Quaestiones Ausonianae [microform]

발행: 1874년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 시학

21쪽

ei gratiam referre studebat quin etiam tanti Ausonium aestima- bat tantaque eum verecundia tolebat ut te vultu quidem eum ostendere vel dolor afficere auderet h) Quae rerum condicio satis celeriter immutata est, cum Paulinus sacris Christianis per sacrum lavacrum initiatus esset totumque se Christo dedisset, et nunc demum apparuit, quam diversis animis usonius et Paulinus essent, ut hic bene intellegeret sibi aut Christum aut praeceptorem sequendum esse ). In Hispaniam ex Aquitania se receperat, et usonius diu sine ullo nuntio permanserat nullasque a Paulino epistulas acceperat cum subito fama divulgata est Paulinum bona sua inter pauperes divisiSSe et locis aviis trans montes Pyrenaeos versantem vitam plane ad severissimas religionis Christianae leges se accommodaturum esse Ovisse . Quamquam Ausonius nondum omnia eiebat, quamquam nondum suspicabatur aulinum eo abstinentiae progredi velle, ut litteras, quas antea tantii amore compleXUS et in quibus tanta cum laude versatus erat, plane abiecturus esset, tamen omni modo Paulinum ab illo consilio deterrere studuit. res epistulas revi temporis spatio intermisso ad eum odit ): aulinus in silentio perseveravit; quartam acerbissimam misit denique spatio quattuor fere annorum interiecto binas littoras accepit, quibus aulinus ad Ausonii crimina respondet vel ea reicere conatur. Utrum OSten quoque Ausonius epistulas ad Paulinum dederit an ab illo acceperit dicere non possumus, cum omnino de hac re certi

nuntii nos deficiant; sed veri similo est Ausonium haud ita

multo tempore post illa epistulas accepta e vita discessiSSe et Paulini amorem, quo Ausonium coluerat, Si non eXStinctum, at certe minutum esse, quia in ceteris scriptis, quae post

illud tempus aulinus in lucem didit, vix Ausonii ullam memoriam invenies. Quamquam igitur, sicut caliger, allius,

Barcinius Boeckingius, alii recte iudicarunt, ex eo quod Ausonius consilium Paulini tam acerbo reprehendit, non efficitur eum ethnicum fuisse, cum et hodie et omnibus temporibus etiam inter Christianos ad om verba de monachorum vita facta essent, tamen singulae res, quae his litteris continentur,

satis Ausonii religionem ethnicam docent. Quomodo enim Ausonius dicere potuit aulinum paterni amici fortasse pudere q)vel timere, ne tibi amicitia cum usonio inita crimini adeo vertereturq), si illo Christianus fuisset p

22쪽

Nam nisi resigionis Ausonii Paulinum puduisse fingas,

Vix ullam causam invenias, quoniam poeta noster vir eruditissimus atque honestissimus summisque dignitatibus ornatissimus erat, cuius consuetudo tantum aberat, ut cuiquam ignominiam afferret, ut summae laudi esse deberet Deinde verba Ausonii)3:cN , studiis animisque iisdem, miracula cunctis aliter suppleri nequeunt, nisi et scilicet cum nondum ad severas Christi leges confugisses et mecum in vetere religione et muSarum cultu perseverares. Nonne id ipsum manifestissimo Ausonii aDimum a religione Christiana alienum significat, quod deum deiquo filium y precibus flecti posse sperat, ut Paulinum ad priorem vitam reducant, quod eo ipsos, quorum leges ille consecuturus fuit, Paulinum quasi a se ipsis Versuros SSeputat Qua re sane Ausonius docet se ad recuperandumΡaulinum

Omnia maria omnesque terra movere paratum SS nec, Si

voti compotem se fore sperare possit, Sua quidquam interesse, utrum amoenas usasque an Deum eique filiuin precibus commoturus sit Eandem quoque sententiam habuisse videtur Migniusq), qui dicit et ignoramus an alias ad . Paulinum epistulas scripserit Ausonius, ut a strictioris vitae instituto eum revocaret: at quae diversis annis carmina seu potius incantamenta fuerunt missa, fecit Deus, ut sero admodum redderentur, quarto Acilicet anno, ex quo nihil ab eo litterarum acceperat aulinus, ut sano validior factus latitantis diaboli insidiis et tentationibus obsisteret. Quibus v bis satis aperte Mignius confitetur, si Paulinus prius has epistulas accepisset, timendum fuisse, ut adhortationibus illis resisteret; neque hariolemur, si contendamus Paulinum, quia totius vitae condicionem mutaturus erat, cum amicorum tum usonii vituperatione et auctoritatem veritum esse et ob eam ipsam rem ex Aquitania in Hispaniam migrasse, ut iam animo corroborato enixius ac magis strenue illis resistere posset M). At magis etiam sententia nostra de Ausonii cligione probatur epistulis Paulini q). Ipse confitetur se priore tempore cum Ausonio

emendandum age censeo, qui in historia litterarum Romanarum II g 431, 1. hanc vitam aulini Muratorio tribuit. Sed cum ignius omnium annotationum, quas aliunde sumpsit, semper auctores didscribat, hanc autem vitam ex ipsius Paulini scriptis ac veterum monumentis concinnatismo nominet auctoremque non adscripserit, cur igni hanc vitam non tribuam nescire me confiteor.

23쪽

lida nunc despiceret ); se fruersum fuisse et quasi mortis pabulum vixisse, quamquam perversus habitus non essQt, nunc vero se Christi ope ad recentem pervenisse vitam neque in alio nisi in Christo solo salutem se invenire posse. Nonne manifestissime apparet Paulinum his verbis dicere velle se caligine veteris religionis obrutum cum Ausonio eodem animo fuisse, sed nunc se longo aliter sentire, cum ad Christi sacra toto confugisset animo p luribus quidem locis confitetur is dignitatem, litteras, eloquentiam, alia multa, ea ipsi ingenii facultates, propter quas a Christo ibonter receptus sitε), Ausonio debere et se religionis Christianae praecepta sequentem illum ut praeceptorem semper veneraturum et magni aestimaturum esse promittitq); dicit etiam aegerrime se ferro, quod

a Praeceptore, quem nunquam offenderit, separetur, sed facile

intellegitur, cur haec dixerit. Nam si legimus aulinum aliis locis satis aspere usonii crimina reicere et libere confiteri sibi nunc prae Christo amicos et alia omnia esse neglenda' neque quidquam sua interesSe, utrum iis, qui diversa sequantur, placeat an displiceat, dummodo Christo gratus si Hi, videmusΡaulinum ea, quae, ut Ausonio blandiretur, addiderat, modo idcirco scripsisse, quia eum praeceptoris senio gravis miserebat et quia dolori, quo se eum affecisse non ignorabat, quasi medicinam assere volebat. Quamquam eadem epistula gravem

iniuriam usonio infert dicens hicem Christi obscurari potissimum arte rhetorum,

qui corda falsis atqus vanis imbuunt tantumqu linguas instruunt 'inet in fine eiusdem epistulae, ubi simpliciter dicit: Si place hoc gratare tui spe divite amici: Si contra est, Christo tantum m linque probari 'i. Quibus ex rebus ' facile intellegimus Paulinum Ausonio amico

carissimo iam amplius uti noluisse et modo senectutis eius habuisserationem, quod non aperte amicitiam eius recusasset Deinde

etiam ex eo, quod aulinus tam multis verbis fidei Christianae leges exponit, sane colligi potest Ausonium huius fidei exportem

24쪽

fuisse nisi enim fuisset, Paulino modo ad ea crimina respondendum erat, quae ad vitam solitariam pertinebant, cum autem esset, aulinus omnino ibi religionem suam Christianam excusandam esse cenSuit.

Nonnulli ut ouchaeus, Bailius, ignius concluserunt Ausonium religionis Christianae studiosum fuisse, cum inter amoenitates illae ua eccleSiam propinquam enumeraret in), id quod plane ridiculum est; nam quisque facit intellegit Ausonium haec Omnia eo consili appellare, ut Paulinum ad se alliciat, et hanc ob rem sperasse Paulinum ortasse facilius commotum iri, ut ad se veniret, si eccleSiam propinquum esse audisset. Etiam magis perversum est, quod imprimis ou-chaeus i confirmat Ausonium Christianum fuisse offici verbis

4 Inque tu tantu nobis OnSensus amore St,

Quantus et in Christo connexa mente colendo . Quae verba, id quod totius sententiae nexus docet, Ouchaeus sic interpretatus esse videtur nos scit. aulinus et Ausonius alter alterum tanto umore complectimur, quanto coniunctim Christum colimus. Sed talem in sententiam haec

verba omnino accipi non OSSunt, cum vox tuo obstet cumque Paulinus, si dicere Volebat et nos mutuo umore coniuncti Sumus nunquam hanc vocem adscripturus fuerit. Itaque haec

verba aliter verti non possunt, Disi et nos scit ego et altera persona quaedam te tanto amore complectimur, quanta pietate Christum colimus. Quodsi consideramus hanc epistulam

Ρaulini potissimum respondere ad Ausonii opistulam XXΙΙΙ )

ubi dixorat Paulinum fortasse 'herasia uxore impediri, quominus ad se veniret litterasve daret apparet hanc alteram personam, quam in Voce nobis implicitam esse vidimus, nullam aliam esse nisi herasiam. Itaque Paulinus dicere vult: e suspicio tua, Ausoni Therasiam tibi infestam esse, plane falsa fuit tota mea domus, ego uxorque mea tantopere sediligimus, quantopere Christum colimus. Neque vero aulini verba: . Non reor id sano sic displicuisse parenti Mentis ut errorem credat sic vivere Christo q), Ut Christus sanxit Ausonium Christianum fuisse ullo modo probant, cum Paulinus dicturus sit et nunc,

quoniam tibi tam longe et diffuse exposui, quomodo Vivam quasque leges sequar ' quantumque religio Christiana

25쪽

veterem illam ethnicam superet, te, quem sanum Semper parentem Ovi, non amplius crimini mihi Oe versurum esse puto; invocat modo sanum aequumque usonii iudicium, de religione ver eius nihil omnino ex his verbis concludi potest. Quodsi intelleximus omnibus externis vitae condicionibus maximam partem doceri Ausonium ethnicum fuisse et plane nullis probari eum religioni Christianae indulsisse, sane mirandum est, quod tot viri tamque docti tamen Ausonium Christianum fuisse persuasum habuerunt. Sed quodammodo X-cusantur duobus illis carminibus, quae identidem iam commemoravimus in quibusque freti sententiam suam se facile probare posse arbitrati sunt. Sed etiam loviter in Ausonii operibus versatos fugere eos non potuit multa inveniri, quae aut religionem Christianam minus redolerent aut plane ei repugnarent. Itaque hanc discrepantiam variis modis explicare

conati sunt.

Mignius' dixit: qui Ausonius, licet Christianus, erat

carnali adhuc homo nesciens, quae sunt spiritus.1 au mannus y haec verba facit: Ausonius War christ Wiederholt bonutgt e die elegenheit, ei orthodoxes glaubens-behenninis Z Offenbaren aber er achie und siliit haumanders, ala sein reund Symmachus, de vertheidiger es aliencultus. Alii alia sed in eandem fere sententiam iudicarunt, quare tantum abest, ut discrepantia illa tollatur, ut augeatur. Nam quomodo eum virum, qui in precatione matutina phemoridis humillimum animum et devotissimum erga Christum pietatem professus esset, alio loco religionis ethnicae studiosum inventum iri putares Richter Aharbitratur Ausonio religionem

ethnicam tam fractam visam esse, ut de ea sine ira et studio disputar et pulcherrimam eam sibi materiam poematum sumere auderet, quae quidem sententia omnium, quae prolatae sunt, audacissima toti Ausonii indoli atque naturae repugnans partim iam disputatione nostra refutata est, partim eam Obrem carere Sensu videtur, quod omnes consentiunt Ausonium,

si Christianus fuerit, tamen veteris religionis doctrinis valde implicitum teneri Boechingius hanc rem in tempore ipso positam esse dicitq), quo animi hominum nondum ad certas sententias pervenissent et inter veterem et Christianam religionem iactati fuissent; sed etiam hanc sententiam Richteri plane contrariam, quin falsam habeamus. facere non possumus Nam ii,

26쪽

qui in Christianorum castra transieraut minime, sicut plurimis exemplis docere licet, haesitarunt et fluctuarunt animis sed fortiter veterem religionem abiecerunt et omnibus viribus Oppugnarunt. Deinde minimum studium veteris religionis Christianis illo ipso tempor crimini datum esse i scimus, cum posteriore tempore, quo religionis Christianas leges atque praecepta iam altius in pectora hominum descenderant, idem

vix notatum esset. Denique etiam docuimus superiore loco Gratianum multo acrius in Christianos haeretico invectum esse, quam in ethnicos ipsos. Quae cum ita essent, ii viri, quos supra memoravimus ), iam duo illa poemata Ausonii spuria habuerunt, causas autem iusta non protulerunt; quare nos eas assere conabimur. Totum illud opusculum Ausonii, cui nomen phemeridis est quodque epigrammata sequi solet, lacunosum modo ad nostram memoriam pervenisse iam primo aspectu neminem fugiet, id quod omnes editiones vocibus, desunt multa adscriptis significant. Deinde haec res etiam eo probatur, quod praelatio deest, qua nullum opus Ausonii, quod pluribus partibus constat, caret nisi ordo nobilium urbium. Quo quidem in opusculo Vix eam desideres, cum voce et ordine Satis eluceat, quid poeta quattuordecim illis carminibus, quae omnia ad hexametri dactylici rhythmum forniata sunt, descripturus fuerit. Sod hoc Ephemeridis loco, quo Ausonius, ut recte Wernsdormus' suspicatus est, varia totius diei negotia totidem variis metris expressurus erat, quibusdam verbis eum praefatum esse vel hoc opusculum alicui dedicasse confidere possumus. Nam Ausonius is vir non suis, quin, quidquid artis metricae in poematis inerat, longe lateque exponeret, ut artem suam illustraret ). Apparet igitur variis in casibus, quos usonii opera usque ad nostram memoriam perpessa sunt, etiam hanc Ephemeridis praefationem cum aliis partibu periisse, sicut eiusdem poetae apologos Aesopi et fastos filio Hesperio do- dicatos temporum invidia interiisse dolemus . Quae opinio nostra si cui minus probabilis videtur, modo restat, ut putet Ausonium priusquam Ephemeridcm perfecisset, morte oppressum et eam ob rem hoc opusculum imperfectum esse relictum. Cum vero historiam criticam operum Ausonii nondum satis

exploratam habeamus, cum non ignoremus modices rarissime Richter d. Westr5m. reic etc. p. 91 sq. et multis locis aliiη, potissimum in iis quibus tempora Gratiani tractantur. CL huius dissortationis Pag. 3. ' Poeta Latini minoros III p. 34 et II p. 253. CL raefationes Ausonii in Idyli XI, XII, XIII. CL suffolii hist lit Rom. g 14. 2.

27쪽

cesima Ausonii opera, saepissime aliena millia H Ibere e de compluribus Ausonii carminibus adhuc dubitari, utrum genuina sint necne, sane tibi persuadebis facile etiam fieri potuisse, uthheb Ephemeridis precatio aliunde in Ausonii opera aliquomodo reciperetur. Quam nostram sententiam non utilem cominenticiamque esse firmis argumentis docere possumus probantes precationem

hanc phemoridis falso Ausonio tributam Paulini esse. RosVeydus ad hanc precationem haec adnotavit ' e Precatio haec matutina edita est Ausonii nomine in principe eius oditione Mediolanens 1490, ubi versus novem sequente p0St septem primos videlicet ab Ipse opifex, deerant: quos Μariangelus Accursius in diatribis suis in Ausonium, Solinum sit Ovidii sitamorphosim monuit inserendos ex vetustis Hieronymi leandri membranis, in quibus et aulino haec precatio inseribitur, et primus versus ita concipitur: et Omnipotens solo mentis mihi cognite cultu. Ouae precatio post et Ausonii et Paulini editiones pariter occupavit, ). Elias inetus ad hanc precationem adscripsit se in codice quodam eam solam ex media Ephemeride sublatam, invenisse hoc lemmate, Procati matutina ad omnipotentem Deum. Ad quas codicum testimonia id accedit, quod haec precatio ad altoram aulini' et verbis et sententiis plane respondet,

ut facile utrumque carmen eiusdem auctoris SSe quisque intellegat. Deinde etiam finis huius precationis bene conferri potest cum Paulini carminis XVII. versibus 113 118'. Boechingius, qui hoc phemeridis poema Ausonio tribuit,

pulchram hane precationem esse affirmat 'i, quam sententiam Kau mannus' plane reiciendam censet. Rectissime autem de hac re disseruisse videtur Lebrunius ), qui censet priorem precationem aulini carm. IV. inter ea poemata collocandam

esse, quae nondum veram sanctitatem spirent, cum in ea honestos viri secularis mores a deo enixe postulet, ex quibus tamen', igne atrol. LXI. pag. 905. not. 18.' Mignius ipso hanc precationem inter Paulini opera recipere minimo dubitavit.' Quas apud ignium quarti carminis aulini locum tenet pag. 439. Confera carmini 10 vera. 4, cum V, 1 IV, 8 cum V, 6 etc., imprimis autem: IV. - . ale velle facultas Nulla sit ad bene posse adsit tranquilla potestas. V. 64-65. Oe posse facultasNuua sit et bene posse adsit tranquilla potest .

28쪽

aeternam eamque beatam sibi spondeat vitam. Deinde pergit: calia item matutina ad deum precatio scit ea quae et Paulino et Ausonio tribuitur circa idem tempus conscripta est; ibi tamen pietas maior, profundior humilitas ot metus iudicior'. de elucent. Ad idem sero resor Busii sententia, qui in hac precatione summam totius fidei Christianae inesse contendit ). Sed huius pietatis Christianas et animi humilitatis, cuius in Paulini operibus innumerabilia testimonia videbis quaeque ad vitam illius severissimam Christoque plane deditam aptissima erat, in Ausonii operibus vix ullum invenias vestigium, quippe qui

nunquam Christianus habitu esset, nisi hoc carmen composuiSSe falso putatus esset. An eum virum, qui sescenties Ousulatum a Se gestum commemorat ), qui accuratissime dignitates et cognatorum et amicorum et suas iterum atque iterum memoria

repetit ), qui gratiam imperatoris Lot laudem poeticam summa

bona putat, precatum esse arbitrabimur ad eum: comnia despiciam es fuerit cum sola Volupta . , iudicium sperare tuum et

et miracula terrae nulla putem 3μὶ, Hoc uinino fieri non potuit aut Ausonium mirum in

modum simulasse atque dissimulasse nobis putandum est; sed etiamsi imperatoribus valde placere studuit eosque saepissime adulatus est, tamen simulationem atque dissimulationem Ausonio opprobrio ars non possumus. Itaque si videmus Ausonium in Parentalibus, quae ultimo vitae tempore composuit 'et quibus mei omnibus hominibus sanctissimo functurus eorum memoriam celebrare vult, quos carissimos morte sibi ereptos dolet, religionis Christianae ne minimam sacere mentionem, sed sere sententiis ethnicis exsultare'), haec Ola causa

Paulinus u seine sit I pag. 125 ann. 28. Sed hoc loco sacere non possum, quin Bugium, quamquam multis locis diligentia et sano iudicIo utitur, graviter reprehendendum censeam. Commemorat enim hanc precationem pag. 12 et Angonio tribuit, ut illum Christianum fuisse doceat, quamquam ad alia, quae de religione Ausonii dicit, minime respondet. Deinde pag. 44 dεm hoc carmen Paulini esse affirmat, qui se beatum esse profiteatur, quod veterem religionem effugerit. Quam quidem rem plane ridiculam esse nemo non intelleget.' Gratiarum actionis permultis locis ordo ob urb. XIV. 40;

Idyll. II, 46. IV, 9 etc. Imprimis in Parentalibus et Idyll. II. IV V.

M Grat acti pag. 287 d. ip. unus mihi omnia Gratianusv.

29쪽

satis gravis nobis esse potest, cur eum Christianum fuisse negemus. Nam si fuisset, hoc loco sane, si quoquam alio, verbis usurus fuisse putandus est, quae cum ea religione Ongruerent quam re vera confiteretur. Sed aliis locis ex Ausonio operibus petitis opinio nostra etiam magis confirmatur et

stabilitur. Consul designatus precatur Januis', hominum vitam satis vel invidiae sati et Fortunas credit esse subiectam ), Nemesin veretur in quin etiam omnia, quae in diversis rebus agendis homines observare debeant, siderum imperio regi confidit'. Quod gravissimum est, permultis locis et priorisq)et sua aetatis imperatores' deo praesentes habet atque adorand0s censet, id quod Christianos nunquam fecisse scimus'). Quo cum devotissimo erga imperatores animo Ausonii optime congruit idyllium primum, quo Valentinianum, Valentem fratrem, Gratianum filium' summa adulatione cum tribus numinis divini personis comparat, et quod non modo Ausonium sacris religionis Christianae non addictum fuisse probat, sed etiam animum eius a vera fide Christiana valde abhorrentem docet. Nam ut plane omittamus, quod sacerdotes Christianos .mystas appellat, quomodo eum, qui triplicem naturam dei, sanctissimum illius temporis dogma, tali modo profanaverit, Christianum habebimus Deinde pietatis et devoti erga deum animi nullum in hoc poemate inest vestigium, sed quae more poetico ad celebrandam dei potentiam et gloriam addit, nulla alia de causa dicta esse apparet, quam ut imperatores quam maximo illustrarentur id quod etiam ex primi verbis praefationis , quam idyllio secundo praemittit, bene intellegitur.

Cum enim Ausonius idyllium primum Valentiniano etiam tum vivo 'h composuisset cumque eo tempore in palatio huius im-

' Epigr. VII, Caea. II, 4. ' Praef. epigr. ad heod. 15 Idyll. I, 24 sq. Gratiar actio p. 285 286, 288, 289 290 te oditionis ipontinas 1785. y Cf. Friodillnder, arstellungen au de sitiengeschichto Roma.Leipeti 1871 vol. III pag. 457.' Sic enim tres personas imperatorum intellegenda esse docet Idyll. I. versus 24. Teutali sententia hist liti. g 14. . non satis

recta est, praesertim cum constet a Valentiniano primum Valentem, doindo Gratianum, rori anto mortem suam tempore Valentianum II. imperatores esse receptos.' Post deum semper colui patrem secundamquo reVerentiam genitori meo debui. ' cf. Idyll. I. vorsum 4 usque ad 27. spectatur partitur

. . . . dividit.

30쪽

peratoris versaretur, putare nullo modo lossumus Ausonaum dicturum fuisse sibi ante omnes deum et post illum patrem colendum esse, imperatoris vero nullam rations habiturum vel inferiore eum loco positurum fuisse quam patrem, PriaeSer tim cum illi summam gratiam habere deberet.

Itaque, sicut in dyllio primo ipso, in illis praefationis

vorbis implicitum est ab Ausonio deum et imperatorem eodem vocabulo significari. At quaerat fortasse quispiam, cur Ausonius, si ethnicus fuerit, non Iovis vel alius sed Christianorum dei nomine usu sit, ut imperatores celebraret ad quod sic respondendum primum quia illud religionis Christianas dogma optime ei trium imperatorum societati conveniebat, in qua Valentinianus, quamvis cum duobus cognatis imperium partitus esset, tamen summam potestatem ipse solus ore habebat; doinde quia Ausonius Valentiano religioni Christianae dedito gratissimum fore sperabat, si cum eo conferretur deo, quem ipSe Summum atque maximum habebat. Itaque hoe idyllio

Ausonium verba sua ad imperatori religionem accommodasse

non mirum est, cum eus elius etiam aliis locis idem a poeta nostro fieri confiteatur et Symmachus ipse, quem acerrimum veteris religionis propugnatorem fuisse intelleximus, ab eadem re non abhorruerit t. Praeterea quo adulationis panegyrici scriptores illo temporis processerint, manifestissime describit Eyssenhurdtius hi fere verbis ): pestis ac pernicies videridebon panegyrici Latini. orum enim hominum tanta st in adulando impudentia, talis in mentiendo effrenatio, ut odio vix quisquam imaginem hominis alicuius cogitatione fingero sibi possit, qui talem Orationem coram imperatore sine pudore, sine oris confusione habuerit. Est enim haec adulatio plane singularis et sicut in Romano imperio omnia magna erant et grandia, ita et ipsa Vasta immanisque et a vulgaribus hominum blandimentis longissime remota non adulantur modost illa et quasi humana ratione, Sed conspecto imperatore subito quasi in coelum abrispi homunculum exadversus se stantem tamquam praesentem deum votis precibusque adorant . Quae crimina iusta, religioni Christianae plano contraria, cum Omnia fere cadant in Ausonii gratiarum actionem ), iterum videmus verisimilius esse illum Christia-

esse iudIcium.

' lectione panegyricae Prog. Berol. 1867. pag. 1 sq. pag. 28 ed. ip. Ades enim omnibus locis. Nec iam miramur licentiam poetarum, qui omnia Deo plena dixerint 29 aio amicus Deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur a quo et quod nondum optamus, adipiscimur etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION