Historia ceu verissima a calumnijs multorum vindicata, quae refert M. Vlpii Traiani Augusti animam precibus diui Gregorii pontificis Romani a Tartareis cruciatibus ereptam. Quod D. Hieronymus Stridonensis S.R.E. presbyter fuerit cardinalis tractatus

발행: 1583년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Cardinalitio. ItTurre Cremata in summa Ecclesiaclibr. 7. cap. 8 3. exponens idem caput quanquam nuper citatum.

Quanqua Episcopatus sit Presbiterio maior, scilicet ordine, Augustinus tamen Hieronymo minores , ad ininistratione , scilicet, & dignitate: quonia Hieronymus Presbiter Cardinalis fuit,& omnis Presbi ter Cardinalis maior est quolibet Episcopo non Cardinali, ut quidam dicunt,& refert Hugo in glosa. Hac sunt verba Ioannis de Turre Cremata Episeopi Cardinalis Sabini, ex quibus & ex textu Augustini & Hugonis interpretatione alicuius ponderis argumentum sumitur. Et ut lucis his non nihil addamus, nomen Episcopi potius est ordinis & ossici j, quam dignitatis, licet utrunq; con cernat. Cardinalis autem dignitatis est insigne, n6

ordinis. Hinc Ponti sex Romanus quum ordinem exprimere vult Episcopum se nominat, quum autem dignitatem, Papam, vel Pontific. Maximum, quod ea dignitate cunctis emineat, & uniuersa ei

subsit Ecclesiastica potestas Addamus postremam coniecturam, quasi coronidem quadam, quae reliquis superiobus adiumento sit ex verbis ipsius Hieronymi epistola 9 9. ad Assellam; Antequam domum, inquit, Samstae Paulae nossem, totius in me Urbis studia cons nabant, omnium pene iudicio, dignus Summo Sacerdotio decernebar Vnde colligere licet,lam

clerum,

92쪽

De Diui Hieronymi

clerum, quam plebe Romanam propensissimam in Hieronymum fuisse, digni stimum Pontificatu acclamasse, studiaque illorum eb maximianclinasse,ut mortuo Damaso Hieronymum subrogarent. Auertit eorum animos seuera Vitiorum re

prehensio, quam Hieronymus aduersus plebem.& clerum rigidus intonabat. Si igitur Clerus, de Plebs Romana oculos in Hieronymum coniee rant, ut in Damasi locus1bstituerent, consequens est Presbiterum illum Cardinalem fuisse, quum, s*culo D. Hieronymi, & multis retro annis nullus ad dignitatem Potificiam, nisi Cardinalis assumeretur. Quod clarius exempla Pontificum manifestant. Sanctissimi namque re & nomine Ponti fices Marcellus, Miltiades, Magnus Sylvester, ex Presbyteris Cardinalibus, Marcus, Iulius, Liberius, Damasus,& successbres eiusdem,Stricius, Innocentius Celestinus, Leo magnus , Hilarus ex Diaconibus Cardinalibus in Romanos Pontifices assiimpti fuerunt. Sex successive Pontifices ante Damasum , octo post Damasum Cathredam Petri Cardinales ascederunt. Nam superioribus post Damasum tres alij Cardinales Presbiteri adnum randi Zosimus, scilicet, Bonifacius, & Sixtus III. Si igitur nullus qui esset extra collegium Cardinalium ea adsumebatur aetate administrado summo illi magistratui,miraculi loco esset,oculos coijcere in Hie-

93쪽

Cardinalitio. I 3 in Hieronymum,ut Pontifici non Cardinalis substitueretur. Multa huiusmodi possent in confirmationem huius sententiae adduci, & replicari: Sed ne diutius molesti simus,ad traditiones veniamus, quae maXimum habent, & semper habuerulmomentum ad veritatem aliquam roborandam . Ante annos 3 oo .consueuit, D. Hieronymus

in muris templorum, in tabulis tum publicis, tum priuatis depingi cum Cardinali iijs insigniabus, paludamento, i cilicet, pileo, & galero purpureis . Extant enim & durant ad hunc usq; diem picturae antiquissimae,quae hodie in templis etiam

vetustissimis visuntur, quae depraehenduntur trecentos annos vel attingere, vel superare, testimonium subinde reddentes tanquam taciti; & multi testes, D. Hieronymum presbiterum fuisse Cardinalem quadam veluti traditione per tot tempora deducta, & a maioribus sitscepta, & probata, res procul dubio confirmatur. Non aliter certiores reddimur, Diuum Christophorum procerae & giganteae cuiusdam magnitudinis extitisse, quanta picturarum attestatione, quae solent in templis &ubique locorum esse frequentissimae.Et licet S cu lo D. Hieronymi purpura non induerentur Cardinales, nec galero,aut rubro pileo Vterentur; quum pileus ruber primum ab Innocent .ad honestandum cum magistratum excogitatus sit annoChri

94쪽

De Diui Hieronymisti 1244. Purpureae autem vestes,& galerus a Pau- llo L. Pont. Max.Veneto anno pluriu minimum ue. l146 6. tamen viri pi j eo modo depingere consum luerunt ornamenta, & insignia Cardinalium antiquorum, qualia nunc in usu recentioribus existut Sic D. Petrum, & illius in Pontificatu successores, usque ad Sylvestrum magnum, mitratos, 5 pluuiatos depingimus , quanquam nondum usq; ad

aetatem Constantini Caesaris ea ornamenta a Pomtificibus gestari sint solita. Sic sane as Virgines habitu, quo nunc puellae incedunt ; Sanctos Ap stolos, & Martyres vestibus depingimus nobis

miliaribus. In eundem ferme modum antiqum Cardinales purpuratos pileo, de rubro galero 1 gnitos exprimimus,quod habitum ornamenta Minsignia,quae su a aet3 ις Sestauerint, ignoramus. . 3 Accedit ad haec consensus multu retab saeculis

non sbium popularium,sed etiam utiorum trudi torum, qui in ea communiter persistunt sententia, ita autumant, ita scribunt, ita docent in publicus.& priuatis colloquijs,ut nullus cuipiam dubitam di locus relinquatur. Quotus enim quisquam est, qui se audeat opponere multitudini ὶ Eruditi s uent, ineruditi affirmant, vir1 foeminat,senes & liuuenes, puellae & pueri in eandem coniurarunt sententiam. Quid est, quod nos etiam non comcordare debeamus t Non est profecto contemnem da

95쪽

Cardinalitio.

da concors & Vnanimis multorum sententia, quae si non essicax argumentum, maximam saltem res, in cuius confirmationem inducitur, Vim & opinionem facit. Descendamus tandem ad obiectiones propositas diluedas,quod ultimo nos loco facturos polliciti sumus. Nemini admirationem moueat, Diuum Hieronymum a plerisq; Presbiterum solum dici, nec ipsum aliter, quam Presbiterum se subscribere, id nomen semper in Ecclesia Romana honoris fuit: legimus enim duos presbiteros ab uno vel altero Potifice ad Concilia missos,ut in eis loco ipsorum Pontificum praesiderent. Quod ne utiquam fieret, nisi illi, qui simpliciter Presbiteri dicuntur, Cardinales essent. Alij. n.simplices Presbiteri in Cocliijs nec loquendi quide, tantum abest,utcς teris praesidendi socum unquam consequuti fuerint. Absu

se, qub uniuersis Episcopis in generosibus Synodis congregatis superiores constituerentur. Mutitoq; minus admirandum erit, si ipse Hieronymus eo titulo non utatur, quum hoc aetate Hieronymi coe fuerit,semper eam excelletiam in subscriptionibus supprimere, nec se rarissime Cardinales appellare. Quu. n. in concilijs a Beatissimis Pontifc bus, Simacho. I. mox Gregorio Magno celebratis, D a quam dum namque esset sentire Summos Pontifices Romanos adeo illis excellens ministerium demadas.

96쪽

De Diui Hieronymi

quis plures tam Presbiterorum S.R. E Diaconorum subscriptiones inueniantur, nemo tamen iulorum se Cardinalem appellat,sed sic subscribuq

o Ludovicus S. R. E Presbiter, titulo S. Laure

tit me subscripsi. Inibique nusquam quod certe animaduersione dignum est, J Cardinalis est mentio. Quum tamen nemini ambiguum sit, ea tempestate de Presbiteros de Diaconos Cardinales plures cxti tisse. Ideo vero ab ea appellatione, Veteres illos abstinii iste crediderim, tum quia per illam in ullo peculiari ordine reponeretur, quos Ecclesia. sacros uocat, tum vero submissionis causa, quum sublime aliquid saperet Cardinalis nomen, quo primarius & praecipuus inter caeteros PreSbiteros , aut Diaconos nota Datur. Accedit ad haec, quod id nome illis temporibus erat quidem titulus additus ossicio Presbiterorum Parochorum, qui ob excellentius ministerium potiori nomine Vocab tur,& fere ut nunc diceremus,Reueredi stimus, de Illustrissimus, sic tunc Cardinalis, Presbiter dic batur . At nunc quis, quaeso, Cardinalium Illustrissimum & Reuerendissimum se subscribereta Ita Sanctissimos Martyres Laurentium S: Vincentium Diaconos Cardinales a Xisto Papa creatos constat, quos tamen non nisi leuitas veteres appellauere. Quod autem estent Diaconi Cardinales liquet, tu quod Xisto in sacris ministi abant,quod

munus

97쪽

Cardinalitio. Is munus nemini praeterquam Cardinalibus coces.sum, tum quia Illorum alter Laurentius, scilicer, thesauros Ecclesς sub custodia sua asseruabat, qui semper alicui Cardinalium,quem hodie Camer rium vocant, dispensandi,& asseruandi commit

tuntur .

granseamus ad alteram obiectionem, qua opponitur ; auetores qui hanc historiam memoriae tradidere, varios inter sese esse. Parum sibi constare, dum hi Sanctae Anastasiae, illi Sancti Laurentii martyris Hieronymum Presbiterum Cardinalem faciunt. Quibus facile esset respondere,Vtrunque succestiue potuisse fieri;&quod primo ad titulum Samstat Anastasiae sit nominatus, deinde a titulo Sanctae Anastasiae ad Sancti Laurentij martyris sit translatus. Nam quotidie videmus, huiusmodi mutationes fieri, & de uno titulo in alium quempiam Cardinales a Potificibus transferri: aut quia tituli sunt honoratiores,vel certe Opulentiores.Sic olim fieri satis compertum est,ut in antiquissimis

displomatibus videre licet, & quod hodie in usu

est, ab antiqua mutadi titulos consuetudine emanauit. Colligitur ergo,duos successive titulos ab eodem Potifice Damasio, Hieronymo collatos, ita ut uno relicto alterum obtineret. Intellexi enim intra paucos dies Potificatu Sanctissimi Pij v. Ndinalem quedam quatuor titulos mutasse. Quare

98쪽

r De Diui Aieronymi

mirandum non est, si D. Hieronymus unum in rea annos aliquot solum mutauerit . . Quod autem Ioannes a Turre Cremata Cardinalis Sabinensis a Liberio HieronymumCardinalem factum quum trigesimum nonum ageret annum tituli S. Anastasi ae prster aliorum opinionem tradat, ingenue s teor, me intelligere n6 potui sie, nec verisimile apparere,quum ratio temporum satis dissentiat: Co-1tat enim Diuum Hieronymum ex hac luce migrasse nonagenario maiore anno Christi Σ1. Unde si retro cedamus per tepora Romanorum Pontificum, reperiemus, natum illum 16. Pontificatus Magni Sylvestri, anno a 16. aiue D luestri Pontificatus, anno usque ad obitum Liberi j Papae 3 6. tantundem anni fluxerunt. Quare si a Liberio Papa Cardinalis factus est Sanctae Anastasiae Hieronymus, non potuit triginta nouem annorum cia

tem attingere, ut iste auctora firmat,vir alioqui doctissim ues, & de Christiana religione bene meritus . Condonandus esst lapsus, si pro Damasio Liberium reposuit. A Damasse igitur & non a Liberio Hieronymus Cardinalis Presbiter creatus, SanAnastasiae prim Um,deinde S.Laurent ij martyris. Nec obest haec parua offensiuncula, si uno auctore nonnihil cespitante, caeteri concordes scopum attigerint, & D. Hiero mi Cardinatatum citra calumniam, do imposturas defenderint . in

99쪽

Cardinalitio. Is -- Sed iam tandem ultimum,quod nobis obijci batur, diluamus. AEtate, inquam, illa Cardinalis nome inauditum & inconsuetum fuisse. Quare errare eos, qui intra illorum magistratuum ordinem, D. Hieronymum reponunt. Sed procubdubio decipiuntur i psi, totoq; coelo a veritate d uiant: nam initium & titulorum,& Cardinalium

antiquissimum in Ecclesia Romana fore ambigit nemo; qui saltem in historijs mediocriter est versatus. Nam Damasus in libro,quem inscripsit de Uitis Summorum Pontificum , tituloruin constitutionem tribuit Cleto, quod etiam ex Damasse r fert Anastasius Bibliothecarius,& ex utroque Pio lomeus a Luca probatς fidei auctor,qui vixit anno Christi 1 Eoo. in eorundem Pontificum historia ., quae in Bibliotheca Vaticana asseruatur. Hic Cle tus, ut Damasus scribit, S ex Damaso refert BLbliothecarius, 2 1. titulos in Urbe ordinauit .. D inde Higinius vi i I. post Petrum Apostolu Ponti sex circa annum Christi i ' o.in unoquoque titulo seu parςcia plures este Presbiteros ordinauit, quuvnus,ut antea erat, rescente Christianorum numero, non sussiceret. Quod, ut diximus, ex verbis Damasi repetit Anastasius in haec verba: Hic Cl rum composuit, &distribuit gradus. Hinc proedijt prima Cardinalium institutio, ut is Presbiter Cardinalis seu Principalis diceretur,qui ccteris in

eodem

100쪽

De Diui Hieronymi

eodem titulo superior existebat. Satis enim constat aliquot annis post Higlnium etiam ante Beati Sylvel tri tempora Cardinalis nomen in Romana Ecclesia usurpari cςptum suisse, quod non nisi exHiginii Papae instituto oriri potuit, quum antea eo nomine opus non esset, quὀd singuli Presbiteri singulis titulis sine aliorum consortio praesiderent. Quod autem Diuus Hieronymus ex his presbiteris unus esse potuerit,qui Cardinales sunt appellati, neque temporum ratio, nec institutio titulorum, aut ipsorum origo Cardinalium repugnat, quo minus id credere debeamus. Quum au- te aetatem Hieronymi centum annos vel circiter non tum nomen, sed dignitas Cardinalitia in Ecclesia Romana viguerit . Si quidem in Synodo Romana sub Sacto Sylvestro I. cui interfuit Constantinus Imperator anno Domini 324 cap. 3. sic legitur: Presbiter autem Cardinalis, nisi q . testibus, Diaconus aute Cardinalis alias Cardinarius constitutus Vrbis Romae nisi 3 6. non condemnabitur . Quod Gratianus in decreta transtulit. 2. q. 3. in haec verba: Praesul non damnetur, nisi 72. t stibus; Presbiter autem Cardinalis, nisi Α .lestibus

non deponatur; Diaconus autem Cardinalis Umbis Romae, nisi 18. testibus non condemnabitur. Quod decretum citatur a D.Thoma.2.2. quest. TO. articul. 2. in I. argumento,&cap. 6. statuitur, Ut Diacones

SEARCH

MENU NAVIGATION