장음표시 사용
381쪽
Iibus persimis mercaturam, aut maritimas negotiationes consentaneas esse existiniandum cst.
ANte omnia vero ab eo, quod primum propositum est, ordiemur ;quoniam nisi uatum imperii servaveris, in reliquis , quae ab illo dependent, frustra laborabis . Cum autem ad id munus praestandum necesse sit, aliquos quasi consiliorum socios , & ministros adhiberi, danda in primis erit opera, ut hi deligantur , qui fideles , & rerum experientia dodii ; ad haec natu grandiores. sint , & naturali perspicacitate , atque acri ingenio vigeant : ac Postremo, quae tractata fuerint, secreta
Quae quoniam in paucissimis unive se reperiuntur : ii fere solent adhiberi, in quibus pauciora deesse cognoscantur . Sed si detur optio ; eos potius sumendos esse censeo, qui summa prudentia, quam qui fide careant : quanto enim callidiores , peritioresque suerint , ni fite, ac imperium tuum amaverint tanto
eoς apud te habere tibi perniciosius est: quorum fides tibi cognita , & perspecta
suerit , tametsi non ita ingenio abundent , studio tamen inserviendi solemtiores plerumque, acutioresque reddentur . Etsi ad ea , qu. ae necessaria sunt , praevidenda minime idonei erunt ; sal tem ab eis cavere non oportebit: cum certo scias nihil contra te molituros ,& nunquam in fide peccaturoς . Quocirca non sine causa dicitur ad hominem sapientem , nisi tibi amicuς fuerit, i) consulendum ne aecesseris . s-cut nec ad insanum , etiamsi tibi benevolus sit . Postremo id pro certo habeto e si apud te hi fuerint , qui utrius que sortunae tecum participes suturi fini ; eos in rebus tuis omitem ind ariam , curam , meditationem , dilige
tiam, omnem denique mentem locat ros : ubi , si quid ingeniis acumen denegaverit , experientia supplebitur. Sint praeterea ab inclyto coniuge tuo
ad id munus adhibiti ; quo quidem in consilio si pauci fuerint , longe magis
probaverim , qtrim si multi: quoniam quae pluribus communicata su ut , ea secreta esse perdissicile est . Nec ulla certe tractandis imperii negotiis capitalior accidere calamitas potest, quam si ea palam fiant; ut quotidianis prope exemplis docemur . Et prosecto haec , de qua loquimur , taciturnitas in hominibus rarior sere , quam ulla alia
virtus , reperitur λ quia, quos taciturnos existimari oportet; non solum eis commmiisa sponte vulgare non decet ; V
rum etiam si quis apud eos iis ipsis de rebus sermonem habere instituerit , ita respondere debent , ut penitus ignari videantur . Quod nisi fiat , saepe accidit , ut ea revelarint , de quibus ne verbum quidem se fecisse credant. Non igitur te latet , Illustrissima talianora, quoi & vulgo aiunt, & in Romana saepius historia legitur ; innatum foeminis esse, ut nihil reticere possint
Ego vero , qui te optime novi , numquam equidem verebor, nequid hae iure labaris; monendos tamen esse consiliorum, secretorumque participes censeo , ut ad hoc plurimum curae adhibeant;& praesertim , si quos tu ipsa delegeris,
ne si quid sorte emanaverit , coniux tuus te , ut scemiliam sustinctam habeat. uocirca , ut ab eiusmodi te eulpa, liberes quotiens ab aliquibus en uncines consilia deprehenderis , tu prima CO iugi tuo indicabis. Maxime tamen omnium eos ad imperii gubernationem idoneos consiliarios ex bstimabis , qui non modo praesentia i
telligunt , verum etiam sutura cogit tione percipiunt . Nam sicut ante fluminis incrementa extruendi sunt aggeres ; non autem cuin inundatio jam cpperit ; ita sapientis est suturos . casus praevidere , ut enim est in veteri πω
382쪽
verbio mala , postquam aceiderunt , ab insipientibus quoque cognoscuntur . Nec te moveat, quod vulgo ajunt: soli Deo sutura nota esse e nam sapientes quoque multa prospiciunt , aut si non plane divinant , saltem quot modis aliquid accidere possit , animo com Plectitantur . Itaque disputatione constituendum est, quid agendum sit, Cum quid evenerit, ut contra sinpulos Casus muniti esse possimus . Quoci enim aiebat Scipio : turpe esse Imperatori di-Cere : non putaram e id nos omnibus xempublicam , imperiumque gubernantibus , praxeptum esse credere debemus . Post ipsam vero consultationem , quae fieri possunt , ea praeparanda sunt , si qua erunt , quae caveri nequeant e faltem cum praevisa suerint , minus lin
In primis tibi laboriosum , aut m lestum esse non debebit , ut praestituto tempore negotiis intersis: nec umquam gravaberis omnium sententias diligenter audire. Nam saepe evenit , ut qui melius, quam caeteri , non sentiat, utile tamen aliquid in medium adducat . Idcirco dici consuevit . appellandum esse sapientem ; non qui bonum
a malo secernat; sed qui propositis duobus bonis , utilius ; rursusque, qui de
duobus incommodis minus eligere no
Illud praecipue animadvertendum est , cum de imperii statu consilium agitatur, videri nonnumquam adeo circumspecta, & excussa esse omnia, ut nihil praeterea quaerendum sit, quo tamen tempora plurima Providenda, & cavenda su- Persant. Nam cum rebus tuis omni ex Parte abunde prospexeris : quod tamen magnum , ac perdissicile tune de caeterorum Italiae principum, Rerumquepublicarum statu et tam quos tibi , si eveniat , auxilio futuros speres ;quam de quorum erga te voluntate dubites : immo etiam de his , qui nec mmici, nec inimici sunt, consultandum
erit ; hoc enim exploratum habeas & in Italia, & apud exteras nationes; sicut& in ipsb regno tuo tres , quas retuli animorum varietates reperiri r totius
autem sere orbis Reges , populosque in gubernandi status sui deliberationibus commoda sua sequi; & ea tam generis , quam amnitatis , & amicitiae vinculis anteponere solere . Quare hi tibi pluris faciendi erunt , quorum sortuna cum tua conjuncta est ; quam qui tibi
aut Cognatione , aut alia quavis neces.situdine devincti sunt praesertim si ad
eos aliqua ex calamitatibus tuis perventura sit utilitas. Cum autem duae omnino regni tuendi rationes sint ; amoris una , altera timoris: non solum honestius , ac laudabilius ; sed etiam ad perpetuitatem firmius est ita cum subditis agere , ut te diligere cogantur: quod quidem v lenti facillimum est . Nam quod aiunt nonnulli; oportere omnibus iis largiri, quorum benevolentiam venari studeas; id falsum est. Licet enim beneficos esse principes deceat: saepe tamen ad am rem satis est, s civium bona per vim, aut iniuriam non eripiantur. Quos ci ea fi sorte acciderit, ut consueta vecti
galia 1 subitis, & insperatis sumptibus
minime sufficiant , & ea de caussa ad subditoruin opes confugiendum sit ; da da erit opera , ut non voluntate , sed necessitate , & irritum quoque ad auxilium rogandum venire principem intelligant: At si quando mulctandi erunt aliqui , ostendere oportebit servandae iustitiae gratia id fieri, non pecuniae aviditate. Nam cum pauci sint, quibus
auferri bona contingat , apud caeter tamen ea res odiosa esse consuevit.
Sed eum multa ad colligendam benevolentiam valeant ; nulla est profecto iacilior ratio , quam subditorum necessitatibus providere , & in primis cavere ne frugum , & annonae penuria invalescat ; quae si instare videbitur, ab alienis regionibus quovis modo procu randa erit rei frumentariae copia . haec enim potissmum causa est, quia plebs
383쪽
aut bene, si adsit ; aut male , si non adsit, secum agi praedicat. Quamobrem
eorum non secus ac filiorum cura suscipienda est : praesertim , quia si rebus ad victum necessariis abundant , nihil mali versabunt animo , & quominus
pecuniae in commeatus profuderint ;eo copiosus , si quando usus evenerit , tibi subvenire poterunt. Nec ullo modo committendum est, ut de Rege suo queri valeant . Solent enim querelarum pleni sermones ad res novas moliendas viam patefacere e quas cum aggredi statuerunt; periculoso semper itinere grasicantur , nec umquam sine magna rerum
pertursatione, & ingenti dispendio eorum conatibus resisti potest ; cum absque maxima Regum iactura subditi perire nequeant. Id ergo ne accidat: attente providendum est, ut suum qui Lque negotium agat, nec novandis rebus
ansam ullam haueat . plura, ut hac de re loqueremur , produm sumus: quod licet in fronte, non magni fortasse ponderis , a quibusdam tuaicetur , maximorum tamen motuum cardo in ea Persaepe vertitur.
Si vero pro tuendo statu exules aliqui facti fuerint: dies, noctesque ab eis Cavendum erit , nec umquam suspitione Iiber animus esse debebit : quoniam , ut semper visum est, & in dies magis , inagisque cognoscitur ; ii assidue invigilant , nec umquam meditarides nunt , qua ratione adversarios invadere , & laedere queant: nunc eorum gubernationes calumniando, nunc cives
magnis pollicitationibnς sollicitando rquae si contempseris, facile his rebus aditum patefacies , quas antea ne cogitaises quidem & saepe contingit, ut
quae temere attentata sunt , dum ab hoste negliguntur , optato fine non ca-xeant . Nullo autem modo harum rerum , sicut nec aconiti periculum in homine amico fieri vellem. Curandum erit igitur , ut ab iis c gitationibus exulum animi avertantur; nec ulla via, quae eis conducat, in patriam reducendi erunt l, sed potius aut
variis nepotiis oceupandi , aut in alicuius tibi conjunctissimi Regis, vel Reipublicae fines relegandi. Atque ut hanc partem brevi concludam ; omnium quidem optimum est dare operam , ne illi fiant exules : proximum vero , ut si qui facti fuerint, quam longissime sum-
Quoniam autem hi tantum inopes existimari solent, qui amicis carent: & quotidie experimur, nullam esse vitam, qΠamicitia non egeat , eam vel in primis regendo imperio maxime necessariam arbitrari debemus : amicorum enim respemas , auctoritasque etiam mne sumptu eorum , & auxiIio percepenos tutos reddere potest e quos tamen ad hanc necessitudinein tibi adiungas , diligenter animadvertendum erit. Nam si quis est, qui vel omne regnum tuum, vel ejus partem sperare videatur ,
Cum eo perpetua , & stabilis amiciti esse nullo modo potest . Si quis praeterea cum veteribus sociis simultatem exercebit , parum idoneus erit , qui sibi concilietur: neque enim, ut est inveteri proverbio , duabus simul uxoribus , duobusve inter se aemulis comm de placere quisque potest ; quin ali
ram partem offendat ', dum alteri m rem gerere studet. Quos autem tibi devinxeris , laborandum erit , ut eorum societas perpetuo conservetur : quod quibus rationibus fieri debeat, non esse te admonendam duxi; eum id optime callere soleas , & domesticum , ac recens exemplum observari animo debeat non ignorare te puto , proximis annis R sertum Ariminensem principem ob amicitiam , quam cum magnanimo P rente tuo inierat contra potentissimos
hostes , agrum situm defendisse , tutoque domi mansisse : quo quidem in bello nullos simplus pater ipse tuus sibi definierat i sed cum servandae societatis finem victoriam sibi proposuisset ; supra
tercenta millia nummum aureorum e
fudit, priusquam amici regnum in t to collocatum esse perspiceret , quod quam proximum exitio fuerit , nemo
384쪽
est , qui nesciat . Quotquot igitur haberi linuerunt amicitiae, tot appetendae , di suscipietidae erunt e nec quem quatri omnino , ut humilem , aut indignum puci,averis, i altidierisque , quoniam eatem ra nonnumquam accidunt, ut ab hominibus etiam infimis , quod numquam speraliaς, beneficiunx maxime accipere contingat. Sicut autem expedit amicitias comparare , easque colere , atque augere Ita maxime conducit: posteaquam eo deventum est , ut ad has quoque artes
confugiendum sit apud eo ς , quos tibi insonsos else noveriς , aliquem tibi ex familiaribus eorum conciliare , qrii de omnibus , quae contra te agantur , statim , & occulte certiorem te faciat: quod quidem in tam corrupti et huius saeculi moribus tibi dissicile n3n erit , si mo Jo non elle argento parcendum non existimaveris . Neque te hujusiri di silmptust gravent , quia vel minimidamni, aut mali futura notitia, quam hac ratione investigaveris , cum omni solutae pecuniae ia9ura , mn male COmpensari poterit. Sed quemadmodum magno usui erit in aliena regia tales homines vendicare , se cavendum erit , ne jia tua nutriantur . Neque sine laboriosum erat diligente e attendenti coς deprehendere , cum vel minimo verbo plerumque , vel alia coiijestura manifesto sese aperiant o De facilitate vero in subditos , de mansitetudine , deque audiendi benignitate , quae pars as captandant benevolentiam non modo utilis , verum etiam per necessaria est , non multa mihi dicenda sunt, eum in ea te cunctis antecellere & constans omnium sermo praedicet , & ego te ad id egregie natam jam pridem cognoverim e quo etiam tibi magis laborandum puto , na maior videlicet reprelaensio seqiritur , si in eo defeceris , ad quos ingenium tuum ipsum te ducit . Ne tamen ab animi tui magnitudine decipiaris te breviter admonendam et se duxi , non
esse necesse ; inio linc fieri posse ; i quod
etiam paulo ante dicebamus ut omnibus , qui ad te accesserunt , aurum , opesque largiaris o neque enim divitiae Cresi , aut Midae ad id satis serent dsed leniter respoi dere , hilarique vultu , tk blandis verbis , astabilitateque sermonis unumquemque tibi adiungere , hoe est, quod omnibus praestare e potes, & debes e quam in re dictum illud Titi Caesaris observandum erit e
Non oportere quemquam a sermone prine pis tripem .iiscedere. Haec autem verborum liberalitas a pecuniarum beneficentia maxime dinsert quoniam , ut crebris largitionibus opes exhauriuntur ita sermonis thesauris , quo pluribus distribueris , eo beatiores , copiosioresque , & ad bene
de multis promerendum paratiores reiduntur e hoe est mercim Inii genus, quos nec usu atteritur , nec lallat exercenatem sed quo asti uetulus erogatur , eo magis tam danti, quam accipienti prodest. Nee tibi dubium sit, Illustriis maElianora, m1gnos principes, & tui similes plus veruis saepenumero , quamm meribus cmrere. In hoc igitur benignitatis genere , quod in regendo imperio non pol remum locum obtinet , quodque Mi reri mos fructus brevi affert ,
non dicam , te exerceas , sed exercere pergas: nam id a te silmma cum dexteritate hactenus fadsitatum esse ; ex quo maximam voluptatem caepi ; una mnium voce ad nos perlatum est. Inter illa vero, quae magnam regno tuo austoritatem parere possunt , hoc
vel praecipuum iudicabi; ; si milites , quotquot possis, alue eis . Nam , ut Omittam , quod quidquid sia mptus in ea re seceris , id omne in tuorum subditorum utilitatem redundabit ; etiam
cum adesse arma toet , quibus coerceantur , intelligent , di, o semper audientes populi erunt, nee novi quicquam
molientur . Apud finitimos vero , -- terasque gentes hae ipsa ratione tuarum opum existimario angebitur. Vir ae
omnia , si militum praesidia desint, cori. tra evenire selent. Nain & tui ad t
385쪽
mul tu , seditionesque contumaciter insurgent, & a caeteris facile despicieris. Nec modici sane operis est , ita tecum finitimis gerere , ut ab illis ameris : exoriuntur enim crebrae contentiOnes, aemulationesque, quae concordiam dirimant . Quia tamen experientia docemur , cum altera pars nolit , haud
facile duos separari, manibus, pedibusique ut aiunt eniti quisque debet , ut bonum se vicinum praestet et plus enim prodesse potest , qui proxime adest, quam qui procul , etiam si longe
potentior sit . Et si verum perscrutari uelimus , parvae cauta sunt , quae finitimorum contentiones excitare consueverunt. Quare melius est non tranquanta liquid de suo iure concedere, quam in
summe rerum Certamen descendere .
Non enim frustra sapientes habentur , qui aliquid interdum amittere sciunt ;quia videlicet sua prudentia intelligunt, nisi hoc fecerint, quantum damni, in-
Commodique consequatur. Unde non ab re Caesar Augustus minima commoda , Non minimo se flantes discrimine comparare solebat aureo hamo piscantibuς , cuius abrupti damnum nulla captura pensari pollet . Nec illud contemnendum est , quod praeterquam quod a bono vicino nihil mali provenit; etiam id asi
sequeris ut rebus tuis adversis subitumaueratur auxilium . Sola viaim vicinitas persepe id efficit, quod nulla pecuniarum longinqua vis praestabit; ut taceam , quod quae procul distiant, re trans .icta , sere nobis opitulantur . Darida erit igitur opera , ut si non omnes , maiorem saltem finitimorum partem tibi devincias. Ad tuendaq etiam sortunas tuas maxime conducet tam ad inserendam , quam ad propulsandam iniuri Mn , omni geriere telorum , armorumque , nec Non balistarum , & tormentorum rese tum habere armamentarium . Nam cum ea maximam imperio tuo & au Eloritatem, & tutelam praebeant; nullum tamen a te commeatum , nullos sumptus exigunt cumque adversus repentinos incursus, tumultusque liuestibnos , quasi certissim viri praelidium tibi suppeditent, etiamsi qui sint, qui maeola cogitent, haru in rerum terrore Co ercentur e amicis vero , sociisque noα mediocrem eadem sauciam exhibent .
Itaque si quid mihi fidei habes , hanc
Arcium quoque custodiendarum diliis gens adhibenda es cura , & quanto mais 3oris sunt ponderis, tanto fiseliores homines praeficiendi sint . Nam sepae cognitum est, totius summae ruinam , e versionemque ab unius praefecti fluxis. se perfidia . Sed meo iudicio id negotium nonnisi claris , & alto loco natis viris committi debet. Nam obscuri generis homines nec habent , quod de existimatione perdant et & nisi raro , &sui rimo cum labore nobilium vestigia sequuntur , ut fidei famam , & Iauciis
honorem reliquis omnibus rebus ante-Ponant , nec Pretio , aut animi imbecillitate frangantur . Non equidem ne
gaverim , quosdam virtutis igniculos in humilibus etiam personis reperiri ; sed hujusmodi spei in aliis mallem , quam
in me , aut quopiam meorum periculum facere . Ipsas vero arces Cutri ar miς tutas, tum vero commeatibus , re
nem nec ellarii et instructas ei se oportet rquod nisi optime prospectum fuerit , Don nobis plerumque, sed hostibul se
Vantur , qui imparatas aggressi absque ullo certamine potiuntur , nec ita cito , aut faeile sedes a inissae recipiuntur . Nulla tamen castella , nullosque muros magis in x pugnabiles fore tibi persuadeo , quam populorun alii mos , ut antea dixi, tibi conciliatos habere p& subditorum omnium benevolentiam . Neque enim dubitari potest omnia regna suspicionibus semperabundare : neci nisi cum magna ut ita loquar Eelotypia contineri nec immerito e nulli enim sunt populi , qui non alicui imperio pra ter suum- Regem commodisiat : quod verum esse facillime credere , si memoria repetere volueris quam
386쪽
milia regna , aliud alia ratione intercepta suerint . Quocirca contra omnes Casus , omnesque rerum eventus, Praemeditati assidue , ac probe muniti esse
debemus.. Illud vel in primis attendendum est, quod si ad protegendas tui status opes, Se milites , & bellica , ut paulo ante
exposui, arma , tormentaque haberi necesse est ; multo magis aliquam vim pecuniae ad necessarios usus comparatam , ac reconditam servari oportet ; ut siquando eveniat, in tempore uti possis. Neque enim tunc cumulanda est, cum erogandi tiecessitas incumbit ; nam tiamici , ut aiunt , & pecuniae in rebus adversis maxime deficiunt , aut saltem in tam brevi temporis articulo comparari nectu eunt. Et profecto, mea sententia , hi lon se errant, qui tutum esse illud imperium praedicant, Cui cum reliqua, qua ' supra diximus, tum vero pecunia desit, tanta fallem, quanta repentinis casibus sufficere valeat. Quis est enim , qui non intelligat , ea pecuniarum vi emci , quae nulla alia ratione impetrentur : nec sine causa dici solere :ENentum morbis omnibus aptissimam esse medicinam . Non tamen proprerea sumptus eos , quos personarum , & imperii dignitas postulat , omittendos esse dixerim: sed si qua sunt , quae aut libido regalis, ut fit, sibi indulgeat, aut usus minime necessarii surripiant : ea omnia ad tempus differenda esse censuerim ; quoniam si salvae res fuerint; ea facile restituentur: at si summa rerum perierit : nihil omnino illa subvenient.
Si vero propter incertos temporum casus aliquam pecuniae summam tuendo imperio necessariam esse statuimus: quanto magis credere debemus , ob eamdem ipsam caussam oportere homines quosdam ad rem militarem & manu , & consiliis idoneos , quasi in thesauro quodam repositos hasere Nam gregarios milites, cum tempus postulat, ubique locorum facile reperies: & sero peditum , equi-rumque duces militaris disciplinae scientia, ae virtute praeditos, & in rebus administrandis exercitatos Urraro , &dissicile invenies . Qua quidem in re prudentissimi parentis tui imitandum tibi erit exemplum : qui tametsi iamdiu pacem , summamque tranquillitatem sibi terra , marique pepererit: ex
eo tamen tempore non modo quemquam illustrium imperatorum , ducumque non dimisit, sed in hodiernum usique diem alios stipendiis, maximisque
praemiis affectos , alios clarissimarum matronarum coniugiis honestatos : o pidisque donatos necessitatum fixarum usui reservat : nam , ut antea dixi, quos duces exercitatos habuerit, facile cum opus erit, exercitus, ac multitudinem pecunia comparabit . .ciofl si non ita multi nutriri possunt, videndum est tamen , ut pro vectigalium tuorum ratione nonnullos habeas itque tibi non secus, ac rerum tuarum fatus carissimi snt. Magnopere tamen Considerandum erit , ut eos deligas , quos tui amantissimos , & coniugis tui studiosi si mos esse cognoveris: saepe enim accidit , ut quos Iongo tempore magnis sumptibus aluimus , ii , quando maxime indigemus , nos destituant , &interdum ad hostes transeant, quo fit,
ut non nobis eos, sed contra nos tamdiu paraverimus . Nonnulli etiam reis
periuntur , qui licet a nobis minime transfugiant ἰ tamen cum belli gerendi necessitas premit , tune operam suam iactant , tunc sibi nimium arrogant, tune duras leges , gravioraque Onera , & maiora stipendia nobis imponunt : quod , nescio , an longe detestabilius sit, quam ab illis deseri . Si
quos ergo , nacta eris , quorum praeter rei bellicae scientiam , fidem etiam erga vos, benevolentiamque probe perspexeris, eos non solum arctiore familiaritate, comique sermone tibi devincias i seὸ etiam ut promptiores, ac diligentiores emcias, pro eu usque meritis , proque tuarum opum ratione largiore munificentia prosequeris . Nam , ut omittam, quod virtute insignes ex
387쪽
tollendo, eos ipse, tibi obnoxios reddes rreliquis etiam quod non Parum em lumenti affert quoddam quasi calcar adjicies, & hoc exemplo confirmabis rut si bene merendo illos imitari studuerint, similia quoque munera se consequuturos minime desperent. Nisi enim maiora sortibus, quam ignavis praemia , honores ue proponantur e quemadmodum illi operam suam nori navabunt se hi numquam ad meliorem frugem
emendabuntur . Consuevit enim iner-tillimus quisque , ubi praemium non assequatur, suo magis ingenio, quam alienis exhortationibus obtemperare.
Sed profecto qui regendis hominibus
praesunt, nisi eorum peccata aut legi-bias , aut exemplis coerceant , hos ego apud summi Dei tribunal aliquando negligentiae suae rationem reddituros arbitror . Neque enim data est illis a Deo potestas , ut diem voluptatibus conterant , aut subditis errores indulgeant; sed ut populos eorum curae cominii sbonis moribus instituant, & ad virtutiς iter diri etant , in quo a plerisque parumpensi habetur. Quinimmo si quis
terreni principis decreta spreverit, aut quoque modo inobediens fuerit, statim ad carnificem rapitur . Si quis vero contra omnipotentis Dei iussa, aut interdicto ludo aliena rapuerit, aut ingenuos liberos constupraverit, aut Deum ,
& Sanctos ejus spurcissimis blasphemiis lacessiverit , aut aliud inexpiasile facinus admiserit; non modo non quinritur ad menam , sed ipsis quoque primcipibus arridentibus, quasi re bene gesta inflatus per limina potentiorum,& populi frequentiam impune versetur . Non debet igitur, qui se optimum Regem profitetur , pati nomen Divinae Maiestatis conviciis lacerari: sed ut debitam rerum omnium Creatori reverentiam praestet, quicumque illum aut verbo , aut gestu ali'uo nefario temexare ausus fuerit, talibus suppliciis a ficiatur , ut caeteris exemplum esse posisit . Nam si data est Regibus facultas,ot sisto verbo stagitia prohibendo tan- . VI. tum subditis prodesse, & Deum honorare queant; qui hoc facere neglexerit; quo pretextu , quibus e rationibus suam excusabit incuriam Z Ludus quoque talaris , & quicumque in se turpitudinem
continet, prohibendus est , neque hoc a regentis officio alienum elle iudices: ex eo namque ludo , cum nihil boni proveniat, odia , vulnera, caedes oriuntur , & plerumque bonorum omnium amissiones, quas non inopia soluim , sed surta, latrocinia , corporis prostituti nes , & multa huiuscemodi flagitia consequuntur . Quod si remissio aliqua continuis laboribus interponenda est ; I
sus pilae a veteribus etiam non improbatus, calculi, sagittatio, discus, iaculatio , aliaque , quae nec illiberalem aviditatem praeseserunt, & aliquando usui esse possunt, iis concedantur. Quin et iam utile esse arbitror subditis ipsis persuadere, ut aliquod missilium, balis arumve genus quisque domi habeat; ea
dico praesertim , quae nec magno par
bilia sunt , & militum telis , tuisque
tormentis resistere nequeunt , quo in
genere sunt iacula, arcus , scorpione que , quibus sagittae iaciuntur. Nam si
maiora possederint; verendum est, ne
se instructi sint aliquando , ut coplagruas contemnere res lint . Illud enim perspicuum est, quibus artibus assueverunt populi, ad easdem proniores semper esse. Itaque si bellicosi nimis evaserint; metuendum erit, ne si quando necessitas incumbat, tua potentia cohiberi nequeant; praesertim cum magnae copiae tum propter nimios sumptus,
tum propter suspectam multitudini fidem, assidue in urbibus ali non posisint . Exercendi sunt igitur subditi sesiis, otiosisque diebus arcuum , scorpionumve sagittatione ; quod etiam libentius facient , si praemia victoribuet
interdum a Rege proponentur ἔ aut si eorum lusibus nonnumquam se quoque miscere , ac spectaculo interesse non gravabitur: hoc enim pacto & tela comparabunt, & huic exercitationi absque
principis sumptu quod ad conservan- E dum Diqilirco by Corale
388쪽
duin imperium maxime conducit id dineos se praebebunt . Nec solum ea utilitas sequetur; verum etiam , dum hoc Iudo erunt occupati vanis cogitationibus , levioribusque, aut seditiosis negotiis non inquietabuntur . Quare huic loco proverbium illud optime quadrare duxi e quando puerum mulier pepererit,
eam non modo , quia masculus natus
sit , sed etiam , quia semellam non ediderit debere laetari.
SECUNDA PARS. De jure dicendo , o justitia servo la .
Omniam de rebus, quae ad tuendum
imperium spectant satis,ut arbitror, multa diximus, jam tempus pollulare videtur ut de justitia servanda , qui non
alter propositi nostri locus erat, quam brevius fieri poterit, disseramus. Est enim justitia omnis felicitatis humatiae fundamentum , his, qui eam dilexerint,& inviolabiliter colendam esse censuerint . Primum igitur debet princeps, aut quicumque regendos populos susceperint, eos homines juri dicendo praeficere , qui & Deum timeant, & praesentem rerum statum diligant. Deinde
qui ingenii praestantia . & dignoscendi
iuris scientia caeteris antecellant , quae ut in uno concurrant omnia , optabile est ; veruntamen si nemo reperiatur,
qui omnibus iis rebus praeditus sit ;ut quisque optimus existimabitur , ita primus adhibeatur , eique mandetur , ut ipsum ius tam locupletibus,
quam tenuioribus conservetur aequabile ; nec pecunia , aut gratia varietur . Nam ubi hoc diligenter fiat ;ibi Dei summi patrocinio tuta omnia esse, ac sore sperandum est . Quae autem violenta , aut iniqua sunt , ea diu permanere non possunt . Neque solum jus suum unicuique tribuendum est ; sed curandum , ut iudicia ipsa , quantum patietur aequitas,
celerrimam in discernendis controversis, terminandisque litibus habeant disi solutionem; ae si quando amplioris viri , ejusque, qui apud Regem , aut in
Republica mpgna sit auctoritate, causa agetur; tunc praecipue danda erit opera , ut conservatam aequabilitatem mmnes intelligant e hujusmodi enim casus , si fieri posset, praesentaria pecunia emendi essent , ut palam fieret, nihil principibus carius , atque acceptius esse iustitia o cuius quidem tanta vis est, ut ne latrones quidem, ac piratae sine aequabili inter se praedae divisionec quae iustitiae particula quaedam est
vivere nequeant: & si verum diligenter animo , rationeque lustraveris ;sola iustitia ad mutandum imperium Perse satis valet. Reliqua simul omnia sine hac nihil ad eam rem virium habent. His autem , qui iuri dicendo praeficientur, certa merces e fisco , vel de publico constituta esse debebit, nec ullo modo concedendum erit, ut a litigatoribus utilitatis aliquid capiant . Nam licet in serendis sententiis aequum sta
tuant o tamen accepta pecunia Corru
ptionis suspicione non carent. Qua quidem in re , sicut & in caeteris omnibus , circumspelsissimi parentis tui sapientiam non laudare non possum : qui
eam ob causam controversiarum praemia , quas tricesimas vocabant, iudici- .
bus sustulit, & proprio aere solvere maluit , quam corruptorum judiciorum infamiam sustinere. Sed ad conservandum iustitiae munus , nihil aeque valere putandum est ,
quam si is , qui caeteros continere Uelit , se ipsum contineat : non enim recte caeteros comprimet, qui ipse frenis
indipet. Quoniam ergo principi dies a subditis dici non potest, ipsemet de se iudicium statuat; quod nisi secerit, non
secus aliis coercendis frustra laborabit , quam si quis curvati ligni umbram erigere velit: ipsum vero lignum , ex quo umbra iacitur, movere negligat. Cum autem in seipsum severus extiterit, facile reliquis imperabit e praeserti in , quia ea natura multitudinis est, ut ad principis mores sese conformet . Et prose-
389쪽
s diligenter cum animo nostro reputare voluerimus, praeter bonas actiones, nihil in hac vita reperiemus, ex quo veram voluptatem , fructumque percipiamus : nam cum benefactorum
recordatio jucundissima sit ; tum vero laudem , exitii mationemque hae ipsa
xatione conseql emur: cumque ex cor
poreis vinculis liberati hinc discedemus ;ad eas sedes , iustitia duce, migrabimus, in quibus aevo fruamur sempiterno: his enim , qui iustos se praebuerint, ea, quae diximus , praemia in utraque vita proposta esse nemo dubitaverit. Qui vero sese vitiis addixerint, & iniustis facinoribus inquinaverint ; praeterquam quod perpetuis conscientiae flagellis verberantur ἰ etiam cum e vita excesserint, iis erit seclusum iter a concilio beatorum , in ea loca, ubi paenis crucientur aeternis . Et certe qui justitiam contempserit, tyranni nomen obtineat , necesse est . Neque enim debet justus Rex aut uxores, aut liberos, aut alia bona civium concupiscere ; atque adeo si concupiscenti non concedantur ;sibi ipsi, qui aliena intemperanter appetiverit , magis irasci debet, quam sua fortiter & obstinate tutari uolentibus. Suas igitur cupiditates princeps coerceat , libidinem domet, motus animi cogat rationi parere a quibus si se vinei permiserit; nihil erit , de quo victor evadat. Si vero immoὸeratos appetitus suos prostraverit , facile reliquis superiorem se praebebit. Quando autem in rebus subditorum aliquid conspexerit, qUod ejus animum moveat nonnulla era im esse possunt , aut non petat aut si petierit , longe maius aliquod
munus contra paret; vel pretium tantum eroget, ut non lucri aviditate, sed aut delectatiove, aut necessitate ad
id flagitandum inductus videatur. Maxime vero protegendi sunt tenui xes viduaeque , L pupilli, ne ob in viam , ac solitudinem suam patrocinio destituti a potentioribus quod sere accidere solet opprimantur , atque Uexeritur : neve minores ut aiunt pisces a maioribus devorentur . Nobiles enim, ac locupletes rebus suis propria ope facillime consulunt. Omnibus in loeis. ubi praecipua vibget humanitas , ea consuetudo est, quam tibi quoque probari cupio 1, ut praesti, tutis nonnullis diebus aliquis in carcere vinctos invisat , eorumque causam principibus renuntiet : ut si qui ob aes alienum, & inopiam nexi suerint, eorum saluti legitima via consulatur; ut vinculis exempti ad quaestuq suos abeant, & sese a creditoribus redimant. Si qui vero snt capitalibus paenis o noxii , aliquando tandem inde ad supplicium promantur: nam mors celeri inter irrogata beneficii loco persaepe haberi solet. Instituendi sunt etiam , qui egenorum , calamitosorumque patrocinium suseipiant , & eorum curam agistet iique quotiens ad te accesserint, benigne audiendi , & omni favore pros quendi, ac celeriter expediendi erunt. Id enim cum Deo acceptissimum sit; tum vero ad alliciendam multitudinis benevolentiam plurimum prodest; nec
tibi dubium esse debet iniuria multos in civitatibus assici, quia vel inopia, atque imbecillitate , vel inscitia causam
uemadmodum autem iuris dicendi tenor uniformis, ac smplex esse debet, nec personarum , sed causarum varietatem internoscere ; sic in animadversonibus , castigationibusque constituendis sequendum non est ius extremum , ut quicumque contra leges aliquid admiserit, e vestigio puniatur . In hoc enim Reges maxime a legibus differre opo tet ; quod illas rem surdam, ac inex rabilem esse, nihilque laxamenti ,3 nee veniae habere convenit. Regiae vero humanitatis officium est, temporum, ma leficii , aetatis discrimen habere , periculosumque existimare , in tot humanis erroribus sola innocentia vivere. Nam
cum omnipotens , & Misericors Deus nobis ignoscat , nec statim supplicia peccantibus irroget ; nos quoque vicis
390쪽
sm lapsoriam misereri oportet, eorumque maxime, qui tunc primum in errores inciderint, sive arcis, sive capitis Paena mulistandi videantur . Ad clementiam quippe prouiores, quam ad crudelitatem esse debemus . Neque jd dicendum est , non esse crudelitatis nomine appellandum , quod a legibus con- Cedatur . Nam summum ius , ut dicitur, summa in)uria; & iustitiae rigor,
misi benignitate clementiae temperatus fuerit, ad immanitatem quamdam Ue git unde noti solum Demea ille Terentianus ait, re ipsa reperisse se , iacilitate nihil esse homini melius, neque clementia r sed etiam Scripturae doctrina , cuius vexillum sequimur . Noli, inquit, ege niuit m jfius . Qua quidem in re benignissimo coniugi tuo gratulor, qui
in reos perhumanum , ac clementem
ipsit in esse constanti fama celebratum est . Nec hisce de rebus ideo diiserui, quod aut illum , aut te ipsam talibus Praeceptis indigere putarem ; sed quod ad susceptum opus , quod sub tuo nomine caeteris etiam fortasse proderit, hoc quoque Pertinere videbatur. Id autem , humanissima Llianora , maxime considerandum erit , ut antequam edictum a principe promulgetur, etiam atque etiam diligenti meditatione, consilioque discutiatur . Sed cum Per praecone in recitatum fuerit, videndum erit, ut ei obtemperetur . Nam qui legem a se conditam negligi patitur . nihil aliud facere videtur, quam publice sui contemptum edicere. Maximam vero laudem , & nomunis immortalitatem ea res principi a seri , si curam adhibuerit , ut per omnes imperii sui fines latrocinia, sumtaque tollantur, & tam noctu , quam interdiu tutum omnibus iter pateat, possitque unusquisque onustis auro manibus , ut aiulat, Palam per deserta etiam loca deambulare . Et certe, qui hoc non secerit , reprehensione dignus
exiit imabitur; quia nulla est tam spatiosa regionis , provincia ve latitudo, nulla tanta vastitas , ut, si diligentia adhibeatur, caveri non possit'. Testimonio tibi iterum esse velim excellentissimi parentis tui providentiam, qua
factum est, ut per universum eius regnum , cum apertis pecuniarum sarcinis in viis publicis cubare non re dimident e nec aut verbo, aut facto cuipiam asseratur iniuria. Nam si quando accidebat, ut spoliatum se quisque quereretur , maximis suppliciis caeterorum securitati, indemilitatique consulebatur; neque sumptibus , aut labori parcebatur , quominus sceleris auctores ad p. nam investigarentur. Quin etiam non multi dies praeterierunt , ex quo quidam propter pastoriam vellem comiti surreptam in crucem sublatus fuit. Non enim rei vilitas attendenda erat ; sed itinerum benignitas exemplo procurarida ; nec certe in hujusmodi casibus ultra modum progredi severitas est. Nam quid inter bellum , & pacem intererit; si per tranquillum, & pacatum agrum quovis tempore, nec iter quam tutum praebeatur Ut taceam , quod praeter subditorum utilitatem , cui hac rati ne consulueris, magnam hine tibi benevolentiam adjunges, & a peregrinis , quibus per loca ditionis tuae transire contigerit, nomen tuum ubique gemitum extolletur in astra laudibus.
Ad iurisdiistionem ipsam hoc quoquet pertinere iudicandum est , ut a principe ipso subditi aliquando publice audiantur: quod & ab avo tuo AlphonfoRegum omnium aetatis nostrae tam iustitia, quam caeteris rebus gestis clarisismo , & deinceps ab inclyto parente tuo, Cuius singulas aftiones, quasi regendi formulas quasdam arbitrari de mus , enixe , atque sollici e servatum esse video . Sic enim multis contumeliis nobilium adversus humiles ;potentiorum in tenuiores aulicorum in reliquos cives occurritur ; qui opibus , & gratia sua freti, nisi oppresso rum querelis ad principis aures patera aditum intellexerint ; plebeios, & inmmos quosque nunc rapiendo , nurici verberando , nunc debitam mercedem