Observationes et conjecturae in numismata quaedam antiqua, parergon Laurentii Begeri, ... Accedunt duae ill. Ez. Spanhemii ad authorem epistolae, iisque interjecta authoris ad priorem responsoria

발행: 1691년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

& male parta male dilabuntur. Sic Malleolus Gentes, Malle lana, si non vivum, post mortem tamen spoliavit Verres.

BACCHIUM IUDAEUM

Regem non fuisse.

Utamus primum numisma de Rege Areta interpretatur, quem & inscriptio arguit. In secundo arbitratur Cn. Plautium, cum AEdilis Curulis esset,ad indicandos Iudos in eo munere exhibitos, Camelum expressisse, Sed tamen siil ungit: Magis ac

re,s Camerus ad Arabia Regulum Bacchium Iudaeum refere

72쪽

tur, quem a Cn. Plautio Pompeii in Asia Pro uvastore superatum fuisse credibile sit . eo siesio , in quo Aretas quoque Rex abla ilio Scauro Pompeii Proquaestore mictus est. Sic Ursi

nus eo, quod nihil de Bacchio Judaeo apud Scriptores occurreret, dubitavit, an ludi aedilitii, an seruina bellicum, postremo in nummo, expressio credi debeat 3 Sed dubitationem videntur tollere non tantum adscripta Aretae & Bacchii Iudaei nomina, quin rum ille Rex vocatur, hic autem non , Sed etiam Corona Cain Io Aretae imposita, quae&ipsa in Bacchii Iudaei Numismate omiosa est. Haec disserentia, licet ab Ursino observata non sit, in numINmatibus tamen ad oculum patet, ostenditque, Bacchium Reg Iuni non fuisse. Quid igitur 3 Respondet inscriptio Iudaeum. Scilicet, cum Aretas, eo tempore, quo a Scauro vietias est, Hierosolymam obsederit, eodemque modo in numismate Bacchius se Victum fateatur, quo & Aretas, non dubitaverim asserere, Bacchia una hunc origine Judaeum, ex iis unum ibisse, quorum vel ingratiam, vel persiuasionibus Aretas Hierosolymam obsidione pressiuScio equidem praecipuum, qui ad id bellum Aretam adduxerit, pud Iosephum nominari Λntipatrum , sed cum hic labentibus Mretae rebus ad Pompeium transieris, ta procul dubio non unus eius rei siuasor exstiterit, nihil video impedire, quo minus, nummo docente, & Bacchium admittas, qui a partibus Aretaedui asse, similemque cum Rege fortunam exper

73쪽

C IULII CISARIS

Effigies juvenilis.

EFFigiem Galeatam his in numismatibus praeterit Ursinus,

nec alibi recordor certi quid de ea legisse. Ego Iulii Caesaris arbitror, non tantum ea ratione ductius, quod Caesaris nomen in eo lagitur, & Venus biga Cupidinum vecta ad Caesaris origi nes pertineati Sed quod in altero, edam tyrocinium expressum videam, quo juvenis adhuc, Praetore Thermo, civicam meruit, cum in exprenatione Mitylenarum, Civem ab hoste defendere i l Cr

74쪽

Credibile sane videtur, Q. Thermum M. F., qui numilina percussit, ut Caesaris, jam rerum potiti, gratiam memoria Paternae militiae sibi conciliaret, non factum tantum expressisse , sed ipsam etiam juvenis effigiem. Idque eo magis videtur assis rendum , quo planius ex numismate eit, illud caput & Virile esse, & clevatum, quale & caput Caesaris senile villitur. Quid quod rem propius intuentibus, nec lineamentorum diversitas major appareat, quam quantam diuersitas aetatis inducere potuit ZSi conjectura nostra fidem inveniat, planum erit, qua r cone Suetonius Caesarem teretibus membris S ore paulso F niore fuisse stribat, cui asserto cum effigies senilis in nummis nanimi quasi consensit conspirantibus, hactenus contradicere Vusa fuerit, varia Authoris correctio dicam, an detorsio 3 surrepsit. Frustrat Ore pleniore fuisse Caesarem, cum aetatis adhuc robore vigeret, colligitur &ex his numismatibus & ex ipsa senili essigie, quae in tantas, quibus obsita est, rugas concidere non potuisset,nisi Iuculentior succus vegetam aetatem antea inflasset.

INDUTIOMARUS

Tristanus in adversa huius nummi Venerem Victricem

75쪽

aqnoscit: Avercam, conjicit, ad Germanam Indutiam pertine re, aitque, Plinium eam coloniam Industriam appellare, & pr inde e x hoc nummo sortasse corrigendum esse. Ei videbatur fa vere & Bos cornupeta Coloniae Symbolum, & Fluvii in alio ia misimate ad montem simulacium, quod eo modo urbis ad P dum situs commode expressius esset, Videbatur suifiagari Sc Venus Victrix, Caesaris gloria, quae causa fuit, ut non Trittaniis tantum, sed etiam Mediobarbus Biragus sub Caesare nummum ' Ergo licet haec fatis speciose dicta fatear, tamen ut vel ad Cc Ioniam Caesaris haec nuntiismata restringam, vel Germanam ii dutiam eam appellatam credam, adduci non possum, cum in numismate proposito non Germana, sed GermanuS a neu Ratur. Imo nec Venerem 'in adversa agnosco, sed caput Virile cladematum. Ut ita indubium videatur, Regulum quendanaeo exhiberi, nomenque ejus in aversia expressum esse, pro me que sub bove cornupeta felicem in hostes expeditionem, lulin Vio locum praesti designari

Haec utut asserenda videantur, obscurum tamen adhuc ere,

quis ille Rex λ Ego INDUTIOMARUM in mediuinadd

co, cujus apud Gesarem mentio, quique in Treviris cum .ing torige de principatu contendens, cum primo Cassiari se opposuisset, deinde factum excusans, se ei tradidit: postea a Caesare, Imvetorigi faventiore irritatus, denuo defecit & a Labieno occissus est

'' ' obboni quidem potest, primo Indutiomarum hunc non

Germanum fuisse, cum Treviri Galliae Belgicae partem incolu rint , Sed Germanorum partibus eum accessisse , vel inde credibile fit, quod jam ante etiam fama tularit, a Treviris Germanos

76쪽

49.s scitari, quae fama&Carsalem permovit, ut dilata expeditione

Britannica contra Indutiomarum progrederetur. Secundo opponi potest, apud Caesarem, non Indutiomarum per T. M IN-duciomarum per C. legi, &ita etiam Graece iNoorxioMapos Vocari. Sed hoc levius arbitror, cum facile apud imperatorem Romanum Unius literae mutatio potuerit irrepere.

Tertia instantia esse possunt adjecti numeri & bos cornupeta, qui potius ad coloniam aliquam spectare videbuntur. Sit ita, quid hoc obstabit 3 Annon& Indutiomarus coloniam siqvam potuit emittere 3 quem legimus Equitatum & peditatum contra Caesarem coegisse 3 cosque, qui per aetatem in armis esse non poterant, in sylva Arduenna abdidisse 3 postea Ambiorigem& Catiuulcum, ad oppugnanda Romanorum castra, concitasse Quanquam, ut diximus, necesse non sit, ut coloniam statuamus, cima Bos cornupeta commode etiam ad incursiones, ab Inductomaro in Romanos factas, referri possit. Opinioni non obstat Fluvius, qui in numismate Tristini, I

co Tauri, conspicitur, cum cum commode Rhenum interpretemur, medium inter Treviros & Germanos TransRhenanos.

Apposite succurrit Ausonius: Armipotens dudum celebrari Ga yagestitue vericaque Urbis filium, qua proxima Rheno.

77쪽

Gente Servilia.

DUos Equites hoc in nummo, non minus ac eos, qui in s cundo & quarto Serviliorum numismatibus exhibentur,ad C. Servilium Ahalam Magistrum Equitum & Spurium Melium Equestris dignitatis virum refert Ursinus. Sed Numismata,quae cumque equidem viderim, Equites propositos stellis insignitos ex hibent, ex quibus patet, non Ahalam & Melium, sed Dioscuros esse, qui hactenus ii, familia Serviliorum incogniti fuere. Si rationem Dioscurorum quaeras, in C. & P. Serviliis eam invenies. Cum enim Dioscuri salutaria Reipublicae Romanae sidera non semel affulserint, credibile in , C. & P. Servilios, qui cum aliis Caesarem intersecere, siti, hoc Dioscurorum biga latere,& proinde C. Servilium M. F. indigitare voluisse, facinus id R manis non minus utile esse, quam fuit auxilium Dioscrurorum in pugna Regillensi, quo ultimum p o Libertate cum Tarquiniis pugnavere Romani.

78쪽

Umisma hoc Vaillantius Bellovacensis. celebertimum

nostra aetate nobilioris Antiquitatis lumen, vel ad Halentiam reterendum, vel inter incerta numismata censet ablegandum, contra Tristanum, qui ad Thurium id retulit,& Harduinum, qui ad Lugdunum Gathae. Tristano calculum negat, quod nulla Coniae apud Geographos mentio exstet: Cur Harduino, tacet, subitituta duplici conjeruira, quarum altera integra literarum s

rie Ualentiae cognomen, altera distinctis literis Coloniam Getavianorum Pacensem Juliam Augustam exprimat qualiter Plinio teste, Forum Iulii cognominatum sit. Utramque conjecturam argumentis firmat: De Colonia Iulia Valentia, quod cum numisi nate ejus coloniae, eadem propositi sit & forma &C a magnia

79쪽

magnitudo, cO Cmenque potuerit mutuari ex eo, quod a Julio deducta, ab Augusto autem pro horreo & Apotheca, in qua in litaris Annona conderetur, elaeta fuerit. De Octavianorum P censi, quod praeter Plinii testimonium, ctiam nomen Forum Julii sustragetur, Augustusque coloniam Legionis octavae Augustae in eam deduxerit, & Tacito teste, praesidium navium Actiaca Vnctoria captarum ibi locaverit. Haec Vallantii sitiat argumenta, cujus cum venia, quae in contrari ri habeo, quin proferre mihi liceat, notissima Virio quitas neminem dubitare sinit. Quod secundam opinionem attinet. suffragarer Viro D

ctissimo, si literas punetis distinctas deprehenderem, id quod coimsuetum Caesaris aevo fuisse, vel numisma Col. Jul. Valentiae ii

Iauit, ut alia taceam , At nullum omnino planetiam,& ne puncti quidem vestigium in proposito apparet. Diligenter id inspexi, sed hac in parte frustra: Unde nec a me impetrare possum, ut s Parem, quae Antiquitas conjunxit. Quod coloniam Juliam Valentiam attinet, nec huic acc dere possum , Licet enim nummi hujus magnitudo eadem sit, ca-dem tamen non est vel Navium figura vel Capitum habitus , ut taceam absentiam inscriptionis, & meram in appellatione Copiae conjecturam, quae nec ipsa vel minimo Copiae vel annonae indicio fulcitur. Hae sunt rationes, cur Vaillantio subscribere non possim. Si meam sententiam exquiras, Tristano calculum adjicio, qui ad Thurium retulit, urbem in sinu Tarentino Maritimam. Licet Gnim hujus nomen, numero singulari COPIA, apud Geographos non legatur, legitur tamen COPIAE, numero plurali, quae diis rentia tanta non est, ut non una eademque credi possit. Audiamus

80쪽

Thuris inquit longo tempore fortuna usi secunda, todem a Lucanis in servitutem siuncti sunt, Tarentinisque eos oppria mentibus ad Romanos confugerant. Hi Ihuriis jam attritis Colonos miserunt, COPIAS si VE Urbem nuncuparunt. Sic de vocabulo Copia Thurium designante dubium non est. Videamus an res in numisi nate expressae permittant, ut a Thurinis percussum credamus 3 Effigies Divi Julii, cum effgie Caesaris Divi F. conjuncta, facile mihi persuadet, negotium hic Proponi Utrique commune. Palma intermedia videtur indica care, quale illud negotium sit 3 Bellicum scilicet, & ob enatam ex bellis Victoriam, gloriosiim Neque enim ad AEgyptum Pa

mam hanc restringere necesse est, clim universale Victoriarum Symbolum Natura arguat. Navis averse rem ad victoriam maritimam deducit. Si maritimas Gesaris Octaviani Victorias coim sideres, nullam invenies aretius cum Vidioriis Divi Iulii connexam, quam eam, quam contra Sextum Pompejum obtinuit, unde nec dubium esse potest, quin tota illius belli fortuna hoc nummo praefigurata credi debeat. Quod Gesar contra Pompejum Patrem, imo & contra filios, & nominatim Sextum intendit, id Caesar Divi F. ad exitum perduxit, ut ita non mirum sit, quod unum utriusque negotium una palma prassi ratum videamus. Sed aliis adhuc opinionem nostram firmamus argumentis. Navium Vastitas in censum venit. Ea qualis in Numisinate radiat, talis contra Sextum Pompejum Caesari Divi Filio fuit. A

SEARCH

MENU NAVIGATION