Historia ceu verissima a calumnijs multorum vindicata, quae refert M. Vlpii Traiani Augusti animam precibus diui Gregorii pontificis Romani a Tartareis cruciatibus ereptam. Quod D. Hieronymus Stridonensis S.R.E. presbyter fuerit cardinalis tractatus

발행: 1583년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Cardinalitio. 7Messanensis, qui vixit anno Christi I 3oo. Sub Theodosiij, inquit, Imperio multi viri claruerunt insignes, & imprimis B. Hieronymus, qui ex Dalmatiae partibus filius Eusebij fuit, qui Romania veniens ibi baptizatus est, & paulo post anno 3 9.

aetatis suae Presbiter Cardinalis est creatus. Ioannes item Andreas Bononiensis Iure Cosultus, qui vixit anno Christi I 3oo. Urgenti deuotione,Vt IΡ-

se fatetur, aedidit librum, quem inscripsit, Hieronymum opus. Qui liber in Bibliotheca asser uatur Vaticana , . inibi namque legitur: Hier nymus 'uum esset annorum 39. Cardinalis Prc-sbiter ordinatus est ad Titulum Sanctet Anastas , in quo fastigio, quum multa dignitate,&C. Ioannes item Turre Cremata ordinis Praedicatorum Episcopus Cardinalis Sabinesis, qui floruit anno Christi 14 o.in quaestionibus, quas super Euangelia totius anni disputauit, &in summa Ecclesiae libr. 7. cap. 8 3. latissime probat, D. Hieronymum Presbiterum Cardinalem Sanctae Anastasiata Liberio Papa fuisse creatum, diluitq; singulas obi ctiones, quae ab aliquibus in contrarium adseruntur. Auctor etiam sequentiae, quae in missa ipsius Sancti Doctoris in Ecclesia canitur, quam puto

antiquiorem esse, quam debeat in numero aucto rum mediae classis ascribi, eandem esseri sente

tiam , Cardinalis, inquit,post esse, , ad Orierare

82쪽

De Diui Hieronymitem profectus est abiecto onere. in lectionibus ite vitae ipsius Hieronymi, quae in Breuiario ordinis Sancti Hieronymi leguntur, & dicuntur, decemptat ex Augustino, Ambrosio, Liberio, Gregorio idem habetur, Hieronymum fuisse Romς Presbia rerum Cardinalem. Et ne pergamus, molesti es. se, de auctoribus mediae Classis hucusque satis.

Veniamus ad recentiores, quos In extrema classe collocauimus. Quorum primus occurrit Ioannes Nauclerus Praepositus Tubigesis,qui vixit anno Christi 11 oo. in L. suae Chronographiae libro, Generatione II. Hieronymum doctorem sanctissimum Roma. Ecclesiae Presbiterum Cardinalem profitetur. Philippus, item , Bergomensis Ordinis Eremitarum S. Augustini,qui vixit anno Christi l 93. in v. lib. supplementi Chronicorum eius dem est cum superioribus sententiae. Consentit M. Antonius Sabellicus libr.9. AEneadis 7. Presbiterum Cardinalem Roma: Diuum Hieronymum nominatum. Andreas , item, Barbati a Syculus Patria Messanensis insignis Iure Consultus in tractatu de Praestantia Cardinalium quaestio. r. communem fore opinionem ait, Diuti Hieronymum fuisse presbiterum Cardinalem: scripsi autem illum tractatum ad Bessarionem Hicenum S. R. E Episcopum Cardinalem Fusculanum tunc Bono

rua Legatum anno Christi 1 7o. Philippus pi ςt

83쪽

Cardinalitio. 8rea Probus non ignobilis, nec contemnendus a ctor in 6. Decretalium tract. de Haereticis. cap.per hoc. in sententiam aliorum delaendit. Claudius a Rota Doctor Theologus Ordinis Praedicatorum in vita ipsius Hieronymi subscribit sententiae etiasuperiorum. Laurentius item Masibrilus Fulgunas in hymno D.Hieronymo dicto, sic canit. Hunc tantum aspiciens generosi pastor ovilis F ulgere Cardineo fecit honore virum . Paulus ulterius Morigia ordinis Iesuatorum in eo libro vulgari, que de Origine, & Progressu imscribit cunciarum religionum, idem multis com firmat cap. 16. Super sedendum censeo a recenti

ribus reliquis, qui licet plurimi sint, no est otium nec consilium singulos euoluere,ium quia ingens fatigatio esset, tum ne fastidium & molestiam legentibus afferamus. Si enim propositi non sufficiunt, quantumcunque plures Opponamus non faciet satis. Ad coniecturas ergo transeamus, quς fortassis alicuius momenti erunt ad hoc factu comprobandum. Constat Diuum Hieronymum ordinatum fuisse presbiterum quum trigesimum ageret annum a Paulino Episcopo Antiocheno,ut ipsemet testatur epistola 6 i. ad Pamachiu;& Epiphanius epistola 6 o. ad Ioannem Hierosolymitanum Episcopum. Quum igitur omnes fere comvcniant, Hieronymum factum presbiterum E

clesiae

84쪽

De Diui Hieronymiclesiae Romanae, peculiare aliquid significare vo.

lunt. Nam citra consuetudinem & v1hm Ecclesia Romanae erat, alios quam Cardinales Presbiteros aut diaconos Ecesesiae Romanae appellari. Nam si ideo quispiam Presbiter Ecclesiae Romanae censebatur, quia iccundum illius ritum esset ordinatus , omnes pariter & Presbiteri Diaconi Orbis Ecclesiae Romanae & presbiteri & Diaconi diceretur . Si autem ideo Hieronymus Presbiter Eccle sitae Romanae dicatur, quia Romae fuit ordinatus, fieri prorsus nequir,ut idem & unus Antiochiae &Romae ordinaretur : nisi velis fateri, bis illum in Presbiterum ordinatum, quod sacrilegum esset cogitare. Superest igitur, ut Antiochiae ordinem, Sacrum susceperit, Romae Cardinalitius titulus accedens,ornamenta dederit Presbiteratus:& cum 3 o. anno a Paulino Episcopo Antiochiae, 39. Rom. ae creatus Presbiter dicatur , necessarib colligiamus, in altero de simplici presbitero: in altero de Cardinalitio sermonem factum. Sic enim consu uit dici,aliquos Episcopos Presbiteros creari, qui antea Episcopi erant, & Presbiteri: sed creari aut ordinari dicuntur excellentiori modo pristinum gradum Presbiteri aut Presulatus obtinere. Quod autem Hieronymus Presbiter Ecclesiae Romanae speciatim & diceretur, de esset, extat inter caeter

testimonium Adonis viri Sanctissimi, paritetquς doctissimi

85쪽

Cardinalitio. 'doctissimi Archiepiscopi Treuertensis, qui ante

annos extitit so O. tempore Gregorij v II. & ob vitae summam integritatem tantae extitit auctorit iis, ut ab eodem Pontifice ad componendas res inter Henricum dc Radulphum, qui de Rom.Imp rio contendebant,una cum duobus collegis de latere Sedis Apostolicae Legatus destinatus fuerit. Hic in libro, quem edidit de Vitis Sanctorum, ubi de Hieronymo sermonem facit; Hieronymus,inquit , vestem Christi puer Roma sitscepit, ibique

litteris graecis ac latinis apprime eruditus est. Postquam autem omnium mundanarum studium litterarum adeptus est,probatissimorum quoq; monachorum habitum,factumque imitatus est, Romanae Ecclesiae postmodum presbiter ordinatus. Haec Ado. Quae etiam eodem tenore leguntur in

tomo Aloysh Lippomani folio 1 Iin lectionibus Breuiarij Dominic. quae leguntur in natali-tijs Diui Hieronymi cum decreto Iulij 3.Rom.Pontificis iudicio, studio, S: diligetia virorum docti L. simorum , quibus illud negotium suit in comitijs

generalibus Salmaticς celebratis commendatum, ut amputarentur ab illo Breuiario omnia, quae videbantur apocrhypha,& minus cohaerentia, de B. Hieronymo legimus: Hieronymus ingenti doctrina ac lanctitate celebris Romam reuocatur, ac Presbiter efficitur Presbiterum aute Romanae Ec-

C clesiae

86쪽

De Diui Hieronymiclesii e institui, aliter intelligi nequit, quam nouo titulo insigniri,ut quia antea simplex, i peciatir deinde, Presbiter Romanae Ecclesiae primarius diaceretur . Primari j autem Presbiteri idem prorsus sunt, qui Cardinales, ut colligitur ex cap Constantinus dist.9 6. ubi hςc verba referuntur:Vtris etiam diuersi ordinis reucrendistimis Clericis S.R.Ese seruientibus illud culmen singularis potentiae, prς excelletiς habere sancimus,cuius amplisimus noster senatus videtur gloria adornari. Neq; ambigendum est, nomine reueredi simorum Cardin tes intelligendos venire, quum adeo honorificum

nomen, non nisi personis in magna dignitate constitutis conueniat, iuxta ea, quae habentur in cap. In nomine Domini et .dissi Trahitur rursus S aliud argumentum ex Verbis ipsius Hieronymi in expircatione 3. cap. lsaiae, quavis perperam a Gratiano refetratur. Io. q. I. ex epistola ad Rusticum Ecclesia habet senatum,cς- tum Presbiterorum, sine quoru consilio nihil monachis agere licet : Senatum quoque Romani h bent,cuius consilio cuncta agebant, & nos habemus Senatum nostrum coetum Presbiterorunia.

Quam sententiam,quu Archidiaconus explicui L. ser,dicebat; nomine Senatus Presbiterorum quosdam Romanam Ecclesiam intelligere, quae dici tur habere Senatum,id est collegia Cardinalium,

87쪽

Cardinalitio. 1 o quibus Constantinus au storitatem Senatoru concessit,ut habetur in superius citato cap. Constantinus 96. distin. erumpens in illa verba, ut idem bis repetamus: Viris etiam diuersi ordinis reuerendinimis Clericis Sanctς Romanae Ecclesiae seruientibus illud culmen singularis potentiae, S praecellentiae habere sancimus, cuius amplistimo noster Senatus videtur gloria adornari, id cit, patritios &eonsules fieri, nec non & caeteris dignitatibus Imperialibus eos promulgamus decorari. Quom igitur dicat ipsemet Hieronymus, nos Senatum habemus, videtur Cardinalium Collegium insinuare, di seipsem ut collegam connumerare; quam quidem 1ententia probat Innocentius de re Iudicata.

Eli & alia coniectura deducta ex verbis ipsius Hieronymi scribentis ad Geruchium & Monogramiam laudatis, quae sic se habent: Ante annos plurimos quum in Chartis Ecclesiasticis iuuarem Damasum Romanae Urbis Episcopum, & Orientis atque Occidentis Synodicis Consultationibus re--nderem,&c. Ex qua sentetia facile colligere licebit, Hieronymum primarijs Urbis Romae Presbiteris, unum extitisse. Minus nanque adeo praeclarum respondere consultationibus, quae ad Pontificum ex Orientis,& Occidentis Synodis deferebantur, ut i litus sententia, aut probarentur, aut improbarentur, vero haud simile apparet, alteri Pre-C , 5bite-

88쪽

De Diui Hieronymi iterorum, quam Cardinali demandari de in

se, neque prouintia ingens α ardua,ad alios honostius, quam ad Cardinales PreSbs rei os spectabat . Quod certe clarius .confirmat Damalunt ministerio Cardinalium in simillibus munijs usum, non autem simplicium Presbiterorum, aut Diaconorum . Extat enim antiquillima membrana manu

scripta in Ecclesia Chatredali A reti na donationeresseres, quam quidam Zenobius Senator Romanus eidem Ecclesiae tempore ipsius Damasi Pomtificis fecerat, in qua est huiusmodi subscriptio:Et ego Ioannes S. R. E. Diaconus Cardinalis ex parte Damasi Pontificis laudo, & confirmo. Sub oleo sugillaturos quos iam vim huius rationis,respondentes; Hieronymum a Secretis Damasi Pontificis fuiste, iuuastri; illum in Ecclesiallicis Chartis; consultationibusque Synodicis respondisse, nihil pr ter ministeri u Hieronymi in eo munere,in quo inseruiebat Damasse, significare. Qesi vi magister Epistolarum oracula ipsius Damasi scribebat, dictabat, transmittebat ubiq; locorum, sicut de m re habent, qui a secretis principum ministri assumuntur. Verum hac euasione tam facile elabi nequeunt . Hieronymus namq; si huiusmodi ministerium significare vellet, voce non uteretur arrogantiori,-inselenti, iuuare inquam, sed potius diceret inseruire, aut ministrare Damaso in cha tis scri-

89쪽

Cardinalitio. IItis scribendis, neque adderet respondere Synodicis consultationibus, sed mitius loqueret scripsis. se, responsa dedisse, transmistisse, ordinaste, aut expedi sic; no respondere,veluti auctoritatem usurpans, quam ex solo minitterio non habebat. Ministris namq; non conuenit, iuuare principes, sed illis obsequi &inseruir . Hoc ad eos praecipue spectat, quibus principes arbitrium negotiorum committunt, se ab huiusmodi cura subtrahentes. In hunc more Romanus Pontifex facit qui in par tem Ecclesiasticae gubernationis Cardinales assiimit, quorum opera & consilio ardua, & grauissima negotia disponit. Hi utique iuuare Pontificem propie dicerentur, Unde fratres eos & coadiutores Pontifex vocat, non ministros aut seruos, sicut illos,qui a secretis, a cubiculo, a calicibus, a triclianio, ministrantes assistunt. Aliud igitur longe est, ministrum agere,aliud auditorem,& collegam,&dissimillibus vocibus ministro utendum, quibus non utitur consors. Nec credibile est Diuum Hisaeonymum , qui tanta ubique modestia,&subicsione utimsi tumidioribus solito verbis suum ministerium expresisse. Quare cogatur nemo assentire, Hieronymum Dama alacretis fuisse, hoc unico testimonio proposito, qui in eam rem satis

est ambiguum & obscurum..um aliqui nolint, tot testimonijs adhibitis,tot coniecturis deduetis,

90쪽

De Diui Hieronymi Hieronymum Cardinalem Pre, biterum agnosce te. Quod si libere plerique agere Volunt, plurimum testimonia contemnendo, cur etiam alius liber no erit, ut unicum testimonium ob summam imbecillitatem refellat Z Quidam ex hoc loco arguunt, Hieronymum a secretis Damasi, alij ex eodem fonte Presbiterum Cardinalem deducunt. In

quem sensum, quibus potior sit adhibenda fides, aliorum esto iuditium. Quanquam si magistrum epistolarum Damasi, de Cardinalem Presbiterum

post pauca creatum, Hieronymum fateamur, nihil piaculi admittemus, quum Vtrunque posset successive obtinere,& ambo, Cardinalis de a secretis munia obire: sicut de hodie vidcmus Ptolomeu Gallium Amplissimum Cardinalem Novocomessem Magistrum Epistolarum Gregorij X I 1 I.Pontifi. Max. dc Hieronymum Rusticuccium Illustrissimum Cardinalem Fanensem, apud Sanctae memoriae Pium V. idem munus prastitiste. Accedit demum alia coiectura ex sententia Augustini, queta Gratiano in decretis recitatur cap.quanquam. 2,q. 7. in haec verba Quanquam secundum vocab

la, quae usus obtinuit Episcopatus sit Presbiterio maior, Augustinus tamen Hieronymo minor est..Vbi dicit Glosa, quod Hieronymus fuit Presbiter Cardinalis. Idem dicit auctor glose finalis in cap. Placet. I 6. qu st. I. Quibus consentit Cardinalibus

Turre

SEARCH

MENU NAVIGATION