Euphormionis Lusinini Satyricon. Cui praeter partes 4. dudum editas pauloque ante auctoris obitum recognitas & locupletatas, accesserunt auctaria quaedam ac velut loci paralleli, qui instar notarum uberiorum esse possunt. Una cum Scarabeo qui libri q

발행: 1624년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I 2 EV PHORM. LUSININI Praeludebat autem Labet rus ostere

talioni suae ς & pretiosissimam supelle pandebat in Callionis aduenqtum Machinae per moenia dispositae praebebant speciem formidolosi belli,

& moniti ciues, ut ad tubam in armis es sent, pacificos cultus militari diligentia, instruxerant. Iuventus praetc rea nobilis

arcessita ad Laberrum,splendidis colluscebat vestibus,& exarata puellari manu pallia tota pensione redemerat: ut quo ties mensa in illum annum posita effer. Callionis meminisset. Sed maxime obias stupescebam ad principalis aedificii luxum.Thori ubique purpura strati erant; stragula by ita duplici insignia notaba

tur, & aui eis filis sericum inter textuna plus artificio debebat,quam naturae. iP aeterea cultu mirabili stabant dis positae per cubicula imagines, quae mihi rvidebantur sudantium vultus exprime-Are. Admiratus ego ingeniosam statua- lrum nouitatem, propius accessi, & materiam audaci digito scrutatus sum. Sed profundius quam vellem fragilis materia

142쪽

I 3xia tetrarium admisita Perturbatus igiturim aginis cicatrice, fugae consilium cepi, Cum laciis ad se applicuit sedulus minister, spumantemq; hordeaceo potu scyphum humanissime obtulit; cumque incerti formidine vultus variis coloribus aestuarent , putauit tantis conuentibus trisuetum numerosae domus frequentia perterreri. Itaque vanitatem timoris mei stultissima con latione permulsit. Quid exhdrrescis,liose es,inquit, ad regalem strepitum quid existimas triumphum quotidianae L; miliae rationem λScio Descire dominosvestros tam prope ad c lum deosque accedere.Sed neque

instar numinuna, peruulgauerunt orbes alios . neque tam syncera nobilitate incorruptam seriem ad ter mille annos seruanr. Tu vero in aliud tempus stuporem differ, dum Laberii gentiles videas

maiestatem nutantium ceruicum Cir Cum ferre, velut ad numeros, & audaci ponderosae orationis fiducia non tam Ventos onerare, quam sit perare aurium fidem. Iam vero, si tumultum ebriae do

143쪽

I EVP H o RM. L vs I N IN IOIs audiueris, putes ad Orgia I hyoneum descendisse. Crede mihi, natita. bunt pauimenta hoc quem teneo liquore , & plus bibent thori mensaeque, quam homines. Sed tu interim Laberii bonis utere, & audaci manu frange statuae butyraceae auriculam. Praesto sium, qui saturatis suauissimum potionem af. iandam. Cum ego negarem deformari statuam oportere, ultro irrisit pinguis simus seruus, & ceruicem in aginis amputauit breui gladio, qui ad hoc exca-lthenis argenteis de cingulo pendebat ;&,nondum scis .inquit,septendecim e Clse cubilia, in q aibus eiusmodi quatuor limagines ex marmore angulos adornat, praecisis ceruicibus, quae quotidie re-lcentissimo butyro reparantur; tum Vilpopulus in ientaculum destruxit extemia, poraneos vultus, frons subinde alia reponitur, & in diem septies ac decies renouatur delicatissimum munus. Nondum hora diei nona est, dc iam centies

quadraginta butyri podo hoc palatium absumpsit.His Atriensis diei is audaciam

144쪽

SATYRICO N.

sumpseram destruendi formosum artificium; cum turbatum ingens murmur

peisonuit, &desolatum palatium nihil ex tanto populo seruauit,nisi spem rediturae frequentiae. Ego quoque tam cupidus inuisor quam noulis regionis incola , despecto ientaculo in publicum descendi, & quanta pertinacia viam turba negabat,tanto impetu compositos in orbem lacertos rotabam ; & per disssehum inaequalitate itineris agmen im

mittebam robustissimum corpus. Dein de ut in obuium tumulum aseendi, res expectatione gratior oculos meos delectauit. Erat enim Callion non mediocri stipatu manu ad quem confluxerant ex sacra Labetri domo, Cubiculatius, Dis pensator, Edituus,&magnatum ingens numerus, qui sista humanitate quem timebant venerabantur. Ego quoq; viam'

mihi cum Percante ad dominum feci,&strato in sapplicem cultum corpore, hiranseunte veluti nutum extorsi; cum inelegantissimam perductus domum , &Orationibus in atrio ad fastidium longis

145쪽

E V P H o R M. L V s i N I N Icxceptus, ipse naturali eloquentia vivi dum ingenium prompsit. A t ego tot nugis fatigatus, in Laberii domum redeo, potioribus miraculis pasturus curiosita tem sedulae mentis. Erat autem in interiori palatio non tam hominum infrequentia , quam si- . lentium: omnes veluti stupore contra in modestisamam vocem ad vicinas aures anxie transmittebant,6 oculi non temere vagi in animum meum pietatis induxerant sensum. Igitur contemplatus ubique , num vel ara , vel deorum imagines religiosos homines mouerent: ' nihil ad iter tere potui praeter tunicam purpuream, quae ex tholo cathenis auareis pendebat, & capitis tegmen sericis ad utrumque latus nodis insigne; quae&gestasse tuirenem Laberium dia cebatur,& in nescio cuius senectutem

asservari. . Sed cum promouerem inconsultos gradus in secretiorem thuamum, corri- .

puit laciniam vestis vir, si bene coniici bam ex colore & turgentibus labris, A

146쪽

uritas omnia linius

147쪽

tur metuens ne me in custodiam publicam misissem, errantibus vestigiis repetere cubiculum coepit, & in aditum, qua me confusa memoria ducebat, tendere: cum ex altera parte dimota sunt aduersς ianuae claustra. diductisque peristromatis tot cereos decori adolescentes intulerunt, ut timerem ne tenellum aliquod funus producerent ad numerosistimum lumen. Sequebatur autem mulier aurea praesignis tunica, quaesii blimi crine turres piope in occipitio excitauerat, deinde vir, ipsa muliere breuior, ad cuius prolixum latus stabat. Tum quotquot in triclinio erant, libratis velut impetu corporibus longa Veneratione iacuerunt. Ego autem altis si me

ob iupui.steteruntque comae, se vox faucibuου

Tantus enim pene cultus Iouem Iunonemve adesse persia asserat : sed ita ut mutatis honoribus , haec annis, ille mensibus praesideret. Interim mulier

148쪽

SATYRICO N.

er ad mensam gradu satis compositis. festinauit, meusque deinde Iupiter inferiori lectulo consedit. Sed inanis videbatur mihi pompa: nihil enim ultra

panem in coenam importatum cernebam, cum ingenua procidit assueta his ossiciis Nympha , &humentem mappam purgandis manibus dedit. Tum diutius ignorare non potui, quae Numina delectarentur eiusmodi sacris,& hominem cui stabam proxime , interrogare coepi de iis quos videbam. At ille,nec te, inquit , maiestas loci, nec cerem Oniae,&xitus ab ultimo ducti oceano monue -'runt Labetri sacrarium esse 2 Adoraui ego Numina; ac deinde in diuersam coenaculi partem furtiuis gres sibus tendens, in amplissimam porticum descendi, quae de ipsa solis iacibus erat illustris. Circum autem elegantissimis imaginibus Labetri vitam ingeniosus pictor reddiderat.Quod ut intellexi ex versibus, qui ad singulae oram tabulae legebantur , nolui tantae fidei historiam ignorare. Nobilitatem Labe-

149쪽

I3o EUPHORM. L VSININI. tri modestias attifex non altius erat ex- Oisus , quam ab AEneae erroribus. Nam& Mnestheum effinxerat, & Capyn, SAnicium, qui contis infestas undas retundebant. Ac ut Laberio praenunciaretur iam tum armati maris inittria. ipsa tempestas prope sorbebat maiores suos. Deinde consulatus ac triumphi longa serie parietem adornabant. Sed hominem , ut eram, illiteratum non mutrum dela ictauit euoluere, quae vetustas mul- tis seculis obtexerat. Itaque ad recentiai rudem oculum c onuerti .Erat autem ef-

fictus Laberius in lucem prodiens quem Aquila excipiebat ea purpura , quae est triplicis praerogatiua coronae. Deinde adult us cognati Principis vicem magnifice sustinebat:

Rex Anim, Rex idem hominum, Phoebique acerdos.

Nec omiserat artifex splendidi ratio nem coniugij. - Stabat Laberius nouo insignis cultu, ac in Veneris legem transiturus, Martis primum sacris initia ue

l rat

150쪽

rat latus, insolenti ferro grave. Deinde nubebat anilissima irgini dotis. Postremo erat em es sedentis ad Ilium, de tot molientis machinas, quod destruxit saeuitia matris, & tallidi hostis importuna sedulitas. Super haec erat pictaDiscordia ex Auerno prorumpens, quae ante aliquot lustra quietas Laberii gentes solicitatierat ad bellum & hi versus pene in vertice imaginis legebantur.

cus Ausonivi inter notis πι -- das a Euboici coluere viri, cui nomen AuerngDicitur. . Hic dirae tristis reuerentiari Hic campo crudelis honos. Nox impia

pigros Inserat caelo ventos, or nubiti ducit,. Cuncta silent circum , si non in ilicrines Ferales mouere deae. Non gramina ripis, Torpet iners testin, Phoebumque aeterna

recentem

SEARCH

MENU NAVIGATION