Hercules piochymicus Petri Ioannis Fabri, doctoris medici, ac philosophi Monspeliensis ..

발행: 1634년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

i sapiunt sta praelarassa consentura

veris fortibus agendum sit , ut hanc transeant mortalitatem, ut in meliorem transcribantur sortem, relicta siti fama, quae nobis facinora illa insignia virorum fortium, ob oculos ponit, reres ab his praeclare gestas memorare cogit ue ita ut nec in praesenti, nec futuris seculis unquam desinant , sed perenniter ubicumque vivant, Vt heroum antiquorum racinoribus clarum ac manifestum habemus: floret enim eorum fama apud nos. Et si eorum praeclara facinora vero humini approbata fuissent,& Deo vero collaudata,in veruDeorum seu sanctorum numerum relati fuissent Heroes illi, ut & infinitiqui verum Deum coluerunt Christiani relati sunt, ob res ab eis praeclare ac sancte gestas, virtuti, Deoque soli relatas : haec enim sola facinora praeclare gesta censentur ; reliqua vero ostentationem potius & vitium ipsum sapiunt, quam virtutis oleant flores. Itaque qui Herculem antiquorum contemplabitur Nemeum Leonem iugulantem, & detractam eius pellem pro insigni gestan tem, mirabitur una virum sorrem ac pr clarum in hac miseriarum valle tanquam in sylua Nemea, calamitateS Omnes, miserias, ac Vitia cuncta svincentem ac superantem , & Vitam shauc tanquam calamitatum pellem re l

52쪽

PIOCHYMICUS. 3 Tmiseriarum vitiorumque omnium Cutem patienter ac fortiter , ut decet verum Herculem pro insigni serentem, ac gestantem : laudabile enim est, &praeclari viri insigne praeclarum,incommoda , dc taedia vitae humanae fortiter

ferre, ac tolerare.

Sic abunde me satis fecisse puto, moralibusPhilosophis: Videamus iam qui arcani Chymici, & Philosophiae naturalis increti contineat haec fabella. id per Nemeam sylvam & Leonem hunc

Nemcum omnia depraedantem Chymici intelligant, eorumque rationes αfundamenta explicemus: ne Misochymici nostrorum inuentorum Osores &contemptores fictum hoc omne , &otiosae mentis opus cxistiment: Sine enim ratione &authoritate nolum US, harum fabellarum explicationes inlucem prodire, & in censu & peculio veritatis reponere. Sciunt omnes qui tantum summis labris degustarunt chyrnicae artis dogmata, apud ipsam artem, hyle esse piaecipuum artissubiectum hyle autem syl-ua est, dc confusio quaedam rerum omnium in prima rerum materia, indigesta mole contenta : haec autem materia priina quae Vere ii'λη , apud Graecos,

seu sylva & confusio apud Latinos dici poῖ eae subiectum &obiectum chymicae artis est; cum enim rerum Om-

vita patien rei serra.

53쪽

38 HERCULES nium haec sola materia persistens, ac

permanens habeatur , & ars chymica rerum persistentium & permanentium naturam ignis ope quaerat, cum in ea sola rerum veram & exactam scientiam consistere credamus , ideo haec sola re rum Omnivvltima materia obiectum est chymicae artis, & haec cum o λου dbcatur 1eu sylva,& confusio, non immes rito Nemea sylva antiquorum nobis indicabit primam chymicae artis viat riam. In Nemea siquidem sylva, opaca erant Omnia, obscura, & caligine vin tura eb' brosa plena; sic & in materia prima, opaca sunt omnia, tenebrosa,tanquam in Veram noctem congesta 3 ita ut sub eius caliginoso tegmine, lateant omnia. Produxit Nemea sylua ,& enutriuit Leonem inusitatae ac incredibilis magnitudinis omnia depraedantem, quae huicce Nemeae regioni pretio erat& utilitati. Materia autem chymicorum prima, tanquam altera noua Nemea sylva producit, & suo innato humido educat salem fixum & permanentem, quem Leonem viridem nuncupari vere sciunt omnes,eumque omnia pretiosa qualiscumque tant pret ij,& utilitatis, in ea ipsa materia prima

deuastare, corrumpere, & in sui occultum redigeret. Lco siquidem hic viridis adeo est insignis virtutis ac inusitatae

fortitudinis ut omnia vincat, dc in sui

54쪽

PIO CHYMICUS. 3 vnaturam conuertat, imo aurum , dc

argentum ipsum , omniaque metalla deuorat, & suo ventriculo concludit, ac perquata optime digerit; non secus ac Nemeus ille Graecus Leo, qui huius figuram & imaginem nobis typice repraesentat. Hercules hunc vicit ac superauit, eiusque detractam pellem toto vitae suae tempore pro insigni ge

Hic vertitur totius Alchymiae in do : latent ibi secreta quismaxima: in his fabularum umbris, in Elixere Ar bico, seu opere magno Philomphoru,

materia prima metallorum Nemeam sylvam nobis repraestentat. Aqua Mercurialis , seu humiditas illa primigenia

metallorum Leonem Nemeum nobis exhibet: calor autem innatus rixatas ac Coagulans aquam Mercurialem Hercules nobis erit. Haec autem omnia itavere&physice interpretari debere, α ratio dictat, & amhoritas antiquorum Chymicorum approbat, Ut iamiam in procinctu videre est ac legero. Materiam primam metallorum , &pr cipuum artis sipagyricae obiectum,fyltiam dici, Sca Philosophis antiquis& modernis vere ita nuncupari liquet, ex Herme te Chymicorum patre quili-hro suo de lapide Occulto, nominathanc materiam hylealem,& syluosam:

Omnes autem Philosophi qui litvic

55쪽

HERCULES materiam suis scriptis ac literis pates Cere voluerunt, per sylvas umbrosaque loca,obscura& caligine plena dese' cripserunt: fons enim ille Chy micus ex quo scaturit aqua Mercurialis , clauis Mercimus praecipua totius artis , numquam inphoi ob a aperto, re in vijs publicis resilit, quam-eosum se uis in Omnibus locis reperiatur occuleariat. te, & natura, inuisibili temper: modo, utatur in omnibus, nihilominus nusquam in aperto est, sed semper in oc- 'culto & latitanti loci alicuius recessu, mirandas illas fundit aquas,quae topiaria Chymica viridantia ,& semper germinantia conseruant ac tutantur.

Si haec aqua Mercurialis in sylvom

dc umbroso non lateret loco, iamdiu triuialis,& vulgaris esset Alchymia, cum ex ea sola dependeat totius artis opus: quae supersunt peragenda, ludi Veri sunt puerorum & opera muliersi. Proinde sylva mera estNemea haec materia, quae Leonem hunc Nemeum enutrit. Si quis hanc materiam notam ' habere cupiat, quaerat necesse est in occulto rerum sinu,ubi reperiet; in aperto siquidem, huc est in superficie re-rum plana, & cortice numquam inueniet. Umbrosa, sylvosa, & caliginosa est haec materia & inde in centro re-

Centrum re rum quaerendam eta arguendum est, rum ρmrarum cum centrum rerum omnium Occul

μέμυ- -& obscurum, quod idem est

56쪽

lle umbrosum & syluosum : unde nothimmerito clamant omnes Philosophi. occultum fac manifestum,& habebis magisterium , in occulto enim sinu, &anfractu metallorum,dcmineraliu latet humiditas quam quaerimus,& postula--s ut chymicum opus perficiamus. Humiditas autem haec, quam Leonem viridem dicunt omnes propter insignein cius caliditatem, & soluendi Vim , ac proprietatem , quae Leonum voraci edacitati respondet in metallis omnibus, & praecipue in opere Chymico, quod mera sylva est, omnia deuastat, destruit ac consumit quae superficiem primam rerum. & huius operis exornabant : unde hoc potissim tina iure dicitur Leo, fortistimus enim ani. cv ββ malium omnium Leo.&voracissimus

omnium cst, carnes sitquidem & octia animalium omnium cruda & in cocta digerit,coquit, & in sui naturam con uertit: Humiditas siquidem mctallica,

haec, ex omnium Chymicorum auilaoritate & cxperientia omnium humiditatum & aquarum fortissima est , dc

omnium voracissima censetux , cum

tantam, & adeo praepotentem habeat a vim di luendi , & metalla cuncta,& aurum ipsum metallorum omnium Ditissimum in aqueam penitus reducat substantiam adeb ut vere dicere valeamus hanc aquam, mctallorum car-

57쪽

42 HERCULEsnes & ossa cruda & incocta vere digerere, coquere, & in sui ruturam conuertere, non secus , ac Verus Leo, qua comedit in sui naturam conuertit. Sunt Philosophorum quamplurimi, qui hanc aquam, seu metalloru radic Iem humorem Leonis nomine & natura depinxerunt, ita ut non solum fa-hulae huic Herculeae, hoc condonare valeamus, sed& multorum Chymico

rum scriptis approbatum censeamus. Maneat ergo ratum ac firmum, aquam Mercurialem chymicam quae ex prima metallorum materia miris modis eliis a Mem Clitur, Leonem Viridem ac Nemeum furialis vin- vere dici, & interpretari posse, qui niM debet seu Herculis nostri robore ac sortitudine

coagulari.

Vincatur, detrimento potius est opcri nostro, quam decori, ac ornamentos at si vincatur & debelletur, insigni no- his erit gloriae, & laudi eius mors, cisis que detracta pellis,insigne iambiserit terigumentu,aduerSus rerum fortuitarum casum Sc miseriar humanae vile sortem. Vnde autem desumemus Herculem hunc, Leonem hunc Ne meum omnia depraedantem, iugulantem, ac debellantemt Superius variis in locis varias attulimus Herculis interpretationeS , ut historiam tabulosiam Herculis, hisi riain veram Chymicam , & moralem faceremus. Iam verti,ut quintum hunc Herculis laborem ad Chy micas opera-

58쪽

P 1 o C M Y M I C U S. 43tiones referamus, dicemus Herculem

ibi vi& in quarto Capite huius operis diximus, interpretari posse, & debere, vim coagulantem & fixantem salis metallici qtiae coagulando, & lixando

aquam Mercurialem vere dicitur I co- Detraherenem Nemeum iugulare,& tincturam eius rubicundissimam detrahendo, &ad superficiem eius euocando vel e / tunc teraporis dicere possumus Herculem nolirum, seu vim ac facultatem fixandi falis nostri fixi metallici detrahere pellem Leonis nostri Nemei, seu humiditatis metallicae, & Mercurialis,& toto vitae suae tempore, pro in1igni ingestare: nunquam enim colorem hunc rubicundum amittit,quo post mortem tingitur & coloratur pellis LeonIS nostri rubet; at eius est nobilissimum ac praeclarum insigne, quo decorari possiiunt Chymici omnes gaudere, tan quam ab omnibus humanae miseri. ae &calamitatis stimulis tuti ac salvi. lienim Chymicolum Leonem hunc Nemeum iugulant, eiusque detrahere possunt pellem,VeriHercules habentur,& omnia munci huius, & vitae pericula superant & euincunt e tincturam enim sic Philosophorum obtinent i c arca

num,

59쪽

Diomedes,

Me est rudes Θineuiti via

Regem equos suos hossitκm cara tibus, σsanguine depascentem , dea incens Hercules quia Moralibui scidimicis Philosephis

indicet.

ac miserandus humanae vitae cultus omnibus in saeculis,ut non unicum Diomedem Thraciae regem, in perniciem humanae vitae, enatum fuis- 1 e existimauerim, sed & infinitos priscis saeculis & iamiam innumeros enatos fuisse credam, qui hospitum suorum carnibus & sanguine depascunt equos suos. Nec datur unicus tantum Hercules qui eorum crudelitatem ac feritatem compescat & cohibeat. Eatenus hisce saeculis felicior fuit priscorum saeculorum antiquitas, cum unicum saltem habuerit Herculem huius inmanitatis vindicem. . Quis enim hominum est qui rudem& aiperam vitae suae rationem tot vir-

60쪽

PIOCHYΜICVS stutibus, ac probis moribuS exornet, quot opus est ad vitam suam omni fera oci,rudi, & aspero huius saeculi cultu expoliandam, adeo ut virtutes Omnes& probi mores tutum apud jpsum habeant locum, & hospitio recipiantur liberali, duni rudem & asperam vitae

suae rationem excolendum veniunt ne

viiijs suis tanquam equis depascendis

tradantur: Nemo mehercule, nemo reperitur qui aduenientes virtutes, α

probos mores liberali ac tuto apud se recipiat hospitio. Omnes Diomedem Thraciae regem mirantur, hospites suos equis nostris seu viiijs deuorandos tradimus: Nec est rixandu & capite nutandum, quod Equos vitia, dc prauos animi nostri

mores interpreter ue hoc enim Graeco Equἱ momrum antiqui fecerunt, Homero mon- semansmisia.

strante viam in Equi Troiani fabrica&structura, quam fraudis & viiij fontem sciunt omnes: quod enim fortes ac praepotentes viri, decem annorum spatio , aperto Marte deuincere non potuerunt, equuS Unus, Vna sola nocte debellauit. Sic equus Vnus fraude plenus, ac Vitio turgens Troiam inuictam superauit, non bos, non Elephas, non Leo, nec aliud quodvis animalium, ad hoc scelus perpetrandum adhibitum fuit. sed solus equus tanquam humanae fraudis capax, dc crudelitatis hu-

SEARCH

MENU NAVIGATION