장음표시 사용
31쪽
ro Apparatus Hortensisque sulco virgea sepe sic adiuuare oportet, Vt in ' spatium, quod interiacet, inclinati virgarum adminicula superscandant: donec incremento firmid re corroborati densissimo, atque inextricabili nexu impenetrabile,atque adeo inexuserabile munimentum intexant. Non absimile satisque validum se- Diophanes architectatur. Sub aequi
ruuli.tib.f. noctium vernum cubitali altitudine scrobem eius 'l' ' ' : in &-depangit, & funiculum extendit : pridie autem eruum molitum cum paliuri, rubi , α oxyacanthae, siue acutae spinae semine commistens macerat, atque ad mellis crassitudinem cogit: extentum deinde funiculum eo semine confricat, oblinitque: locum cremore irrorat, irror
tumque ad breue tempus patere sinit: egestam donique humum stiperiijcit: dc post dies duodetriginta pedalis incrementi germina exiliunt. Eadem in scrobem pede non altiorem transponit: & intra bimensis icmpus cubitalcm saperant magnitudinem. Adeo vero in aculeatum, implicatumquo vallum breui adolescunt, ut hispida ipsa species pre- donum vulneret, ac dei jciat audaciam . Non dispari Democritus artificio agrestes delicias munit ac sepit. Etenim a veris initio quindecim diebus sepium sationi praefinitis, nauticum funem marinis operis detritum, iamque putridum praedictorum seminio veprium eruo permisto confricat: exinde in scrobem defodit, de quotidie irrigat. Ita proce
32쪽
Liber Primus. atram atque imperviam sepem cito educit. Nonnulli restem infricato rubi semine oppletam adobruunt e crassas ariindines contusas obliqua, nec admodum alta plantatione defigunt; mistumque terrae heta, men ingerunt. Alij lectis e rubo maturis moris funiculum illinunt: deinde terra, fimoque obrutum rigant, donec germina emittat. Sunt praeterea i , qui vivam sepem in hunc modum excitent. Virῖas rubi crassiores in segmenta discindunt: ea scrobibus palmari altitudine excavatis diligenter operiunt: quotidie, donec egerminent, fossione ac rigatione, si tempus invitet, refouent. Ita sepes robusta, perennisque consurgit. Nouum aliud sepimentum regij cultoris ingeniosa monstrauit experientia. Plura hic diuersi generis semina cerae, vel tenaci cuipiam materiae in longum tenuiterIr ductae permilcuit: eadem optime stercorato rubactoque selo commisit: atque ex ea. congerie sepes admirabilis pullulauit. Nostri tamen agricolae simpliciore cultura conseptos agros satis commode tuentur. Unico enim contenti trium circiter pabmorum sulco vastissimarum spinarum plantas e spinetis campesti ibus translatas, ac leuiter attonsi, a Nouembri mense ad Februarium in diunt: ter. norum interuallis cubitorum discretas arbusculas maxime ulmeas aeque attondendas interserunt, ut
V res quamuis asperos maritos fideli coniugio ad misculent: sambucum, quoad fieri possit, non
33쪽
ax Apparatus Hortensis esse interponendam censent: quia frigida, siccaque vi assitas plantas emaciat, & in caudicem enormibter extumescens furacibus insidi, facile scansilis est . Quod si locum tutiorem sepire mitius velis: dedolatos cancellos e castanea, seu qualibet alia ex arbore, quae ab iniuria pluuiarum perdurandi pe uicacia laudatissima sit, praefiges: ut innoxios illi
oculos admittant, procaces hominum manus, atq.
p, adeo pecudum ora pedesque distineant. Ita praeparatum ac praemunitum areae patentis aequor graphidis peritus, ingenuae amoenitatis architectiis c riose dimetiatur: dimensi aequoris formam sectilem in partes pro dimensionis rata portione respondentes lineari pictura contrahat in p pyro: multi formem areolarum imitationem deformet : pubcherrimam deligat exprimendam. Caveat autem, Me phrygionem imitatus areolas frangat in soliacet operis angustas 55 minutulas incisuras, sationi plane ineptas. Felicius aemulabitur phrygium opus artificiosa sorum consitio, quae ipsiimmet areol rum solum ordinata colorum varietate distinguet . Areolas nec adeo laxet, quin ad ipsarum latitudinis dimidiam partem runcantium, legentiumue manus peruenire possit: nec adeo anmstet, ut paucis . simorum seminum unaquaeque sit capax . Quanquam qui natura magistra paucis ijsque lectillimis
foribus contentus fiterit, numerosiore semitarum labyrintho areolas poterit aliquatenus coarctar .
34쪽
Litir Primiu. 2 3 Semitas duum minimiim palmorum latas faciat, ut sine adnascentium plantarum attritu innocens Oberret incessus. Laxiora quoque itinera praescribat, quae se media in hortorum umbilico inters cant, quaeque sepimento proxima hortos ambiunt. In ijs enim non modo est ambulandum, sed florales etiam testae ordinatim statuendae sint . Qius iam enumeret hortorum inexplicabiles &plane labyrinthaeas ambages, quae felicissimo artilicio non biforme Minotauri monstrum, sed bis amabiles
oculorum , nariumque voluptatem intercludunt Expeditius veterum labyrinthorum, quam recen tium hortorum artificiose inextricabilibus erroribus explicandis exitum inueniam . Paucis rem e
pediam infinita varietate imieditam . Quot in pauimentis atque in lacunarious, totidem in hortis maeandros ludimus & labyrinthos. Vt daedaleam antiquitatem aetas nostra longe superet qua ingenio, qua numero daedalorum . Quin etiam beatiores Archimede Geometrae docile solum innumerabilibus Armis inscribimus non humano sanguino, sed florea purpura colorandis. Illud autem studi
Se curamus, Ut areolarum non uniuersa modo com
positio & colligatio, sed unaquaeque etiam figura,
α veluti facies concinna 5c venusta sit. Nullae tamen formosiores areolae informantur, quam quae rotundantiau in rota, aut radiantur in stellas. Vt
sine fabulae fuco di fallacijs Elysium nostrum vel
35쪽
paratus Hortensis sine floribus floreat, & sua sidera norit, qua spleni
didam florum sobolem manifestius, quam remotissima caeli lumina, progignunt . Sed floreae sa-itioni omnium maxime utiles, & satis venustae censentur octo angulorum areae minusculis quadratis Forma Variae. areolis interstinctae . Non fiderit sopinor) ab re multiplices iam hortorum formas adumbrare: ut hortensem architecturam clarius, quam ipsa verba , linearis adumbratio eloquatur. Illud nic animaduerti volo subiectas exempli causa diuersas hortorum imagines ad certae magnitudinis areas ac-cosnmodandas esse : ut aperte indicant sectilibus lineis additae singularum imaginum dimensiones. Quare pro spatij amplitudine Varia areolarum conformatio varianda est. Quae autem lineantur infra regulae modulorum siue partium, minutioribus rimentis communes siue Romanos palmos, amplioribus eorundem palmorum decades indicant.
37쪽
ribis Primus. 39Uetus ars, quae necdum penitus antiquata est, olentium herbularum tonsili sepimento amoena haec forum stativa circumvallabat: ubi non ipsi modo inter se flores ciuili bello, sed herbacea etiam propugnacula cum floribili, quos defenderent, de pulchritudinis praestantia blandissime certare viderentur . Verum istiusinodi sepes duplici nomino
incommoda de frequenter attondenda erat, quod facile siluesceret: & Libinde renovanda, quod cito senesceret . Qirare utilius nouitio inuento sin- Ad areolas gulos puluinos satiuis florum delicijs insternendos ambiunt fulcra coctilium laterum tenuiorum, qui parem in crassitudinem cote laevigati aptissime i ter se committuntur. Si vel fidelibus oculis credas; non contiguos lateres, sed perpetuas tabulas ad unguem dedolatas existimes . Usque adeo si a ipsa tirum persentiunt amabilitatem: ut ad illos . iucundissime complectendos arctissimae coagmentationis secietate conspirent . Pauca quaedam'
hic habeo praemonere. Primum, ut albi lateres in lateraria officina seligantur ; hi enim, quippe eximia coetiira densati, contra stigora pugnaciores: rubri reijciantur, ut qui minus igne durati ad primos algores in fragmenta dissiliunt. Alterum, ut in recto plani, in unuoso opere cures adhibeantur. Tertium , ut in areis obalandis, qua parte longi sint, defigantur, non autem qua lati: ne parum mis depacti aut incedentium, aut fodientium ossem
38쪽
sone loco moueanciu. Postremum, ut supra tamstarum superficiem tres tantum Vncias, siue toti dem transderis digitos extent. Debent praeterea funiculi, pro varia areolarum conformatione plures paucioresue, Valide intenti utrinque depactos ad paxillos alligari; ut parem laterculis omnibus extantiam praeliniant ; ut eosdem ad lineam diri nit, utque Ariadnaeo filo felicius hortensium la-yrinthorum ambages ingressis, non hospitibus, Theseis, sed ipsis arcnitectis Daedalis facilem laboris exitum commonstrent. Quin etiam flexuose in opere sic artificis manus est regenda funiculo; victus alterum caput opportuno figatur in centro, destinatam in curuaturam circunducatur alterum. Non est operis instituti minutiorem docere rati nem areolarum varias in figuram efformandarum r. neque enim structori monstrat architectis, quae ficile potest ille sua ex arte, vulgatoque ex Vsu cognoscere. Caeterum , si Elementior cura silaserit, ne in beneficos areolarum stipatores laterculos i M. Antoniis, grata imminutio, ac mutilatio desaeuiat, Marcum ρομαμ Antonium Specchium Romanum audi tum lio torum amoenitati, tum coctilium laterum integritati hac perutili sblertia consulentem. Aream vel quadratam, vel intra rectos angulos oblongam i paginae commensum respondente linearum ambis tu contrahes: in quadrangula spatia quaqua versiimaequalia, quae laterculorum latitudinem pro rat
39쪽
fortione adumbrent, lineis cancellatim reticu atis distribues : areolasque ita definies , ut integra segmenta, nempe sblidi lateres includantur. Praediscere tamen hic debes, ab istiulinodi stru- chara curuos ambitus excludi, qui nisi comminutis laterculis circunduci non possunt. Si quem autem pigeat pronioris, incommodique incubitus in limmiti subsidentium areolarum cultura , is poterit lateritio munimento calce interlito ad quaternos, quinosie palmos praedicta florum cubilia excitare . Post assabre munitas laterculis areolas, interiectae semiis. semitae consternentur aeque, ac tutelares laterculi, eandem in partem leniter devexae. Si placet antiquitate magistra proficere: artem areae frument,riae coaequandae, ac solidandae ad hortensium semitarum constrata sic referes. Cretam,si argillosam ac tenacem terram minute consoles: amur-
ca recenti non salsa bene consperges, ac subi es -- -
probe comminuetur, cylindro coaequabitur,& pavicula verberabitur e denuo tandem amurca sbium rei erges, de arescere sines. Ita pacitae, atque exaequatae semitae nec aestibus fatiscent, nec imbriabus lutescent, nec inutiles herbulas creabunt, nec noxijs formicis, & muribus scatebunt. Recentior tamen ars utiliter substernit in semitas aut veteris ruderis cribarium puluisculum , aut permista glareolis arenam seisitimi aut macram & rudem nullo-
40쪽
42 Apparatus Hortensis nulloque vitiatam seminio terram, qualis est altitius estosa, aut conglobari selitum in pilulas Eubdum retrimentum calcis, & cineris, quibus aqua maceratis saponis lixivium percolatur . Est , qui gracile solum in operto siccat, siccatum minutinia
Comminuit , comminutum cum sabulo commiscet: deinde vel manu illato humore perfundit, vel in apertum essere, ut aquis caelestibus humestat: in semitas denique tam seliciter digerit; ut, qui modo mollissimus erat puluis, mox densis in duritiem lapideseat. Duplex autem consternendarum ambulationum via est: aut enim ingestum solum pavicula condensatur, aut sima mas prope latercu lorum oras cumulatum leuiter trulla complanatur Opere retrogrado; necubi leuis exaequatio progres
sit inaequaliter si1bsidat. Ita fiet, ut selum adhuc suspensiam tum sito pondere , tum pluuiali pressu , quantum satis fuerit, aequaliter deseendatoc selidetur. Est etiam nonnemo, qui coctilibus laterculis ad amussim laevigatis, & calce commissis aditum omnem bestiolis, herbisque praecludat. Verumtamen tam praeclusa structura grauibus patet incommodis et adeo enim ab imbribus ac gelicidiis lubrica erit, ut illic sine casu, aut prolapsone ingredi nemo possit. Adde,quod humore diuturno viridem situm immundamque illuuiem ducit, & prope assiduam purgantis operam exigit . Qi 'quam quodcunqtie hortensis ambulacri selum, ne fi
