Jo. Alberti Fabricii ... Bibliotheca Latina mediae et infimae aetatis cum supplemento Christiani Schoettgenii ... Accedunt in fine vetera plura monumenta tum a Fabricio olim tradita, cum hic primo adjecta. Tomus 1. 6.

발행: 1754년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

abnegando Iniuri Is onerare non desinunt . Ad reprimendam igitur eorum audaciam , & ad caetera subditorum commoda prospicienda, si propter arduas , multiplicesque occupationes id saepius agi non poterit ; saltem unum in menis destinatum audiendis uniuscuiusque postulatis diem esse omnes intelligant. Sed cum omnium commodis serviendum sit , peregrinorum in primis habenda est ratio, qui exigendae pePiniae causa in tuas urbes advenerint. Neque id tantum Divini honoris, atque iustitiae, sed & populorum tuorum utilitatis gratia faciendum erit: ut ipsi quoque in alienis urbibus idem consequantur. Nam cum fama percrebuerit a te praeclare cum externis agi; idem iuris In tuos ubique servabitur . Nec satis mirari possum, hoc tempore nonnuli xum hominum inscitiam , qui dum civium suorum protegere facultates prohibendis , impediendisque exactionibus conantur id agunt, ut sui omnes apud externos populos claudi sibi iudicia, &fidem suam contemni , ac pro nihilo haberi sentiant. Itaque quod ad utilitatem subditorum factum esse videbatur , in detrimentum vertitur i & dum

Paucorum opibus consulitur, in omnes odium perniciesque contrahitur. Unde& hominum saepenumero captivitates, mercium , & aliorum bonorum interceptiones ; mutuae inimicitiae , semina denique bellorum nasci solent . Quare ut aliquando huic parti finem imponam, non minus peregrinis adversus cives, quam civibus inter se ius servetur aequabile, atque eo celerius, diligentiusque ipsorum controversiae decidantur, quo in aliena patria, quam domi suae, lites persequi incommodius est.

De re familiari , re vectigaIIbus admiansrandis. 4emadmodum tuendi imperii negotia gubernanda, Illustrissima D lianora; & quae in iure dicendo se

vanda essent, satis ut opinor, explicatum est; sequitur, ut quae ad rem familiarem , vectigaliaque , & proventuum, a que impensarum administrationem peditinere videantur, ea quam breuissime persequar . Qua quidem in re scio multos elle, qui sibi primas partes deserti

oportere arbitrantur ; cum tamen a

summo fastigio mea sententia longismme absint . Sed his nunc omissis, nos institutum nostrum agamus . Primum igitur reddituum omnium , qui certi, ac legitimi sunt, tam ex terra nascentium, quam caeterorum exactissima tenenda est ratio; eamque , ne nos fu-lat , ad calculum saepius revocari opo tet . Deinde pro eorum summa faciem da est accurata distributio , ut ad custodiendas arces, militesque alendos, &caetera , quae pro conservando imperio necessaria esse docuimus, pars una convertatur. Altera in pascenda, vestiem

daque familia, ct in uxoris, liberorumque suinptibus, aliisque hujusmodi, quae

ad vitae cultum , dignitatemque pertinent, consumatur . Tertia incertis, &in dies occurrentibus impensis reserve tur , quae neque vitari possunt, & maiorem interdum , quam quibus ordo, modusque praefinitus est, partem inte Cipiunt . Atque ea omnia, quae Prop stimuς, ita moderanda sunt, ut ad suis

bitos, & impraemeditatos casus aliquid etiam pecuniae quod bene regenti faciendum esse supra ostendimus reponere , aec recondere valeas. In quo e

iam illud te meminisse velim, Proventuum quidem, ac vectigalium rationem non incertam , facile haberi posse e sumin

Ptuum vero , & principi praesertim quam difficillime . Quare ob causas pau-IO

392쪽

Io ante explicatas , hoc negotium sic administrari oportebit, ut longe majores sint redditus, quam impensae ; quos nisi fiat, cum detrimento assiciat: tum vero dedecus , & infamiam quamdam in- spienti; assert. Cum dicitur in tantis opibus, facultatumque copiis hominem aὸeo rationis expertem esse , ut neque vires suas metiri sciat , ut ita lo

quar, mendicare cogatur.' nec assenta

toribus patefeciendae sunt aures , qui

eum tum magnanimum , tum multo

maiore imperio dignum esse praedicent. Nam qui in mediocri fortuna parum se prudentem ostenderit multo minus speranium est eum moderatiorem in amplissima suturum.. Habendi sunt praeterea , qui ad domesticost usus , necessariasque apparationes sussiciant, quorum & dignitas , &conditio tum ad facultates , tum ad regni dignitatem erit reserenda . Atque ego sano pauciores potius sumendos esse suaserim , quam ita multos, ut eorum commodis prospicere nequeas. Quis enim praestabilius eis ambigat. pauciores habere , qui bene quam plares , qui male secum agi praeditent ὶ Pretiosissimum omnino, elegantissimumque supellem ais genus est praestantes, & ad res agendas accommodatos habere domesticos . Nec temere a senioribus usurpatum est. quod jam in proverbii consuetudinent euit, unum hominem interdum mil- Ie aliis aequari, & comparari posse . Idque saepisti me vidimus ad procurandam fortunae, ac dignitatis accessionem nonnullis principibus, singulos tantum familiares, & sumina prudentia , & egregia fide praeditos satis sitisse . Quare sortunatum illum Regem esse , & Deo cavissimum existimare licet , cui tanta iri renii vis data est, ut, cui rei moriari

quisque aptitsimus sit, diiudicare pollit. Ad quam sententiam ingeniosi poetae

Carmen non male accommodaveris:

Principis es virtus maximet nosse suos. Nam nisi acre in discem elido iudicium adsit, iis plerumque administrationibus nonnulli praeficiuntur, a quibus eorum mores, & natura prorsus 1bhorret, geab iis summoventur alii, ad quas mira quadam dexteritate propensi serebantur e ex quo fit, ut neutra de Rege bene mereri valeant . Idque maxime in rei familiaris distributione contingit. Unde enim alter modico sumptu magnum regenti honorem conciliaverit : alter cum maiore etiam copia ignomini atri , ac decus saepenumero comparabit. Diligenter igitur etiam, atque etiam considerandum erit , quinam ad principis usuq adhibeantur r in quibus eligendis id potissim uiri spectari debebit, an re S suas bene gesserint: nam qui sua male administraverit , hunc in alienis prudentiorem sore besperandum est. Sed multi prose et o in hac facultatun

dispensatione vehementer errant, & e tremum aliud alii completuuntur: nonnullos enim reperies , qui adeo remfamiliarem claudant, ut non dicam ad res iustas, sed ne ad nece in rias quidem aperiant ; & struendis , accumulandisique pecuniis, noctes, diesque totas se dedant, reliqua omnia negligentes: quo quid homini miserius accidere pollit, non intelligo ; nec aliud de iis suspicandum puto , quam Divina ira esse hac paena mulislatos, ut bonis suis frui nescia iit ; sed iis sordibus iminersi vitam si vita est potius nominanda, quam viventium sepultura transgant: qui ut nummos possideant, quus quasi Deos suos venerantur, & colunt, sese Diabolo , & Angelis eius , in servitutem

mancipantur is

Alii contra ita Iami sunt, ut redditus suos vix dum collectos quam celerrime profundant, atque abriciant. Quost , ut cum bona sua profligaverint, multa contra leges, honestatemque aggrediantur ; ut sub aliquo praeie X tu, alienis manus inferre pollint . Quae quidem si indigentibus , aut iis saltem, quos de se benemeritos sentiunt , erogarent , aliquo modo serendum videretur . Nunc, quasi amaris lima sarcinxexonerare se cupiant , praecipiti via

variisque vitiorum diverticulis statim

393쪽

se divitias omnes abigere festinant: ne que intelligunt in eos aliqualido se temporum casus incidere , in quibus non

solum honoris , dignitatisque, sed ipsius etiam imperii lassuram faciant, a quasi se redimere nequeunt, nulli rei, nisi effusioni stultissimae imputandum est. Qui vero mediocritatem in hisce rebus tenere possunt ; ii sunt , qui populos optime regunt , & summis efferendi sunt laudibus. Nam sicut prodigos esse non convenit, ita sugienda est avaritiae suspicio o & omnia , ut ante diximus,

agenda pro viribus, ut ad usus necensarios suppetant facultates , & mendicandi periculum devitetur. Nec omnia , quae aut in mentem veniunt, aut importuna libido efflagitat, coemenda sunt; sed ea tantum, quae commoda, & utilia iudieamus , habita semper rerum, quas supra memoravimus, ratione. Illud enim animo frequenter repetendum est, quod iam proverbii locum obtinet: Qui nota necessaria emere studet, hunc saepe cogi, quae necessaria sunt , ven

dere .

Sed cum diligentes , & moderati sumptus multas commoditates in se contineant ; tum vero illud in primis afferunt, ut tua tibi satis sint , nec alienam opem implorare , aut per vim copias subditorum auferre , quae utraque detestabilia sunt, ac perniciosa , cogaris . Multoς autem videmus, qui nullo modo scelus arbitrentur, aliena mutuari , nec ea restituere , aut si restituant, vel sero id agant , vel parte retenta. Sed profecto alienas pecunias accipere,& eas nunquam reddere , quid aliud existimari debet , quam tutum quoddam rapinae, ac surti genus ὶ Ad extremum autem subsidium eo tempore dumtaxat confugiendum est; quo repentina fortunae vis aliqua , tantam summam Postulat, quantam ex tuo , quia sorte nondum exacta sint vectigalia, parare nequeas ad quos tamen casus aliquid pecuniae sepositum esse oportere supra ostendimus . Tunc etiam petendum fortasse concesserim , cum vel fines imperii emptione dilatandi , vel

praedii, aut domus comparandae, oblata fuerit opportunitas ; ut petendi iusta , & aperta causa subesse videatur. Cum vero profundendi temeritas ita eam te negligentiam adduxerit, ut alienas opes rogare oporteat , facillime omnibus patefacies , posteaquam tuas facultates. attriveris, velle etiam reliquorum insontium bona perditum ire . Quid enim profuerit temperanter, moderateque vixisse, & rei familiaris habuisse rationem ; si ea , quae parcendo corraserint , alienae stultitiae vivendo consumant Aut quid animi tandem credis eis futuram , qui locupletioribus mutuum dando, hoc amittere sese intelligant; quod saepissime genium suum defraudantes ex tenui linis facultatibus superlucrari studuerintὶ Haec igitur omnia vitia sustulerit, qui in redditibus distribuendis mediocritatem servabit, modestumque sese ad omnes impensas praebebit. Nec parum etiam in ea re civibus exemplo proderit , qui cum iis moribus inuitutum esse principem intelligent; ipsi quoque rebus suis consulent; & se locupletare studebunt; nec metuent divitias ostentare , quas ibi occulere , & dissimulare consueverunt , ubi eas a principe rogatum ire suspicantur. Quicquid erso deinceps sibi comparabunt, principi suo acceptum

reserant.

Caeterum , ut ii maxima reprehensione digni sunt, qui sub nomine mutui aliena rapiunt; ita etiam veheme ter improbandi , qui cum egere caeperint, non ea quidem petendi via graniantur ; sed in fisci latebras sese immergunt ; & inde obsoleta iam, & antiquata iura , tabulasque curiose indagatas, more egentissimi faeneratoris eruunt: & si quid nacti suerint , unde aviditati suae fomenta suppeditent, pe tinaciter id apprehendunt; & ut locupletissimos qui 'ite videtur, ita plurima,& persaepe leuissima crimina ei obiiciuntur ,' operae pretium est tunc vid

re ; ab aliis, qui ante rei Divinae tem-

394쪽

pus haesitaverint: ab aliis, qui in ami- Caesaris vocem memoria tenendam: corum aurem insusurraverunt ; aut ab priuceps , qui delatores non castigat, huiusmodi. ridiculas calumnias grandes irritat . Pecuniarum lammas efflagitari, quae si

aliter solvendo non sint , ad supellectilis, & praediorum venditiones Compelluntur. Eas deinde pecunias inconsulto princeps dissipabit, ac prosundet, nihil existimans quanto cum labore, miseriisque illorum partae fuerint e "idie modo in hunc , modo in illum novas struet insidias: prius namque unde extorqueat , finem invenit, quam suas cupiditates resea nare possit. Quam diuturnum autem futurum sit hoc imperium tam avidum, atque Ut lentum, quis est, qui non videat ὶ Nam brevi optimus quisque aut in alias regiones migrabit ; aut qua ratione mutare Regem , & eo metu liberare se queat, rationem inibit. Quocirca non temere dicitur , ubi aequum vigeat imperium , ibi florere urbes , & civium

opes crescere . Contra ubi vi agatur, ibi. omnia in deterius ruere ς ac celeriter evanescere . Nam si malum Vicinum serre nolumus quomodo

tandem injustum principem aequo animo seremus , qui non solum bona nobis eripere ; sed etiam in carcerem nos retrudere facillime potest Neminierso mirum esse debet, si tyrannorum odio patriam fugientes aliquos in abstrusas , reconditissimasque provincias

sese abdere interdum videmus ', ad b ni .autem Regis tranquillam , pacatamque gubernationem permultos saepe confluere . Et profecto cum mecum animo contemplor, nulla clades, nullum insertunii , aut exitii genus homini miserabilius accidit, quam ut sapiens stulti , & justus iniqui regatur imperio

ex quibus sane, inclyta Elianora, colligere potes , quam fructuosum principibus ἰit vectigal ita se regere , ut subditos spoliare non cogantur. Suaserim multo masis hoc loco, posteaquam in hujusce rei mentionem incidimus si scales calumnias gravi calumniantium

paena esse reprimendas ; & Domitiani

Cum autem Regum sere omnium proventus ex portoriis, decumis , salinis , mercaturae, & annonae publicis habeam tur ; eos , multo conducibilius est , redemptoribus locare , quam suo nomine exigere , & qui aliter egerit , non est bonus administrator existimandus , cum publicani majore sedulitate, vigilantiaque negotium suum agant, quam alienum . uippe qui modo praefinita studio suo mensura, vel annua salaria sequantur, non multum laboris adhibere

consueverunt. Qino fit, ut i On tantum

exigua tibi redeant vectigalia , sed ipsa

quoque negligentia spatio temporis paulatim diminuantur. Nec moleste serendum est, si in ancipites nonnunquam e quaestu patrimonium augeant . In eo

namque lucrantur , in quo fiscus iacturam non facit , & quo maiorem ex iis redempturis seudium conse uuntur , eo plures locationis tempore licitatores ad-yunt. Unde proventus ipsi augentur. Multa praeterea publicanis facere licet, quae principi turpia sunt. Omnino autem, qui vem galia conducunt, eos adiuvare , & savore prosequi decet , ut locupletiores fiant , modo consuetudinis, & honestatis ratio habeatur.

Omnis autem quaestus principis dignitati indecorus , & sordidus videri debet: quippe qui negotiatoribus imperare , non ipse negotiari, nec lucrum ullum , nisi ex diligenti suorum proventuum s& legitimorum administi ratione sibi instituere debet . Subditis vero quaestuose relinquendae sunt ossicinae, & aleas exercendas adhortandi , atque adiuvandi r iis enim artibus locupletari eis concessu iri est. Si vero princeps quoque eas profiteatur , aut deserenda est illis mercatura r at nihil omnino utilitatis inde sperandum , cum neque emendi , neque vendendi commodis principi pares esse possint: atque etiam si possimi ,

expectare tamen oportebit , dum illius merces divenditae suerint . Negotiatio

395쪽

autem quod te non latere arbitror

nec nugas, nec moram ullam patitur.

Quamourem si quaesium princeps sequitur , multo magis ille quidem opes suas , quam cives ipsi, amplificat. Videndum est tamen, ne idem accidat , quod domum aedificantibus nonnullis , qui dum lapides standamentis parcius suppeditando utilitati suae contulere se credunt ;id agunt, ut quicquid supra construxerunt , corruat . Subditorum quippe facultates potentiae regiae sundamentum existimari oporteret . Optimates ergo , mercatores , opifices , agricolae, suo quis que munere fungantur . Neque enim

cuiquam , quid agat, deesse potest. Rex ipse quoque in sua arte versetur . Nam sicut indignum est a civibus osticia regentis invadi ; ita civium negotia occupari a Rege non decet. Postquam autem & redditibus , &sumptibus , ut supra diximus, tum modus , tum ordo praefinitus erit e quanto plures haberi poterunt ad eam rem idonei praeficiendi, qui ut ea omnia diligenter observentur , attendant . De quo quidem paucis agendum esse duxi , cum istic a vobis plane intelligi putem ; quae ad id munus optime prae-1 andum concurrere oporteat.

Ad alendam vero familiam etsi omni commeatuum genere cellas tuas, & ho rea semper abundare, non dubitarem , tamen quid hac etiam de re sentirem, te breviter commonere volui . Scio namque multos esse , qui in diem, ut dicitur , vivere , quam totius anni praeparatum habere victum , longe melius opinentur, & praedicent ; quia scilicet minus stipendia sentiuntur, cum de pleno semper hauritur ; qui potius conse vandi molesti ain , distribuendique laborem mihi fugere videntur , quam veritatem non dignoscere . Nam quis non

intelligat multo commodius , & utilius esse oleo, caseo, ligno, ikno , frugibus

ad hominum , equorumque usum necessariis instructos esse , ut suis quaeque temporibus aut ex redditu , si habeas , aut pecunia, si non habeas , compar Tom. VI. re', atque recondere, quam aut iis rebus saepenumero vi adversae tetrapesta tis indigere , aut urgente Penuria cariora omnia mercari ὶ Qtuod si parsimoniae minus hoc modo consuli objiciant ', ego vilitatem rerum cum asiluentia facile compensaverim , honorificentiusque ,& melius esse contenderim e dem etiam sumptu large , & copiose , quam Parce, contenteque familiam pascere . Nam ut praeteream , quod ab institutoribus, qui lucrari quaerunt, multa coemenda sunt ; hospites aliquando his temporibus improvisi adveniunt , quibus, quae necessaria duxeris, ad eos aecipiendos, haberi nullo modo queunt. Unde praeter incommodum saepe etiam imprudentiae , aut tenacitatis infamia nascitur , quam postea tollere , abole- reque dissicillimum est . Aut omnia igitur , aut maxima quaeque saltem temporibus seposita, & parata esse , eaque bene cusodiri , dispensarique convenit .

Quando autem omnia bene provisa ,& siimma cum ratione tibi constituta esse videbuntur ', non tamen remista penitus , ac negligenti animo esse debebis ; sed aliquando videndum erit , an impositus ordo servetur , eorumque , quos sumptibus praeposueris , fides , &cura exploranda erit; quod cum eoru indignitati non adversetur , tum vero permagni interest , talia ne omittantur , an interdum diligenter a te recenseantur ; & , mihi crede , ubi obse vari haec a te cognoverint , attentiores ipsi quoque, & ad sit bducendam rationem curiosiores emcieratur . Neque tibi aliter sperandum est , quam Pec niae regiae vel publicae dispensatores , qui se integros ad id munus, incorruptosque praebeant , albo corvo rariores

reperiri : cuius quidem perfidiae originem , & quas rivulos quosdam ab illius Iudae sontibus manasse credo , qui fraudandis Christi loculis ad avaris mae proditionis scelus conscientiae suae iter aperuit . Id ergo cum minime serendum sit, singulis annis , si non sin

396쪽

pius , saltem semel omneς tui empto ris creditores praeconis publici voce citari probaverim , etiamsi nemini quicquam eum debere constet ; ut & ipse fidelius rem agat , cum in se coniici oculos advertat ὁ & populares non sine tui commendatione intelligant, praecipuae tibi curae esse , ne cui eorum fraus, aut injuria fiat, qui tuorum dispensatorum fidei sua bona credenda esse duxerint. Unum illud triuic parti adiiciam, tametsi cum hic nobiscum esses , & istic postea a te laesitatum sitisse , &sepissime fieri cognoverim ; ut cum in eos , qui & virtute praestantes , &inserviendo bene meriti sunt beneficussit princeps, ac liberalis: tum vero indigentibus, & Christi pauperibus de re

familiari impertiat . Nam cum omne bonum ab illo nobis datum esse firmirer credamus grati erga ipsius Majestatem animi testimonia edere debemus. Quae Iaudabiliora etiam videbuntur, si nonnunquam in propatulo eleemosynae fient . non quod sinistrae ignotum esse

non debeat, quod dextera secerit ; sed quia , ut sepe iam diximus , principis exemplo multitudinem bene institui

porteat. Nec minus languentes, & infirmos, quam egenos, commendatos esi

h conveniet: ii sunt enim, quibus ad Caelum velocissimus patet ascensus ; &pro singulis , quae in eos conseruntur , centuplum promittitur ut omittam longe majorem ex iis laudem , & gloriam principi sore , quam si histrionum , ridiculorumque hominum praedicationes largitione consectetur.

QUARTA PARS.

De subditori , c;υitat Due commodis procurandis .

Restat , ut de subditornm vita pro

cujusque dignitate constituenda , deque eorum commodis procurandis quae reliqua pars erat divisionis nostrae) disseramus. Decet enim tamquam

filios parentibus , ita & populos Regibus esse curae . Sed omnium , quae ad hanc rem pertinent, primum, & optimum existimari debet , ut pacato regantur imperio , pacique , quoad eius fieri possit , consulatur , nec nisi summa necessitas cogat , bella ulla suscipiantur . Quanta enim detrimenta , quantas calamitates , quantam agri desolarionem , quanta sepe amittendi i liuq Regni pericula bellum asserat; nemo fere credit ; nisi qui expertus suerit . Quare de bello verba quidem fieri aliquando concesserim ; sed tamen

a te rite pavendum est , ne ad id nece sifario sulci pinitium causa ulla praebe tur . Nam saepe quasi miraculi loco &antiquis i mporibus , & aetate nostra cognitum est, qui primus discordiarum causaς attulerit , elam non modo in acie supcrari , verum etiam gravioribus iacturi aceri,ioribusque cladibus affligi ; quod quidem pro evidentissimo argumento haberi potest , hoc iniustitiae genu ς Divinae Masellari nullo modo

placere.

Huic pacis beneficio proximum est iuventri rem diligenter perscrutari , &quorum ingenia , corporaque rei militari aptiora videantur ; eos aut stipendiis propriis adiuvare , aut alienis ducibus , sub quorum disciplina erudiri

possit i , Conamendare : ne domi vitam segnes trans 'Ut : neque enim sperandum est gubernandis praediis , aut culturae agrorum eius generis homines deditossore . Qui vero ad negotia gerenda idonei iudicabuntur, hos quoque vel a principe ipso exerceri conveniet ; vel apud Restem quemp: Am , aut Rempublica in collocari r ubi Magistratibuς gerendis

spectandam virtutem suam praebeat i rhac enim ratione nec otio torpet cent , & facile in claros viros evadent : cum

honoribus , δι ali ingenia , & augeri

soleant . Magistratus vero ipsos tam tuos , quam Publicos, etsi quo pluribus distribueris , eo masor aequitas videri possit: tamen cum eos praesertim , qui majoris sunt ponderis, prudenter a qui

397쪽

busdam fideliterque , & ad ti:am, subditor uir lue utilitatem , & honorem optime administriiri cognoveris ἰ eos eri ovel nunquam , vel non nisi sero mutandos este censuerim : quoniam si aliter factum suerit evenit plerumque , ut a me ab hoc. oribus discedant , quam ad os .cii curam pertinentia negotia callere caeperint; et ficu arque , ut cum imperitis semper imper. tiores succedant d& res tuae , & cum alii cives tum vero infimi , qui nullo modo negligendi sunt ; hac ignoratione plectan

tur.

Si qui vero in mercaturae quaestu elaborare, & excellere studebunt ; non modo ad id eos hortari, & favore prosequi ; sed etiam, si fieri poterit , eis Pecuniae opem afferre decebit. Ad sustentandas quippe civitates fructuosa est negotiatio ; & ad suppeditandam rerum , quibus egeas, copiam accomodata . Ideoque pluribus verbis de ea disi Putandum esse censui. Nam cum natura sterilia per epe loca videamus ex mercatorum ita dustria omnibus rebus affluere ', multo magis , nisi cives tuos

ad id exercitationis genus institui , ac erudiri curaveris ; aliunde institores ad

oppida tua concurrent ; perceptamque utilitatem non aliter in patriam suam auferent ; quam sylvestres columbae solent, quae si quando ad peristeronem alliciuntur , ubi appositum cibum depassae sunt , ad pristinas sedes redeunt . Laborandum est igitur , ut apud tuosis fructus maneat; etiamsi opus suerit, quoad lucri dulcedinem gustaverint, eos tua ope foveri, atque sustelatari. Quod a liberalissimo parente tuo hisce annis egregie factum est; qui complures onerarias , actuariasque naves magnis sumptibus ad eum dumtaxat usum aedificavit , ut negotiari volentibus deservia iit; nec aliud ex illis faenus comparatur , quam ut Cives navigando rem sibi vel quaerere , vat augere possint. Nee ipsas

modo naves omnibus armamentis instructas commodat ; verum etiam alumen, triticum, caeterasque in suo Regno nascentes merces, eorum fidei cre

dit .

Quo essectum est, cuiri prioribus Ω-culis nulli praeter transiriari nos in regionibus nostris conspicerentur mercatores ; jam nunc indigenae multi emptionibus, venditionibusque dediti ; plurimaque ad eam rem aptissima navigia inveniantur, & plura in die et fabricentur: adeo ut in ultimis Orientis , Occidentisque finibus nostrates homines assidue nepotientur . Speroque brevi, quantum huic Regno profuerit ea res ad nihil aliud , nisi ad subditoruin utilitatem ab ipso parente tuo excogitata ἐfacile omnibus notum sere . Itidemque ab eo pro introducenda lanificii arte fictum est. Nam cum magnam auri vim ob pannorum inopiam ex urbibus exportari cerneret; nonnullos ad id artificii genus delegit ; quibus , ut inchoandi facultatem haberent, interdum uno tempore centena millia aureorum absque ullo faenore mutuavit. Nec unquam desinit subditos ipsos proprio et iam sumptu pro cuiusque Ingenio in variis artibus; inagistratuum praeterea , vel rei familiaris administrationibus exercere: quibus in rebus nihil aliud ei propositum videtur , quam ut a populis otium avertat ; & patrimonia sngulorum adaugeat . In quam narrati nem ideo digressus sum , ut quanta locupletandorum civium cura principibus suscipienda st , domestico exemplo cognoscere ς . Neque enim Rex inops esse

potest , cuius imperio ditissimi homines subiiciuntur . Nec tamen nega erim, non posse hoc idem ab omnibus 8c ubique praestari; sed ubi & saeuitatum pia , & locorum commoditas suppetit ; ibi subditos a principibus suis &eonsilio, & re excitandos, adjuvandosique esse assero. Ut autem propositum persequar ἱeum omnium civium pro varietate naturae sit suscipienda cura , ne rusticos quidem negligendos esse censuerim ; sed rovidendum , ut boves ad arandum abeant , ne agri cultura deseratur ;F a utque

398쪽

Vtque alio pecore pro Ioei situ, & in-g nio abundent , in quibus nihil sane Metrimenti patieris ; quoniam quicquid

aeceperint , ex pecuniae creditat trultu facile reddere poterunt . Nullo autem modo adversus id genu γ hominum exigendi acerbitate utendum est ; sed si quando temporum in aqualitates, & aeris iniuriae ad solvendum impotentes e secerint aequo animo exactionem dii- ferri conveniet. Nulla est enim mora, quam debitori praesertim non celerrime Properasse videatur . Cumque ea dilatione quasi beneficio immortali ipsorum studia , fidemque tibi arctissime devinxeris ; nihil tamen de tuo amittes . Quod si secuς facere volueris , aut boves ipsos vendere , aut agrorum coitu ram omittere quod non ipsis modo , verum etiam tuis proventibus pernicio-

sssimum est , aut supellectilem , &

alia usus necessaria oppi norare Co- sunt ir quae res maxima illos calami male assicit; cum tibi parum emolumemeti accelerata conterat exactio .

Inter alia ad hoc , de quo agimus , vertinentia ossicia hoc praecipuum exitii mare princeps debebit; ut civium discordias sopire ; orientes inter eos lites componere ; & in ipso limine contentionibus obstare studeat e quod eo facilius accedente praesertim regentis aU-ctoritate tum monendo , tum suadendo , in m corripiendo impetrabitur, quominus iurgia processerint . Nam ut ait Ovidius: Principiis obstanc sero medicio paratur,

Cum mala per longas imaluere mo-

Hoc qui facere neglexerit ; quique nihil aliud curandum sibi existimaverit; nisi ut argento populos emungat , is tyrannum potius , quam principem , aut iustum Regem agere se confiteatur

necesse est.

Sed eum subditos Regi, non aliter , quam patri filios diligendos si pra posue. Timus , non in postremis illud habendum erit , ut si qua eis calamitas acciderit , uiternuntii domum ab ipso mittantur , qui eorum dolorem cons talido mitigare , ac lavare studeant. Idemque faciendum erit , si quis adversa valetudine laboraverit , qui si inops suerit ad morbi curationem , & ad recuperandam salutem opem aflerri , sustentarique conveniet . Nam quando mendicare erubescentibus tribuitur elemosyna , duplo maior caeteris aestimanda est. Similique modo ad copulanda matrimonia intercedere decebit ; ea quippe in re vel tua , vel inclyti coniugis tui magnopere prodesse potest auctoritaς. Nam re ei tum versa, & ob eam causim sperata familiaritas pro dotis accessione a multis habentur e ac si quindo extrema parentum inopia esse videbitur, in filiarum collocatione praeter verborum auxilium aliqua etiam pecuniae summula eos adiuvare GPori

bit i hoc enim liberalitatis genus hominibus , & ipsi Deo beneficiorum innaniviri acceptissimum , ac aeterna r

muneratione dignissimum iudicatur. In procuranda vero subditornm utilitate illud vel in primis cavendum est , ne adulterini nummi a quoquam se riantur : hoc enim ad unicum Regis patrocinium , fidemque pertinere arsit ramtur omnes . Et certe nescio , an ulla res alia magis providenda sit r cum suarum facultatum proventus, suarumque artium , & laborum mercedem in pecuniae sundamenta quisque locatam esse putet et sed ita corrupti sunt aetate nostra mores , ni maxima etiam diligentia adhibita, maximisque paenis, animadversionibusque propositis , vix 'r primi , coercerique possint et qui nummos tondent , circumciduntque ; aut sebdola specie contegunt; aut alia qua vis fraude corrumpunt ; ut in tanta facinorosorum hominum copia , facile intelligi queat , eos, impunitate sperata , novas quasdam , & inopinatas depravandae pecui tae ratione ς excogitatum ros . Nam cum circumspectissimus parens tuus omni studio ., curaque id genus hominum prosequatur: nee tamen adhuc

399쪽

adhue ex Regno tuo tollere , ae penitus eradicare potuerit , quid in his loci ς

futurum arbitramur , ubi nulla adver-,bs eos severitas distringatur Ieque hoc de aureis , argenteisque nummis tantum admoneri quisquam Puter . Nam moneta aerea , quo vilior est, eo facilius adulteratur . Ideoque eo mo. o, eaque prudentia excudenda est, ut in ea re nihil auctori lucri fiat 1 non enim ad principis quaestum , sed ad emendi , vendendique commoditatem , & multitudinis utilitatem id nummorum genus Percutitur . Idcirco tantum aeris in lingulis esse debet , ut labor inmitis eudendi pro nihilo habeatur nequis e numero scelestorum ad eos simulandos operam minat e cum & frustra tempus amitti cognoscet , & nullum inde fructum se consecuturum sperare poterit. Si quis autem princeps signando aeme lucrari voluerit ; magno detrimento populares afficiet , & cum

his eonferri polle videbitur , qui , ut quotidie aliquid acquirant , de hordeo equis suis demunt ; nec intelligunt i

ps brum periculo eos macescere. Cum autem non una , eademque ubique consuetudo , aut locorum , & agri natura sit; seὸ variis in regionibus victum alii aliis artibus, aliaque indit- stria sibi comparent ; videndum erit unicuique regenti , ut suis hae suppetant facultates , quas patriae ipsius situs , &opportunitas , non hominum cupiditas postulat. Omnium tamen primum , &maximum est; idque omnino memini si se debemus, ut si agri ingenium serat; detur opera , ut quam largissima colligatur frugum , & omnis annonae copia . Nam quibus civitatibus ea suppetit , tanta saltem , quanta incolis ne cessaria est , ab eis plurima , & ingentia mala prohibentur, quae rei frumentariae inopia quotidie accidere videmus. Vester equidem Ferrariensis tradius , quantum perspicere potui , tritici, reliquarumque frugum feracissimus est rsed quia saepius , stagnante Pado , magna pars intercipi solet: curandum est,

ut in aliis Imperio vestro subiems t

cis, quae fluviorum inundationibus non sunt obnoxia , copiosa fiat sementis ; ut si quam Padus stragem istic ediderit, e Regno ipso vestro subsidium petere possitis . Ad eam rem igitur , tamquam

arcum , intentam habere mentem oportebit , & agricolas, ut ante diximus , adiuvare , qui si gravioribus sorte oneribus ita pressi videbuntur , ut operi rustico vacare nequeant , levandi & aliqua immunitate donandi erunt . Neque enim ulla tibi in hae re fiet iactura ; cum dempta ex iis locis tributa ,& frequens hominum illuc concurrentium multitudo , & rerum omnium compensatura sit affluentia . Sapientis enim est pecuniam in loco negligere ;rerum causas , earumque progressus prς- videre , & praeterita futuris annectere. Rude autem , & imperitum vulgus , quod sensu tantum movetur, ad id solum , quod adest , quodque praesens est , se accommodat . Quantam vero utilitatem , Ductumque asserat rerum ad vitam degendam necessariarum praeparatio , perspicuum est considerare , &memoria repetere voIenti e quam multi aetate nostra hac ipsa providentia imperii sui statum non modo incolu

mem conservaverunt; verum etiam Cum

magna sui nominis celebritate , ex istium alioneque amplificaverunt . Contraque quam multos commeatuum negli-pentia in gravissima damna , cladesque ,

in turpissimum denique contemptum , atque ignominiam adduxit.

Plura equidem, Inclyta Elianora , ad susceptum opus pertinentia , & haec ipsa, quae dicta sunt, latius, copiosius. que explicari potuisse arbitror ; sed quia minus mali est semel, quam bis peccare ; ideo & brevitati studui ; & nunc

iam finem facere decrevi; ne praetera rogantiae crimen , de quo ab initio dixi, etiam prolixitatis arguar. Te vero obsecro, obtestor , supplico denique ut meam bene merenὸi voluntatem acci pias . Si autem materiae dignitati ingenioli mei parvitas respondere non

400쪽

votuit; facultatem 1iostram & apud te apsam , & apud Inclytum Coniugem

tuum, caeterosque omnes, qui haec nostra legent , excuses . Speravi namque vro tua cum in omnes , tum in melsum benignitate, ac mansuetudine , inoc munusculo , qualecumque foret , meum potius erga te animum , quam temeritatem contemplaturam : & que madmodum viduae pauperculae, quae duo minuta aera inisit in gazophil actuin , aeceptam humanae salutis auctori mentem suisse praedicant; ita tibi donantis affectum, quam rei pretium, gratiorem fore iudicavi.

SEARCH

MENU NAVIGATION