장음표시 사용
11쪽
uibus parentibus Ausonius, poeta Burdigalensis, natus esset, quem ad gradum dignitatum paulatim ascendisset, quibus muneribus, quo tempore, quamdiu unctus 8Set cum omneS viri docti, qui de vita eius scripserunt, tum oechingius in temporum imperii Romani iam cadentis gnarissimus tam accurate et congruenter exposuerunt, ut ligna me silvis allaturum esse arbitrer, si haec aut repeterem aut iterum anquirerem. De religione autem Ausonii inter eosdem viros mirum in modum discrepat neque adhuc satis firmo iudicio haec res diiudicata ost. Qui viri Ausonium Christianum fuisse putaverunt, in eundem omnes errorem videntur incidisse, ut duobus poetae nostri carminibus )commoti quasi a prioris illud, quod probaturi erant, verum esse sibi persuaderent. Quod quidem in Elia Vineto Josepho Scaligoro, Souchaeo ), aliis haud ita mirum est, cum tanta Ausonii admiratione specti essent eumque in eadem patria genitum tant amore complecterentur, ut laudem poetae e magis augeri putarent, si eum Christianum fuisse probarent. Itaque ex principio prompti ad hoc credendum duobus illis poematis freti ea, quae ex scriptis ipsius poetae vel aliis de causis opponi poterant, levia arbitrati facile aut reicienda aut quamvis contorte ad sententias sua accommodanda censuerunt Contra alii iumero minores, auctoritate
Jahrbiicher dea verein vo alterihumsseeunden im heinlande VII. Moselgedichte de Decimus agnus Ausonius und des Venantius Honorius Clementianus Fortunatus, Iateinise und deussch. Bon 1845. p. 60-68. Ephemeridis precatione et Idylli I. 3 I. praefationes et vitas, quas hi viri editionibus suis operum Ausonii adscripserunt.
12쪽
sero pares Ludovicus Antonius Muratorius'), Gerardus Ioannes Vossius ), Bristius'), alii Ausonium ethnicum et duo illa
poemata spuria habuerunt, quorum sententiis etiam Gibbon satis aperte assentitur, qui Ausonium einen ausgemachtenhoiden appellatq). Recentiorum scriptorum Boechingius 'Lipse, qui Ausonium Christianum fuisse putat, hanc quaestionem parum recte instituisse videatur necesse e8t, praesertim cum de nonnullis rebus hi ac pertinentibus, quae paucis verbis disceptari nequeunt, festivius et brevius quam rectius disseruerit.
quos minores Omitto, Boechingi sententiam approbarunt; v. Oppen y non satis dilucide sententiam dixit Bacmeister '), quamquam elegantissime Ausonii poemata in Bissulam et quasdam osellae partes in nostrum sermonem transtulit, de Ausonii vita et religione mirum in modum hariolatus est. Quae cum ita sint si cum omnes illi viri se hac quaestione quasi appendicis loco disputaverint nec propius ad eam accesserint, fusius atque accuratius hanc rem eXponere Onabimur.
Decimus Magnus Ausonius natus est Burdigala primo decennio quarti post Christum saeculi patre ullo, medico clarissimo in M atque litterarum cum maxime Graecarum studiosissimo ot peritissimo kβ o matro Aemilia Aoonia, filia Casellii Argici Arborii orta e nobili gento Sequanonsi inq). Julium Ausonium ii ipsi qui filium Christianum fuisse dixerunt, fidem
prosessum esse Christianam contendere non ausi sunt neque ulla re adducimur, ut hoc putemus. amousonius, qui et
13쪽
eiusquo virtutibus disputat atque omnes laudes ei tam affatim
tribuit, ut vero paene excedere videatur, nullo Oe patrem Christianum fuisse docet. Quodsi Julius Ausonius Christianus fuisset, filius, qui mores eius curatissime describit, sane hanc occasionem patris etiam maioribus laudibus efferendi nunquam missurum fuisse putandum est, praesertim si ipse fidei Christianae addictus fuisset. Itaque iam ex hac filii silentia patrem ethnicum fuisse suspicari licet Praeterea autem sententia nostra etiam eo stabilitur, quod Ausonii pater propter eruditionem Graoeam et studium litterarum Graecarum laudatur; nam eo ipso tempore Christiani has litiseras, quibus cum aliae philosophorum scholae tum Academia dolescentior et Stoici nitebantur, tanquam veteris religionis firmissima munimenta, fidei ipsorum infestissima, odi persequebantur acerrimo'). Itaque si ea, quae Ausonius de patris moribus dicit, cum hoc litterarum Graecarum Studio comparamus si legimus ullum Ausonium ad certas atque constitutas leges vitam instruxisso, iudicio
bonorum satisfacere studuisse, virtutes Ob ea ipsaS, non poenae metu commotum, coluiSse, pauci bonis contentum nemini
invidisse, litibus atque factionibus abstinuisse, semper sibi constantem fuisse'), ut ab aequalibus cum septem illis sapientibus Graecis conferretur', haud difficiis intollegimus Ausonii patrem doctrinas et praecepta philosophiae Graecae secutumroligionis Christianae studiosum minime fuisse. Quod plane quadrat in verba Ausonii, quae de patre facit ): Sapientium)c Quorum doctrinam moribus excoluit: Vivero ut potius quam diceret arte Sophorum, Quamquam et facundo non rudis ingenio.
Denique quod postea Julius Ausonius a Valentiniano primo
in palatium accitu est, sententiae nostrae non repugnat. amprimum hunc imperatorem, quamvis ipse religioni Christianae indulgeret, tamen aequissim et patientissimo animo adversus omnes veteris religionis studiosos fuisse litterasque diligentissime coluisse constat ); deinde Valentinianum, qua prudentia et
ratione USUS St, certo confidere possumus eum ibi medicum electurum fuisse, qui, sicut Ausonii pater, et arte medendioxcellere, et dama maxime telebraretur, meque quaeSiturum
in CL Richter, das estrom reic etc. p. 14 et 155. HasAe, Erchengeachichte d. ohler Vol. I. p. 39. Teipeti 1864. Paulinus Nolanus, qui cum Christo plane se dedisset, confestim his studiis abalienatus est clinignit atrologiae vol. LXI. p. 453.)y Idyll. II, 8. 13. 17. 19. 21. 33 etc.' arent. I, 9. - Ρarent. I, 10-12. β Richter, das ostrom reic etc. p. 252 et 254. Boching, vita
14쪽
fuisse, utrum Christianus esset necne, praesertim cum illo tempore summa eruditio atque ara penes ethnicos esset j. Matrem Aemiliam Aeoniam Ausonius paucis tantum verbis
commemorat ), quibus pudicitiam, diligentiam, fidem eius laudat, de religion nihil dicit. Longius disserit de avunculo Aemilio agno Arborio ,
a quo olosae indo a puero educatus et omnibus iis artibus litterisque ornatus est, quibus tum puerilis aetas ad humanitatem informari solebat-). Ex cognomine autem cΡalladiae v, quo Olosa nominaturq), recte, sicut ouchaeus dicit '), effiei potest hac in urbe vel artes quibus Minerva dea praeesset, imprimis floruisse vel etiam hanc urbem sub peculiari huius dea tutela fuisse, id quod docemur ab Ausonio ipso, qui innumero professorum nobilium nonnullos olosates nominat. Utique hae in urbe Minervae sacra religionem Christianam haud ita cultam esse verisimile est, praesertim cum in Galliatum perpauci modo Christiani essent'). Quas opinio nostra
fulcitur etiam magis epistula Apollinaris Sidonii'), qui narrat
Saturninum olosatum cathedram tenentem, qui JoVem ac Minervam negaverat crucisque Christi bona confessus erat, aΤolosatibus uribundis crudelissimo supplicio affectum esse, id quod sub finem tertii p. h. n. saeculi factum esse constat'). Quodsi Ausonius laudat viros doctos olosae avunculum sibi ipsis praetulisse et pharimi aestimasse q), deinde si memoria tenemus, quantopereIolosates religionem Christianam Es odisse haud ita multo tempore ante in Saturnino docuerint, quis est, qui avunculum Ausonii eo temporse, quo sororis filium educavit yy), fidem Christianam professum ess affirmet Praeterea Vix quisquam docere poterit ante annum 325 rhetores Christianos fuisse. In hunc utem, quam probavimus religionem ethnicam Caecilii Arborii, quadrare non videtur, quod Soror eius Aemilia Hilaria ab Ausonio virgo ovotasty nominatur, quam vocem plurimi viri docti, a quorum partibus Boechingius ' stat,
' lib. IX. epist. 16.' CL Hergog. Realencylopaedio m protestantische theologiae und
15쪽
ita interpretantur, ut Aemilia Hilaria virgo Christo sacrata fuerit. Sed si sine opinione praeiudicata sextum arentalium
carmen perlegerimus, ubi usonius narrat materteram iam inde a tenerrima aetate pueri admodum instar fuisse, more virorum medicinae studuisse, semper a sexu feminarum ab- hqrruisse, quin etiam doluisse, quod non pueri loco nata eSSet, sane non admirabimur nec religione Christianae tribuemus, quod officia, quae matrimonio suscipienda erant, animo eius
virili magnopero displicebant. Facile igitur intellegitur eam
Virginem se mansuram esse Ovisse, non quo summo Christi
amore inflammata esset, sed quia vita coniugalis toti eius indoli atque naturae repugnabat. Sororum, quae his animis non erant, altera Ausonii 'tri nupserat, alteram Aemiliam Dryadiam invida morte thalamo et taedis iugalibus ereptam esse Ausonius narrat h). Fortasse etiam Aemilia Hilaria exemplis intemperantiae atque morum corruptela depravatorum, quae iuurbibus Galliae non raro inveniebantury), deterrita est, ne nuberet. Denique si vocem devota accuratius inspicimus, apud Ausonium iterum invenimus idylli primi versu secundo, ubi idem fere significat, quod pias. Sed illo loco haec significatio modo ex tota verborum sententia oritur, id quod nostro Ρarentalium loco minime fit. Praeterea si Forcellinii exicon et glossarium mediae et infimae latinitatis, quod Du ange
edidit, comparaveris, invenies Vocem devotam virguinem voce deos omissa hoc significare non posse, quod Boechingius
vult, nisi in paragraphis conciliorum longe posterioris aetatis, qua quidem re in nostrum locum' nihil probatur. Quod oechingius dicit et Ja, atten docti seine anten nonnen, Aemilia Hilaria und Julia Cataphronia, aus seine er-giehun et non influss, en e noch in de spatgedictit tenΡarentalien dankbar ansrhennis de Aemilia Hilaria verba iam fecimus et docuimus ab hac Ausonium ad religionem Christianam quidem non educatum esse; sed unde oechingius concluserit etiam Juliam Cataphroniam educandi Ausonii participem fuisse, plane nescio. Nam Ausonius nec Parentalium neque alio loco quidquam de hac re dicit, sed modo laudat illam sibi quamvis de paupere summa se argenti aliquam partem dedisse M atque hanc ob cauham h sibi commemorandam esSe. Deindo an amitam in Arbori domo olosae, ubi Au
16쪽
remota colligi non potest, atque apparet Boechingium neglexisse Asmiliam Hilariam materteram, Juliam Cataphroniam amitam Ausonii fuisse, id quod sane in nostro sermone, ubi eadem vox utrumque significat, non distinguitur. Cum igitur do ceteris cognatis usonius in arentalibua nihil commemoraverit, quod ullo modo ad religionem Christiansmreferri posset, sane vix errabimus, si negabimus vel parentes cognatosque vel Ausonium ipsum, donec ad palatium Valentiniani vocatus esset, fidem Christianam professum esse. Nam neque ipse narrat se eo tempore, quo Burdigalae grammatici et rhetoris munsere fungebatur, ad sacra Christiana confugisse neque ab imperatoribus, ut hoe faceret, coactus esse putandus
est, quia Gallia usque ad Constantini agni tempora semper indulgentissimis Caesaribus paruerat y et Constantinus ipse,
quamvis Christianis laveret, tamen nullo modo othnicos offendere ausus erat, quippe qui numero longe superiore essent ). Immo ver sacerdotum ethnicorum collegii8, sicut antea factum erat, annuam pecuniam OlVebat, qua deorum splendorem veterem servarent ipsorumque Vitam sustentarenty). Magnam copiam templorum diis veteribus riganti exstruxerat, totam per Vitam pontificis maximi munere functus una cum hoc munere auctoritatis forum amplificandas officium suscepstrat. Quibus rebus optime docetur a Constantino imperatore ethnicos prae Christianis neglectos omnino non fuisse. Posteriore imperatores, etiamsi passim templum alicuius dei claudi iusserunt, ut opes ibi accumulatas in potestatem suam redigerentq), ethnicos ipso turbari non passi sunt, dummodo quiete se haberent tumultuque abstinerent. Quin etiam summi magistratus perethnicos administrabantur, penes quos summa eruditi reique militaris scientia esset 'i, et usque ad finem saeculi quarti longe maXimam partem senatorum veteri religioni indulsisse constat'). Itaque e eo, quod Ausonius anno 379 p. Chr. n. consul fuit paucisque annis antea alii dignitatibus ornatus est, minime effici potest eum fuisse Christianum, praesertim eum etiam Symmachus anno 391, quem quidem omnes veteris religionis studiosissimum fuisse consentiunt, consulatum gesserit').Τranseamus iam ad Valentiniani primi societatem, quam cum poeta nostro habui, et videamus. quid iudicandum sit
Ibidem p. 85. ' Richtor l. l. p. 87 88. - Richterra. l. p. 87. Id. p. 10 et 126. ' Id. p. 125. y Burcisardi, die eit Constantina des grossen. lasel 1853. pag. 492. ' Τeustet, r6m litterat. II. g 18.
17쪽
de sententia eorum, qui Ausonium, nisi Christianus Disssit, ad Valontiniani palatium acciri non potuisse contendunt. Qui imperator, quamquam amore magno religionem Christianam amplectebatur, tamen indulgentissimus et iustissimus in iis rebus, quae ad religionem pertinebant, ab omnibus celebratur, qui imperio eius parebant ); praeterea hemistius' eum quoque studiis humani magnopere deditum fuisse tradit, quae quidem, sicut Richter optime describit, a Christianis, perpaucis modo Xeeptis, plane neglegebantur'). Itaque si filium Gratianum omnibus iis artibus litterisque bene informari volebat,
quibus se puerum non eruditum atque institutum esse saepe dolebat ), sane non Christianum eligere potuit, sed eum ad sevocaro debuit, qui non modo ipse illis artibus maxime excelleret, sed etiam facultatem optimam oesendi praeberet. Cum vero fama dilatatum esse utramque virtutem coniunctam esse in Ausonio, qui tunc Burdigalae rhetoris munere iungebatur, cum virorum ingeniosorum magna inopia esset , qui iidem ad docendum idonei essent, cum pater Iulius Ausonius summa imperatoris gratia frueretur, non mirum, quod Valentinianus ipsum poetam nostrum maxime dignum putavit, qui Gratianum filium ad humanitatem educaret. Nam Ausonius quoque morum
integritate excellebat, quamquam multi hanc ei plane abiudicandam esse existimarunt, quia centonem illum nuptialem' et carmina quaedam paulo lasciviora ' in lucem prodidit, a quo crimine rectissime eum d0fendit oechingius '). Religionis vero Christianas Gratianus Ambrosio, episcopo
Mediolanensi, praeceptore usus est, quem Summo amore per totam Vitam amplexus, quem de gravissimis rebus ad imperium pertinentibus consulere solitus est, quem ne morte sua dolore
afficeret, magis quam mortem ipsam timuit '). Huic viro sane tota illa pietas tribuonda est, qua Gratianus religionem Christianam colebat, cum Ausonii praeceptis factum esse putemus, ut nunquam imperator litteris deesset, sed post belli labores peractos libenter musarum artibus animum relaxaret q). Nam Ausonium huius pietatis Christianae Gratiani auctorem haberi,
' Idyli XIII. y Epigr. 70, 71 90 108, 119, 120 123-28, 131.
18쪽
id quod nonnulli, inter quos Souchaeum invenimus, faciendum putarunt, plane ridiculum est, cum ii ipsi, qui Ausonium sacris roligionis Christianas addictum fuisse confirmant, consentiant eum huius religionis minime tenacem suisse, sed saepissime in sententia ethnicas recidisse in Itaque etiamsi Ausonius Christianus fuisset, tamen Gratianum illa pietate Christiana nunquam imbuere potuisset. Deinde quod Gratianus Ausonium summis honoribus et adeo consulatu OrnaVit, ut praeceptori, quem propter ingenium et mores plurimi aestimavit quemquo honorum avidissimum esse non ignoravit, gratiam referret, non mirum est neque ullo modo ad religionem Ausonii pertinet, onm Gratianum eosdem sere honores etiam aliis, quibus nullius rε gratiam habuit quosquo ethnicos fuisse tradituni est, tribuisse constet 3. Praeterea Gratianus, cuius indulgentiam Ausonius ipse praedicat i, primis, quibus imperium tenuit annis, magis in eos Christianos invectus est, qui symbolum Nicaenum suscipere nolebant M), quam in ethnicos ipsos, quibu summi
honores atque magistratus semper patebantq), dummodo ne ea, quas imperator fecerat vel fieri usaerat, sermonibus vituperarent. Itaque a nobiscum reputamus tantum afuisse, ut
Ausonius, qui gratia imperatoris nihil magis appetendum censuit, quidquam contra religionem imperatoris diceret, ut saepius verba sua ad illam accommodare studeret 'i deinde si Gratiani
indulgentem et mitem animum litterarumque amorem memoria tenemus, num imperatorem consulatu prueceptorem dilectissimum omaturum fuisse negabimus, si illo ethnicus exstitisset Ρaullo post Gratianum anno 382 ' interfectum heodosius imperator epistulam, quae ad nostram memoriam pervenit, Ausonio misit, qua ingenium eius admiratur atque ab e petit ne se script rum lections fraudari putiatur, quae tamen ad religionom Christianam Ausonii probandam vix ullius momenti est. Itaque ut breviter summam huius partis opusculi nostri attingamus, dicendum nobis est ex ea societate, quam Ausonius cum imperatoribus habuit, divinari sane pia me , sed minime oportere Ausonium religionis Christianas studiosum fuisas.
Idem fere sequitur ex Ausonii cum Symmacho inita amicitia, qua quidem ad ethnicam religionem Ausonii probandam
3 Boaching pag. 6 etc. s. annotatione ad secundam huius disser- trutionis paginRm., CL dignitates, quas Symmachus, Praetextatus, alii adepti sunt. Gratiarum actionis pag. 286 edit Biponi.M Richtor, das estr6m reic pag. 326, 367. ' Idem i. t. pag. 32 et 371. ' CL dissertationis nostrae finem huius capitis.
19쪽
uti Boechingius plano ridiculum esse censet ). Atque sane, si quis contenderet Ausonium ob id Christianum fuisse non posse, quod cum viro veteris religionis studiosissimo amicitiam iunxisset, Boechingius iure suo id ridiculum haboret. Sed si epistulas, quas Symmachus ad Ausonium satis multa dedit, accuratius inspicimus, si videntus quam firmo amicitiae et amoris vinculo coniuncti blandissimis nominibus alter alterum appellare soliti sint ), nescio an non ridiculum sit Ausonium ethnicunt putari. Cum enim non ignoremus Symmachum acerrimum propugnatorem veteris religionis exstitisse eiusque servandae tanto ardor inflammatum fuisse, ut coram imperatore religioni Christianae dedit eam defendere non dubitaret in deinde cum Symmachus ipse dicatε): nunc aris deesse Romanos genus est ambiendio, num qum propter solum ingenii meritum usonium tanto amore complexurum fuisse veri est simile, nisi etiam de rebus, quae ad religionem pertinent, uterque idem
Sed hanc Ausonii cum Symmacho amicitiam plane obscurari putat Boechingius si amicitia aulini, quae una cum quinque illis epistulis, quarum tres ab Ausonio, duas a Paulino scriptas etiam nunc habemus, tam saeps ad religionem Christianam Ausonii vel affirmandam vel negandam adhibita est, ut propius ad eam nobis accedondum sit. Meropius Pontius Anicius Paulinus anno 353 p. h. n. Burdigalae natus est, et parentes eius a nobilissima gente eaque senatoria duxerunt Originem'). Sed ante annum 378, quo Nolae versatus ad sepulcrum Sancti Felicis accessiU quoque in numerum catechumenorum receptus St, non habemus, cur Paulinum Christianum fuisse arbitremur. Quae ententia minime refutatur iusto 'i, quamvis dubitari posse neget quin parentes aulini fidem Christianam professi sint Nititur enim ad hanc opinionem probandam duodecima Paulini epistula, qua narrat se libertinum Burdigalam misisse, qui obsequiis parentum ritu Christiano celebrandis adesset. Sed quamquam hac epistula conchidi potest Paulini parentes eo tempore, quo mortui sunt, fidem profesSOS esse Christianam, amon hoc minime manifestum est. Nam certo constat' parentes Paulini, imprimis matrem, aetate iam
20쪽
Valde provectos e vita decessisse, cum lina iam ad sacra Christiana confugisset. Itaque si aulinus obsequia parentibus celebrare voluit, more ethnico omnino non potuit, sed eo more debuit, qui ad suam religionem aptus esset, sive parenteSusque ad mortem religioni veteri adhaesisse sive ante mortem Christianos iam factos esse credimus, raetore etiamsi posteriorem hanc sententiam probamus, nihil aliud constat nisi parentes fortasse exsemplo et auctoritate filii ad sacra
Christiana esse adductos nullo autem modo pro certo confirmare possumus Paulini parentes iam anno 353 Christianos fuisse et filium ab iis hanc religionem suscepisse Scimus enim aulinum philosophiae summam operam navasse et postea demum, cum omnibus doctrinis philosophias ei non satisfactum esset, ad fidem Christianam se convertisse. Quo tempore Paulinus ab Ausonio, quo iam paterno amico utebatur ', docebatur et educabatur, certo ad religionem Christidnam non accesserat. O praeceptor et discipulus, quamvis dispares esSent aetate artissimo amoris vinculo tenebantur, quod in dies firmius fisibat cum aulinus omnibus Ausonii praeceptis et doctrinis excellentes ingenii facultates offerret et elegantiaverSuum atque Sermoni praeceptorem Semo aequaturum SSeperspicue doceret. Neque haec amicitia languit, cum Ausonius ad Gratianum educandum a Valsentiniano evocaretur, sed anno 378 Ausonius, quanta Gratiani gratia usus est, maximo cum gaudio suo impetravit, ut Paulinus Valenti imperatori mortuo consul su ficeretur'). Gratiano mortuo cum Paulinus villae Ausonii finitimam incoleret, suavissimum interse habebant commercium dona mittebant, poemata dedicabant invicemque corrigenda curabant, saepissime conveniebant M). Nam Paulinus quamquam in numerum catechumenorum receptus Therasiam uxorem Christo doditam in matrimonium duxerat, tamen cum indo a puero nobili loco
Vivere consuevisset cumque sententiarum atque voluptatum,
quibus nobilissimi ethnici utebantur, socius fuissetq), non habuit, cur a praeceptore dilectissimo abalienaretur, qui etiam morum integritate vitaeque honestate excelleret et religioni Christianae, quamquam non ipse eam profitebatur, tamen haud ita insestus esset. Immo vero Paulinus, ut ipse pluribus locis confiteturq), Ausonio et eruditionem et dignitates debebat omnique modo
