De Petri Abælardi libro Sic et Non commentatio

발행: 1851년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

minus hujus operis integritatem Deile vindicemus. Sed respiciamus operis indolem atque naturam. ali sententiarum inter se pugnantium collectioni certus sinis imponi vix unquam

potuit. uis igitur dubitet, quin baelardus, qui momentum aliquod praeterire sinebat minime, qui semper aut oraret aut legeret aut scriberet aut dictareιμ, in laborum et ludiorum suorum progressu novos quotidio locos prius collectis adjunxerit et ita quaestionum numerum in dies adauxerit duis auctor, librum suum denuo editurus, temperare sibi possit, quin novis additamentis et emendationibus eum adornelie sectioremque reddat Quod quidem nostrum librum impe sectum mulitumque esse nequaquam demonstrat. Singulae enim quaestiones sine ullo hiatu cohaerere, sine ulla intermission profluere videntur omnes heologiae provinciae perlustrantur, et ultima quaestio, si disponenda omnia fuissent,apliori loco explicari non potuit. Quae cum iis sint, mihi quidem verisimillimum esse videtur, hoc opus si non pro sus perseelum et absolutum eadem tamen forma integrum Superesse, qua magister discipulis et Iecloribus suis iradiderit. Itaque non est quod dubitemus, librum Sic et on eo quo extat modo ab Abaelardo conscriptum esse. Quid autem in eo exposuerit jam, quoad fieri poterit, ipsius verbis usi paucis describamus. Prologus inde proficiscitur, quod in tanta verborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab invicem diversa sed etiam invicem adversa videantur, de quibus non emere sit judicandum. Cum jam juxta Tullium in omnibus identilas mater sit salietalis, illud quoque esse allendendum, quod multa ab hominibus intelligi non possint, multa in divinorum testamentorum et posteriorum patrum

scriptis per ignorantiam script tim librariorem eorrupta,

12쪽

inulla etiam ab ipsis sanctis patribus postea sint retraelata, qui saepius etiam haereticorum pessimas opiniones ab ipsis

summopere improbatas lectoribus reserant. o sotnm in sermone communi, in poeticis et philosophicis scripturis, sed etiam in evangelio nonnulla magis juxta hominum opinionem quam secundum rerum veritatem dici illud porro esse di cutiendum, ut secundum inlentionum diversitatem diversitatis quaeramus remedium, ut distinguamus tempora dispensa tionumque causas, denique ui eadem verba in divorsis significationibus a diversis auctoribus posita esse respiciamus. Si diligens lector his legibus controversias solvere non possit, potiorem nuctoritalem potissimum esse relinendam. Sin autem etiam prophetas et apostolorum principem et

patres ab errore non penitus suisse conflet alienos, essecvvendum, ne sanctos tanquam mendacii reos arguamus;

aliud enim esse mentiri, aliud errare loquentem et a Verilale in verbis per errorem, non per malitiam, recedere, cum dominus cui tam ea quo sunt quam quo animo sani nitendat. Ipsos igitur ecclesiasticos doctores, si qua illis retractare non licuerit, posteris emendandi vel non sequendi licentium concessisse, qua de causa hoc genus iterarum non cum credendi necessitate, sed cum judicandi libertate sit legendum. Al profiteri, quod scripturae canonicae Veteris et novi testamenti, quibus indubitatam sidem O veniat adhibere, a veritate aliquid dissentiant, hoc esse haereticum Denique eum haec prima sapientiae . clavis definiatur assidua scilicet seu frequens interrogatio, cum dubitando ad inquisitionem veniamus, inquirendo erualem

l Ηο judicium Melardum non prohibuit, qui ex solius scriptur e sacrae locis contrarietates conflaret. s. quaesti ritu. LXX. XCII. CXL. LII.

13쪽

perspiciamus, his de causis se hoc opus ex sanctorum Jdictis compilasse, decus tamen apoc phis libris sententiisque retractatis '. Tunc sequuntur quaestiones CLVIII. duarum L III. rationem et fidem, intellectum et cognitionem perpendunt; quaestiones IV - XII spectant ad rinilalis γsteria et

Deum patrem, XIII - XXII ad Filium XXIII - XXIV.

ad Spiritum sanctum XXV - XXXIX. ad ceteras dis cultates in doctrina de Deo Occurrentes XL a. ad ille phantas et angelos L - LVIII ad primos parentes, LIX XC. ad Christi personam XC - CV ad apostolos

aliosque sanctos in OV testamento commemoratos, VI

CXVI. ad baptismum ejusque efficaciam, CXVI CXXI. ad eucharistium CXXII CXXXV ad nuptias CXXXVI

CLVIII ad caritalem, ad liberum arbitrium et gratiam divinam, ad legem et evangelium, ad opera et justificatio nem ad mendacium, ad capitis supplicium, ad mortem o luntariam, ad inbapligatorum parvulorum poenas post mortem luendas. Abaelardus igitur eundem fere ordinem seculus est, quem eliam nunc in theologia dogmatica conservamus, inter-l Quod Abaelardus in sanetorum patrum seriem etiam Aristotelem, Ciceronem, Senecam, Macrobium introducit, lectori scholasticae philosophiae perito mirum non videbitur. Celerum in reliquis Abaelardi libris theologieis ethnicorum scriptorum dicta multo saepius laudantur quam in nostro libro. 2). Abaelardus Augustini retractationes A adhibet, ut sententia Augustini eras cognoscat, non ut libros genuinos a spuriis suppositiisque distinguat itaque etiam libri non retractati et inter eos permulti Augustino suppositi in hoc opere laudantur, ut de caritate, de bono viduitatis, de disciplina ecclesiastica, de dono perseverantiae, de fide ad Petrum, tractatus eontra quinque haereses, de misericordis, contra Maximinum ad neophrtos Sermones, contra Parmenianum, de persectione justitiae hominis, dialogus ad Petilianum, de poenitentia, quaestiones veteris et novae legis, dialogus LXV quaestionum, de singularitate clericorum, de conssielu viti

orum atque virtutum.

14쪽

positis suo loco quaestionibus, quibus theologias quasi orbem expleret. In singulis quaestionibus primum ea dicta apposuit, quae sententiam propositam confirmare, deinde ea quae ei contradicere videntur. Aliam artem vel legem non cognovimus in locorum dispositione, qui fortasse ita sunt congesti atque compositi, ut Abaelardus aut studio aut casu in eos incidit. Forsitan aliquis putet, ex quaestionum litulis ipsius Abaelardi judicium esse cognoscendum 8 Accuratius exquisivimus, quid Abaelardo in Introductione, tu heologia, in Ethica etc. placuerit de iisdem rebus, de quibus in nostris quaestionibus disseritur, sed eum modo το Sic modo το Non approbavisse invenimus, ita ut ex litulorum verbis haud pateat ipsius Abaelardi sententia. Ecce insignis effatorum gravissimorum copia atque ubertas, problemalum quaestionumque multitudo, quarum nonnullae quidem illas quoque nugas tangunt, quae medio aevo haud raro in deliciis habitae nostratibus plus risus

quam luctus movere solent, permultae vero quaestiones ibi positae longe graviores etiam nunc in controversia quadam sunt et sempi fortasse erunt Abaelardus tunc antiquarum et

elegantiorum literarum experientia facile princeps, qui in libris suis magnam Ciceronis, Virgilii, Horatii, Ovidii, Valerii Maximi, Senecae, Persit, Lucani, Quintiliani, Boethii, Macrobii praese fert cognitionem, qui in philosophia omnium aequalium

consensu lunc primum obtinuit locum, in hoc opere etiam Sacrarum literarum perilissimum ses praestat, nam CCCVIlibris et scriptis indagatis eorum quasi flores in hoc opere collegit. Sed caveamus, ne nimii simus in ejus admiratione. Aliquantum enim de his laudibus erit detrahendum cum saepius graeca et hebraica verba jactet Maelardus, multi 'inguae graeca et hebraicae scientiam ei adjudicaverunt

15쪽

Sed eum iuguae hebraicae imperitum fuisse ei nil sero nisi Hierourmi de hac re dici novisso extra omnem dubitali nem ponendum et in nostro quoque opere ex ea ratione codinoscendum videtur, qua Isidori locum sis. 40 excerpsit. Graecae vero linguae eum prorsus ignarum fuisse vix contenderim, quum permultorum graecorum vocabulorum notionem et eiTmologiam perspeciam habeat, cujus rei plurima exempla in libris ejus invenias. At mittamus hanc rem a nostro consili alienam id vero erium est, Abaelardum scriptores graecos in hoc opere laudatos solummodo latino conversos legisse. Locos prosert ex Amphilochii Icon. vita Basilii, quam Cave nugivenduli cujusdam opus vocat; tunc ex Athanasii γmbolo fidei, ex illo de rinitate ra- clatu, qui lantummodo latine exint i et inter spuria recens lur ex Clementis ad Iacobum epistolis, quarum versionem a decretalium labris auctam in manu habuit ); rigenis quoque illa lanium scripta cognovisse videtur, quotquot latine habentur, et eandem sequitur Versionem, quam in edd.

Basil. 1536 1545. 157 1 legimus ); item loci ex Chus

stomo consentiunt cum versione in Frontonis Ducaei edd. e

hibita denique ubi usebii historiam ecclesiasticam usu pavit, semper Rufini Versionem exscripsit. Sed etiam Latinorum patrum effata non semper e sonis hausit neque semper ad ipsos progressus est auctores, laut in hoc opere congerendo locorum haud exiguum nume

16쪽

rum ex collectionibus peteret atque rem a majoribus jampnratam in suum usum converteret. Talium collectionum sententiarum nomine insigniri solitarum magnum suisso numerum res est notissima. Quibus vero collectionibus usus

sit Abaelardus, hujus rei inquisili paene infinita eoque dissicilior esse videtur, quum ejusmodi antiquorum diciorum

collectiones typis nondum sint excusae neque erulae, sed maximam partem in umbris hucusque reconditas. Nihil minus huic rei lux quaedam affertur opera eorum qui in Gratiani decretum summo labore a diligentia inquisi-Verunt. Abaelardus enim in permultis locis mirifico consentit cum Gratiano, quod explicari alio nullo modo potest, nisi statuendo Abaelardum et Gratianum eosdem locos ex eodem sonie, h. e. ex iisdem collectionibus hausisse. Quod enim quis laris disputare possit, Gratianum hoc Abae- lardi pus ante oculos et in manu habuisse atque in rem suam convertisse, id propterea ferri non potest, quod Aba lardi liber saepissime locos in breviorem formam redaelos habet, quam Gratiani decretum, ei excerpis iterum quasi contracta et coartata. Gratianus vero recentiorum tantum et

Suo aevo proximorum opera et monumenta ipsa habuit, ipse legit, ipse exeerpsit longe plurimos imo omnes locos patrum libris laudatos ex collectionibus compilavi atque co savit Ila Abaelardus quoque excerpentis et colligeniis Vice et munere fungens non semper suo stabat judicio. Praesto enim erant non solum singulorum patrum dicta simul collecta et in unum caput conclusa, sicut Abaelardus in libro suo non semel ex Augustini dictis, inter nrmi scriptis, Ambrosii dictis do praedestinatione nonnulla in medium profert, sed maxime de quaestionibus,

17쪽

quae spectant ad jus canonicum, magnum locorum multil dinem jam a majoribus coacervatam accepit. Praesto ei haud dubie suerunt quaedam sententiarum collectiones multis patrum libris congestae; sed ne nimium de Abaelardi meritis detrahamus jam illa res monere videtur, quod ostera irilis viis ineundis abhorruit, quod hoc nostrum opus inauditum ante illud tempus et novum esse nullumque sui ipsius simile habuisse Omnes conclamaverunt. Siculi igitur studiosus et multum versatus erat in antiquis scriptoribus,

ita jam juvenis propter dialecticam ariem Augustinum diligentissime tractavit; deinde ubi ad theologiam prostendam progressus est, etiam Ambrosii, Augustini, Bedae, Spriani, Gregorii, Hieronγmi, Hilarii, Isidor ipsos libros adiit, minimo vero in collectionum tantum usu acquievit. Ideoque

locos longe plurimos ex ipsis patrum peribus hausit ipsosque patres ut proposito suo satisfaceret compilavit, quod permultis et peculiaribus probatur indiciis. Ut paucis igitur dicam quod de hac re compertum habeo, Pseudoisidori

collectionem inspexisse atque inde conciliorum canones et pontificum decreta arcessivisse videtur. Tum fortasse Bu chardi collectio, haud dubie vero Ιvonis pannormia et decretum obaelardo ad manus suerunt. Afferamus locos nonnullos in libro Sic et Non atque in Gratiani decreto indicatos, quos si quis accuratius comparare velit, de hac re non amplius dubitabit. Convenit Maelardus saepius cum Gratiano: Sic et Non p. 291: In illo sacramento p. 292. desperaverunt Gratiani Decr. cap. 8, 92. mist. H.

Sic et Non p. 292: Hoc si p. 293 fides est ;Decr. Grat cap. 48. Dist. II de cons.

Sic et Non p. 294 Decr. Grat cap. 77. Dist. U. de cons.

18쪽

17 si et Non p. 263 Decr. Grati cap. 24 Disi. VI.

cos magis in angustum cogit Abaelardus, quam Gratianus: Sic et Non p. 269 Decr. Grat cap. 32. Dist. IV. de cons.

Ullimus locus apud baelardum plenior est atque longior, cujus quidem rei exempla plurima obveniunt. Itaque non dubitandum videtur, quin ejusmodi collectiones etiam Abaelardo patuerint. Accedamus jum ad quaestionem de ratione, quae intem cedat inter nostrum librum et inter celera Ahaelardi seripla, maxime theologica ouamquam liber Sic et Non maximam partem ex patrum sententiis est compositus, ita ut Abas- Iardus praeter prologum et quaestionum titulos ex suoplo nihil adderet ingenio, nihilominus magnam cognationem et consensum deprehendimus inter nostrum et ceteros Aba Iardi libros heologicos Mittamus eviores res, quod Maelardus sententias ipsi celerum gratissimas V. c. identilas est male salietalisμ, pelit orando, quaerii disputando, pulsate rogando id est interrogando etc. in brevi illo prologo iisdem verbis repetierit J, sed omnes sere loci, quorum testimoniis alibi suam sententiam firmare studet, in nostro libro leguntur liquo saepe prorsus eodem nexu, ita ut longa verborum series in Sic et Non plane consentia eum

19쪽

Inlroductione, cum Theologia christiana atque ibi maxime ubi Abaelardus de quaestionibus in te et Non positis suam proseri sententiam J. Etiam illi singulares loci, qu Mae- lardi et vitana et scripta mullum illustrant, quibus inimicos

suos perturbavit, quibus novas quaestimes, novas opiniones superstruxit, novas dubitationes erroresve sibi aliisque persuasit, loci a Bernardo iam acerbe vituperati, in nostro

opere habentur J. Mulli quidem alii loci in celeris libris

inveniuntur, quos in nostro libro non legimus, sed in hac re memores simus, quod Abaelardus non tam ambiguos et leviores locos quam aeutiores, aut Sic aut Νο distincto professos hic congerere sibi proposuerat. Quae eum in sint, nostrum opus Abaelardi armamentarium merito vocari potest, in quo quae tela et arma ad impugnandos adversarios et ad se contra eos defendendum plissima ipsi videbantur, diligenter congesserat. Quae supra diximus, in Ahaolardi Ethicam minus perlinere videntur hoc enim opus, in quo Abaelardus vinculis alienae auctoritatis ruptis maxime suum ingenium suamque indolem sequi conatus est, multa continet ad novas controversias movendus aptissima, quas quidem in libro Sic et Non desideramus, quare virido ei Ethicam inter ultimos Abaelardi libros referre solent. At haec eligisse sufficiat, ne quaestioni subsequenti, teriam praeeipiamus. Nunc enim erit investigandum, quo circiter tempore

1 cs. Si et On p. 90 Theologia christiana in Thes. nov. anecdot. V. p. 1357-1358. Sic et Non p. 253-254 Theol p. 1233-1234. Si et Non p. 417-420 Theol. p. 1221 - 1224. 2 CL Sic et Non quaest. XXXIII-XXXV; Theol. p. 1351 - 1354. 3 Locus ille, quo rationem dominieam emendare aut restituere voluit, etiam in Sic et Non legitur; Lipp. I, 21 Sic et Non p. 289. Deinde es opp. , 30 Sic et Non n. s. pp. I, 9; ε ct Non p. 15. opp. I, 686 Sic et Non p. 232. i Cooste

20쪽

noster liber in publicum prodierit. De hac re cominu dicium fecit J, ad quod Remusa quoque accedit quod

quidem minus recte dispulatum esse videtur. Audiamus argumenta, quibus Cousin opinionem suam probare studet.

Librum Sic et o inter opera theologica primum ab

Abaelardo esse conscriptum contendit. Quicunque enim ceteros ejus libros conferre Voluerit cum nostro, quaesti nes in nostro motas in illis conspicere solutas. ales igitur solutas quaestiones iterum propositas in disceptationem revocare, rem suisse inanem neque Abaelardo neque aliis Ductuosam Tironis esse aliorum sentenuas colligero et Ioc modo materium scribendi sibi comparare, prorsus

Vero indignum scholarum principe et quasi heroe. Cum igitur Maelardum hic compilaloris partes agere Videamus, hoc illo tantum tempor fieri potuisse, quo res et in scholis et in libris ab ipso tractandas praeparaverit. Priusquam igitur trinilaus mTsteria suis commentariis interpretatus sit, priusquam scholam theologicam aperuerit atque do literis sanctis

exposuerit, hac collectione viam sibi munire voluisse Aba lardum, quam collectionem in ipsius magistri usum comparatam nullo tempore ad alios mullos pervenisse mirum non esse habendum. Itaque hoc opus mullo ante concilium Suessi nense atque circiter anno 1115, quo Lauduno reversus et sacrae et philosophiea lectionis studio scholas vehementer multiplicatas habuerit Parisiis 33, esse conscriptum. Quibus argumentis ut uberius contradicamus, non tam ipsorum pondus, quam viri cui satisfecerunt gravitas mereri

videtur.

1 Duun ined. Ἀbelard publies par M. Victor Cousin. Introd. p. XCIV - CXCVI. 2 Remusat Abelard II, 177. 3 opp. Abaelardi I, 9. 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION