Historia ceu verissima a calumnijs multorum vindicata, quae refert M. Vlpii Traiani Augusti animam precibus diui Gregorii pontificis Romani a Tartareis cruciatibus ereptam. Quod D. Hieronymus Stridonensis S.R.E. presbyter fuerit cardinalis tractatus

발행: 1583년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

. Cardinalitio .. I Dilcones non essent plures per parariarum examen, quam duci: Cardinales autem urbis Romae 7. ita tamen Vt Dalmaticis uterentur , & Palla li-i n olimia eorum laeua tegeretur,& in 7.capit. eiusdem Synodi sunt haec verba. Ita quoque Sylvester clara voce dicebat ad Episcopos, qui in ea Synodo psentes erat, ut a Subdiacono usq; ad lect re omnes subditi essent Diacono Cardinalis Urbis Romae, in Ecclesia honorem repraesentates etidem . Prisca igitur Cardinalitia dignitas, & amplissimus ille senatorum Pontificiorum ordo ante Hieronymi aetate institutus & propagatus est,ut nemini hinc liceat dubitare, Hieronymum in il Ium Senatum a quovis sui temporis Pontifice cooptari potuisse. Nec mouere quenquam debetis, quod in cap. Sancta Romana Ecclesia 1 s distinet.

dum auctorum piorum opera recensentur, & eorum lectio fidelibus commendatur.Opuscula etiaB. Hieronymi presbiteri interseruntur, non tameaddatur Presbiteri S .R. E. vel Cardinalis ; sicut factum est,quum opuscula S.Ioannis Chrysostomi referuntur, dum dicitur: opuscula Beati Ioannis Constantinopolitani Episcopi. Quod si D. Hieronymus Presbiter Cardinalis fuisset,no esset ea comendatione destitutus, sicut no praetermissus est, S. Ioannes Chrysostomus, qui Episcopus simul Constantinopolitanus insinuaretur. Non inficior

102쪽

De Diui Hieronymi in illo Gelasii Papae decreto Hieronymu non Car

dinalem, sed Presbiterum dumtaxat Vocari, contrario Cyprianum, Athanasium, Basiliunti, Hila rium, Augustinum Episcopos;verum no fuit adeo curiolus,& selicitus Pontifex in huiusmodi titulis congerendis, contentus docuisse, quos auctores legere vel fugere Christiana plebs debuisset Pra sertim quum nomen Presbiteri saepissime cunia Presbitero Vrbis Romae, aut Presbitero Cardinali apud priscos coincidat. Quod inter alia egregie probat contextus accusationis & purgationis Po

lychronij Hierosolymitant E scopi Pontificatus

scopus Urbis Romς conuocauit Universam Syno, dum Episcoporu & Presbiterorum Romanorum, clerosque in Basylicam Conitantinianam, & ibi sedens cum Episcopis Cleroci; de omni Vrbe Roma astante . Sedentibus itaque 8 i. Episcopis, &48. Presbiteris,& 6. Diaconibus, &c. Presbitearos vocat de Diaconos eosdem , qui & Cardi nates erant. Nam paulo post subiungitur; Ordinauit aute uniuersa Synodus, & elegit de s uo ordine tres Episcopos Castum, Foelicem,& Abundium, de tres Presbiteros Vrbis Romae Archidamnim, P trum, & Demetrium; S duos Diaconos Ciues Romanos Lollianum,& Leonem,& misit eos Hierosolymam.

103쪽

i Cardinalitio 2 18 silmistiG. Est cap.8.& subscripserunt omnes in

eius damnationem Episcopi, numero 76. N duo Diaconi Cardinales Romani, &tres Presbiteri, dc tres Episcopi, qui directi filerant, concluserunt, subscribentes in eius damnationem. Qui antea simplices Diaconi referebantur, post pauca Cardinales esse dicuntur. Idemque prorsus de Presbit ris concipio. In epistola item quς a Concilio Mfricano ad Bonifactu 1. Vibis Romae Episcopum mittitur,haec reseruntur; Quoniam Domino placuit, ut de his, quae nobiscum egerunt Sanctificatus nostri,coepitcopus Faustinus, & conpresbiteri philippus, & Ailesius, &c. Quos conpresbit ros appellar,constat; Cardinales extitisse. Et pro Bonifacio Pontis Romano legentes praesedisse in eodem concilio. Quo etiam loquendi more vititur Damasus Hieronymo seribens: Damasus,i quit, fratri de compresbitero Hieronymo in Domino salutem. Et ibidem in fine sebiungit: Peto ergo per fiatrem & Compresbiterum nostrum Bonifacium,ut lubeat fiaternitas tua rei huius nobis aperire vestigia .'::Liquet autem Bonifacium, hic a Damaso Compresbiterum appellatum, Cardianalem Lisse,& ex Cardinali Pontifice Romanum creatum, post Damasi, Strici j, Anastasij, Innocen

Ea dinales

104쪽

De Diui Hieronymidinales aliquando appellatos depraehendo. Qua- reno ab re nulli colligere videor,& a Gelasio Hisronymum antonomaticos Presbiterum appella

tum,qurid quum post pauca ibidem Orosium, &

Seduliu recenseret non illos Presbiteros dixit, qui tamen proculdubio erant, ut aliquid in Hierony mi P resbiterio peculiare insinuaret . . Vnde ordi'nem quendam sequutus, primo loco Episcopos numerat,mox Hieronymum adiungit, postremo Sedulium & Orosium commemorat. Sed Hieronymum Presbiterum inducit,reliquos autem supprimit: eum soli Hieronymo honorem attribues, qui non simplex, sed S. R. E. Presbiter habebatur. Accedit ad hςc tempore Sanctissimi Pape Gelasij, qui vixit in Pontificatu anno Christi 49 2. minore multo rationem Cardinalium habitam, atq; nuciprocessu temporis factu est, electione Pontificum ad Cardinales deuoluta, abrogato ab usu Caesarudesignandi Episcopos Romanos, aut confirmandi, Clero & Populo Romano a serendis su stragijs, ut solebat,excluso, ut amplissimus hic ordo, clarissimusque sicut hodie cernimus, euaderet. QUI plurimis deinde titulis & honoribus a diuersis Potificibus honestatus, Innocentio III I. praesertim, Paulo II. Veneto in splendore ac gloriam pra sentem eIupit. Qirum parum ante Gelasium Car

dinales longe Episcopis inferiores haberentur. In

105쪽

Cardinalitio. Is Synodo namque Nicena Osius Episcopus Cordubensis duos Presbiteros Cardinales praecessit, qui simul cum ipso legationis vice pro Beati stimo Papa Sylvestro fungebantur. Primus Osius seditia, proposuit, & decretis concilij in hunc modu sub-1cripsit: Osius Episcopus ciuitatis Cordubesis prouintis Hispaniς dixit;ita credo, sicut superius scriptum est. Demum Cardinales Presbiteri subsequuntur; Victor & Vincentius Presbiteri Vibis Romae pro venerabili Viro Papa, dc Episcopo nostro S.Sylvestro subscripsimus, ita credentes, sicut supra scriptum est. Et post Gelasium idem iidem in Concilio Romano sub Gregorio i. tepore Mauri iij, Tiberij,S Theodosij Augullorum Pontificatus eruciem Gregorij anno 1. qui incidit in Christi annum 19 . prius cuncti Episcopi subscribunt, posterius 3 3. Cardinales Presbiteri, qui in illa Synodo interfuere.Nullus etiam illorum Cardinalis enuntiatur, sed latum titulos Ecclesiarum, quibus

Iraficiebantur, adiungebat. Unde non est dissiciae,colligere,Cardinales, qui ea aetate Vivebat, prosbiteros dumtaxat, aut certe Presbiteros Romanae Ecclesi.e de more vocitatos. Este, quam dici Cardinales,utique malebant. Quam cosuetudinem sui temporis sequutus Beatillimus Papa Gelasius, s lum Presbiterum Hieronymum Vocauir, nosi

plicem, sed Roman et Ecclesiet Cardinalem aut prumarium

106쪽

i De Diui Hieronymi marium innuendo. Et de obiectionibus p positis tandem satis, quibus pro tenuitate ingenii mei videor abunde respondifle. Nihil igitur residuum nobis est, quὀd ultra praestare debeamus, quum

id quod a principio polliciti sumus, satis Haperque

absoluerimus. Si ergo quae diximus tot illustriumvirorum testimoniis collantia firma sunt, quid nitemur Sanctissimum Hieronymum quantula, cunque hac gloriola deturbaret Si adeptus, si prudenter eum magistratum administrauit;cur noluismus, illum habuisset Repeti non possunt: quae triaginta annis pacifice possidetur, & post mille a Hieronymo, quae cunctarum gentium consensu, S pace obtinuit, auferemust Paucorum temporum spacium susticies est, ut res etiam aliena in dominium

transeat bona fide occupatis; & tot, quae praeteri re Isicula non sussicient,rem sibi propriam Hiero nymo vendicare ξ Reclamet, & litiget, quantum velit, Erasmus, debachetur in Patres Purpuratos, Sanctissimum Hieronymum a Collegio, Sc soci tate Cardinalium mittatur deturbare ; nusqua tamen proficiet, quod tentauit. Retrahere enim homines ab ea opinione non poteri quam semel imbiberui ; imo eo tenacius insidebit animis pio. tu, qud ipse acrius labefactare conatur. Neq; valde cu radum est, si unus nobis Erasmus aduersetur, homo ad calumnias irrisiones natus, qui nihil 14 - sibi '

107쪽

Cardinalitio. ' 1 osibi antiquius duxit, quam traditiones impugnare,ci eremonias singulas euertere,& demum demoliri, quae pietatem sapiunt cuncta. Atque is pn

terea nde caret, uim monumenta Omnia, Vt religioni insenia, Romana censura ut suspecta abrogantur. Quod si paucorum testimonia rem amisbiguam,cur multorum no facient certam Si paucorum sententiae sat sunt ad refellendum, cur tantorum non sufficient prorsus ad probandumὶ Monumςnta pleraque periere priscorum auctorum, si extarent,sorsitan non laboraremus. Nunc quia reparari intercisa nequeunt, selectorum virorum

lectione destituimur; fidem paucis, qui supersu runt,necesse est tribuamus.Et quando caetera prς sidia defuissent, communis consensus& antiqua traditio ad astruendam fidem praestitisset. Si enim Gentilitia insignia vetustis marmoribus, aut sepulchris insculpata antiquitatem, atque nobilitatem alicuius fami liae testantur, cur non picturae&se-polturae tam longa aetate in templis ast uatae, & a maioribus quadam approbatione susceptae longe firmius testimonium reddes Cardinatatus Hieronymi 3 Cur igitur Collegium Illustrissimum Cardinalium tanto collega privabimust Cur illis tantum lumen eripimus Cur ab amplissimo ordine Sanctissimum doctorem inuidetes subtrahimus

Quid incommodi ex huiusnodi fid alicui inferimus λ

108쪽

De Diui Hieronymi Cardinalitio. rimus λ Quid iniuria: irrogamusὶQuid gloriae cuiquam adimimus Z Si in Coelis aliqua gloria pro eo magistratu probe administrato respondet, In te xis,par est,humana etiam conseratur. Si tulla, si consentanea, si verisimilia suademus, quid obstat, quo minus ea recipiatur semetia quq pietati concors, honori, N: gloriar sane issimi Hieronymi sus fiagetur Si demum testimonia primae,5 media & infirmat classis auctorum consentiunt, si coni ctura docent, si traditiones eandem nobis verit

tem insinuant, non est profect5 quod de Presbit ratu Hieronymi Cardinalitio dubitemus. FINIS.

Omnes sent Duerniones.

SEARCH

MENU NAVIGATION