen istud non a Purpurea veste Originem habet, sed potius loco. ubi Augustae pariebant. Sic Vicetis Acominatus rasor. bb. V.

Exstructa est Porphyra ad excipiendum partum. Anna Com nem in historia de rebus gestis Agestis Comneni patentes sui sub nomine Alexi ados edita Auguua Vindelitorum Anno MDCX.

a Daii de Hasschelio , lib. n. primum indigitat. το α ρισμενον α λα-των Βασιλίδων ο id μα , deinde subdidit : Πορφύραν πιτ

425쪽

Conseratur Luithyrandus Episcopus Cremonensis se culcidecimo lib. r. cap. 2. hsoria de rebus suo tempore in Europa ge- sis. Interim plane negandum non est, quod etiam Purpura parienti Imperatrici substrata sit; illud enim ex Fastis Consulari-ὲm H duciι Antiquissimi Scriptoris manifeste constat, dum ait: Ricomere & Clearcho Consulibus natus est Honorius Nodi in Purpuris dies. l. d. Sept. Claudianin de eodem Honorio Ardua privatos nescit fortuna penates s . . , . Et regnum cum luce dedit: Cognata Potestas Excepit Tyrio venerabile pignus in Ostro. Idem ominatur sponso eidem Principi: . Sic natus in ostro Parvus Honoriades genibus considat avitis.

in 3. consulatum. . - -

Sed ad rem. Purpura Principum, si ulterius progredi non

liceret, osculo salutabatur, quod vocabatur Labratum, Graecie n. Βασιλικον ἀσπατικὸν Βασιλεω id est, veneratio Principis, adoratio Purpurae, Imperii ; Guido Pancirosim rerum memorabilium primo, qui deperditarum titulum halet, Nu. σε. p. m. 2I. Edit. in quarto Anno Iσ6o. Francoserti, scribit : Qui Imeeratores salutabant, non exolculabantur illis genua ut hodie usurpatur, nec etiam manus , sed congeniculati, aut genubus fle- is purpuream ipsorum vestem tangebant. Atque hi sacram

426쪽

DE OSCULO HOMAGII, REVERENTIAE, ctc. 363

dicebantur Purpuram adorare: post L. I. C. de Apparitor. ' HAI. Praetor. L. in . &C. Si quis Servum, T. C. qui mihi. 36s eoae libro. Quod quidem illi cui licebat, non exiguo honori erat. Nullis autem nisi nobilioribus & meritissimis Ministris purpuram tangere permittebatur. Ea propter Ius venerandi Purpuram , inter Consulares Praerogari s numeratur , Servisque non

concessum fuit. L. 7. Cod. qui milit. pasi ceu hodienum etiam obtinet apud Magnates, ut non nisi digniores manus suae porrectione dignentur. Hunc favorem Veteres tanti secerunt ut ex Privilegio concederetur. Sic legitur in L. Sancimus. Coae de Consulib. I. ia. ubi dignitati alicu)us adscribitur, Purpuram Imperatoris adorare polle. Itaque inter honores maximos Consulibus atque summis tantum viris cancessum , Dion sGotho idus in Annotat. ad L. Primicerium , observavit. De isthoc favore , Imperator su pronunciat: uod semel eis detulerat consularis Processia, iterasse beneficio videatur, ct in Moranda nostra Purpura, vel in conlequendis cunctu Consulam honoribus se Privilegiis. Quam Purpurae adorationem aeternitatis adorationem appellatam censet Gothoseidus in annotat. ad Leg. Primicer. C. de Fabricens L. II. dicentibus Theodosio & Arcadio : Primicerium Fabricae post biennium non solum vocati ne, verum etiam honore donari praecipimus, ita ut inter Protectores ejusdem fabricae, per biennium adoraturus aeternit tem nostram suo quilque tempore dirigatur. Alriasus tamen

istum loquendi modum, quo Imperatoris aeternitatem ador re dicimur , hyperbolen appellat, M. IV. de .verb. significat. m. II. Ab Ammiano Manethno irrisam. Labro V. f. XX. Euod ad modum oc. vid. p.372. g. XXI. Legati externorum Principum togam Imperatoris Turcici in Palatio, juxta morem consuetum , hodie osculari tenentur. Sic in Legatione Maximiliani II. . Imper.

Superiori seculo Legati in conspectum Sullani adducti vestem eius de consuetudine osculati sunt, teste Martino Crum, libro.

427쪽

37o DISSERTATIO IX.

Ib. VII. Turco-Graeciap .m 11. Audiamus Petrum delia

428쪽

De Legato Belgarum D. Cornelio Haga ad Portam Othomanis nicam, Togam Sullani osculante vid. milhelm. Baudartias tib.

morat, quod legati esusdem Nobiles ad osculum manus Imiaratoriae admissi sint. Simile quidpiam inter Tartaros observatur. Ita enim Princeps Persicus Regis Tartarici Legatus ad Mitaque rum, sive Campi-Mareschalium , apud Fe ratinan

429쪽

372DISSERTATIO IX.

g. XX. Quod ad modum ipsum venerandi purpuram attinet, Belgicus Seneca, Li im Elect. lib. I cap. 6. Jam

superius citato, asserit, adorantes prius manum porrigere, deinde ad os referre solitos, cui incomparabilis Salmasius in notis ad Flavium Vopiscum contrariatur, nec non Mararmus in Lemcs Philologieo, voce Labratum , assirmando, quod adorantes prius manum Iabris admoverint, deinde versus Regem quem adoraturi erant, protenderint, unde phrases hae et Osculajacere, ba-μjactare, manu venerari. Quo ex ritu fortassis illa apud nos Consuetudo ortum traxit, quam honorandis aliis nostram dextram ori admovere solemus, Base os mains, Galli appellant. Sed audi ipsum Salmasium L aep. 4 I. edisserentem: M is ab isto Li o) scriptum est, adorantes manum praus porrigere, deindefatim ados referre soluos. Imo contra illi faciebant. Manum enim osculari, deinde eam versus illum, quem adorabant, protendere consueverant, & hoc erat, quod dicebant, osca Ia jacere. Tacisus lib. I. Usor. cap. xxxvI. Nec deerat Otho,. protendens manus, adorare Vulgum, jacere oscula, & omnia

ierviliter pro dominatione. Jactare basia apud Iuvenalem. Hadrus, jactat basia libicen, id est populum adorat. Iacere autem osculum is proprie dicitur, qui manum osculatur, deinde eam porrigit ad eos, quorum honori ac venerationi dat iulud osculum, nam protensione manus, quam prius erant osculati,quodammodo osculum ipsum porrigera& Iactare ad eos videbantur, quibus honorem illum deferebant. Hoc ostendit Iuvenalis cum dicit; Α facie jactare manus, laudam paratus,

Sic bene ructaVit.

. Qui a facie jactat manus, is utique manu faciem prius Iangit

430쪽

DE osm O HOMAGII, REVERENTIAE, cte.

tangit, quam eam iactet, & porrigit, postquam eam osculatus est: &sic quodammodo osculum jactare ac porrigere creditur. Manu venerari se manu salutare hoc dicebant. Tacitus de Nerone Cithara cantanter postremo genu flexus, & coetum illum manu veneratus est.Idem Neroni, factum innuere videtur Diobbro LXIIcribens: Nero in Theatrum prodiit,Gallionis voce nominatim citatus , stetitq; Caesar in scena habitu Citharoedi. Quin etiam ipse Imperator dixiti,domini mei,audite me libenter. Quae postrema verba, rnquit Franciscus Bernardinus Ferrartuae, de Aeclamationibuου seplautis veterum tib. II. cap. 26. pag. II 8. Crediderim a Nerone, tum maxime pronunciata, cum populum adorabat. Nec sane mirum, si Spectatores veneratur Nero, dum laistrionem agit, cum Imperatores ipsi aliquando theatrum ingressi, populum adorarent. Suetonius in Claudio ; eosdem spectacula edentes, surgens, & ipse cum caetera turba voce ac manu veneratus est. Et Claudianus in sexto de Honorii conis sularu carmine:

O quantum populo secreti Numinis addit Imperii praetens speciest quantamq; rependit

Majestas aeterna vicem cum regia circi. Connexum gradibus veneratur Purpura vulgus,

Consensumque cavae sublatus in aethera vallis Plebis adoratae reboat fragor. Propterea erudite Iohannes Meus in in Auctario Philologio cap. I 8. observavit,Imperatores medii & infra cavi collisis labris, editoque molliculo quodam ac fracto sono, oscula verius factat sequam dedisse, atque haec labralatasse nuncupata. Hi lirionem Nero pergit Salmasius, verum agebat. At Histrionum, Panis tomimorum & Cantorum mos hic erat, ut populum scenam ingressi adorarent. Vetus Epigramma: Ingressus scenam populum Saltator adorat. Sic aurigae flagello populum venerabantur.Cum enim manum ZZ a dextram

SEARCH

MENU NAVIGATION