장음표시 사용
21쪽
praesentant. Neque de belli, aut eiusmodi auxilii iustitia deliberatur ed bellum ad uersus Au stri,
cos necessarium este omnes proclamant, Vt co, tanquam cauterio quodam, nimiae opes exhauriantur, & potentia frangatur. Nec referre, aiunt, utrum iusto bello sua Austriaci repetant, aut subditos quosdam suos ad officium obedientiamque reuocent ue commune omnium periculum pro ratione esse, ne nimirum aliorum ruina sequatur,ctim tot Regnis suis ac pro uincijs una illa Gens caeteris potentior fruetur. Venio nunc ad rem. Atque inprimis utinam Christiani orbis Principes Monarchiae huius vim potentiamque non opum appara, tu, aut Imperij amplitudine sed altissima Dei prouidentia immutabilique decreto , quo
gubernare uniuersum hoc instituit, aestima I DG ἡρμ rent. Meruit Austriacae Gentis virtus,ut tantam .is , in terris potentiam obtineret ue ita voluit Deus, imitam. ita decreuit, ita patitur. Neque est , qui diuinum hic fauorem non agnoscat, cum non armis, sed iure, non violenta usurpatione, sed hae. reditate vel affinitate in tantam tot regionum
latitudinem haec augustissima Gens sese diffuderit. Quis inuideat illi, quod decreto Diuinae
22쪽
Maiestatis accepit 3 Quis turbare aut euertere potentiam illam bello praesumat . quam in o be constituit idem ille Deus, qui interruptam elementorum compaginem concinnauit Si intinia est situm & stationem elementorum commutare velle, certe imprudentia est & impius conatus, id artificio Politico vel humanis viribus subuertere velle, quod diuina constitutum est voluntate. Quod si non ab hominibus, sed a Deo sunt Regna, & per eum Reges regnant, ut diuinum oraculum pronuntiauit, non potest non ab eodem esse tanta, quanta est . Austriacorum Imperiorum magnitudo uecui obniti nihil aliud est, quam aeternae prouidentiae resistere. Sed frustra. Diuina decreta hu- manis sanctionibus non rescinduntur, & ad- Iis ruersus coelestem prouidentiam hominum scedera nihil possunt. Imbecilles sunt mort lium vires, nec quicquam ullo apparatu proficiunt, si aliud in coelo sit decretum. In quieta illa & insatiabilis alios turbandi cupiditas suo sanguine fere semper extinguitur. Nec impune Principum populorumque pacem turbare
licet, quippe fatum sibi accersit, qui in aliorum fata solo furore vel inuidia ruit. Non est equi
23쪽
dem immortalis Austriaca Gens; ut orta est&creuit, ita occidet, cum visum illi erit, qui excitauit. Stabit tamen incolumis, & supra inuidiam odiumque posita vigebit, quamdiu in ea pietas & iustitia florebunt. Deus est, qui sceptra
transfert & diademata mutat, cum peccata iustam eius iracundiam irritant; non arma mortalium, non rebelliones subditorum, non coniuratorum societates&dolosae machinationes.
Qilid si vero etiam necessaria mundo Austriacae Gentis potentia est 3 Cum apud Turcas Ottho mannicae Domus Imperium supra potentiam humanam fere sit, expediebat profecto, ut apud Christianos par illi potentia aliqua reperiretur. Atque haec est Austriacae Familiae potentia an no supra millesimum ducentesimo septuagesimo secundo diuinitus in terris
excitata, ut exoriturae anno millesimo trecentesimo Otthomannorum Familiae sese opponer i , & meliorem Europae partem ab eius impio dominatu conseruaret. Ideo Turca magnitudinis suae & armorum limitem inuenit, quia in Austriacos& eorum affines impingit. Omnino ergo, qui tantum opum & virium
illis inuident, ij aut tot Christianarum Prouin
24쪽
GENT 1s Avs TRIA CAE. Iaciarum incolumitatem non ferunt, aut nobis 'immane iugum & durissimam seruitutem ex
Quamquam si nullus esset Europae nostrae ab impijssimis illis Turcarum Imperatoribus, metus, quae felicitas optanda fortassis potius est, quam expectanda) adhuc tamen necessaria Reipublicae Christianae Austriacorum magnitudo est, ut immanium Haereticorum furor retundatur. Nullam ipsi, nisi illorum, po- contra tentiam reformidant , & hodie sisti suorum armorum cursum, quia Austriaci sese illis opponunt, vident δc dolent. Hi enim hoc tempore propemodum sunt soli, qui Religionis Catholicae tutelam suscipiunt, & Romanam Ecclesiam suo patrocinio complectuntur.Non illis opes sunt ad superbiam, sed ad Ecclesiae defensionem; non ad Christianorum Principum formidinem , sed ad hostium Haereticorum terrorem. Vt illos iuvent,& hos reprimant, quicquid a diuina benignitate sunt con
secuti, profundunt. Magna vis opum est in suacan
augustissima illa Gente, sed paene plus sumptuum tot expeditiones militares exigunt, quas squilinit.
aduersus tot Religionis hostes suscipere quot.
25쪽
i APOLOGIA annis fere cogitur. Pacem ipsa nunquam habet , ut pacem Christianis omnibus semper procuret. Quidam suorum regnorum opes exhauriunt, ut Haereticis suppetias ferant; Austriaci, ut illos opprimant, nihil sibi relinquunt. Amant victorias, sed quibus de hostibus suis Ecclesia triumphet, & dum unum illis votum est, ut Christi in terris Imperium stabiliatur, latius Religionis fines, quam regnorum suorum terminos extendunt. Fidem temporum testem appello; an non hodie aut nullia, aut misere afflicta in Europa esset Religio Catholica , si tanta Austriacarum opum vis non esset 3 Quam ob causam etiam ij, qui Hispanos ferre non possunt, orbi tamen ad Religionis conseruationem necessarios esse dicunt. Eos si tollas, & Austriacos Principes, de Ecclesia Haeretici, & Barbari triumphabunt. Id agnoscens Gregorius Decimus- tertius Philippi Secundi Hispaniarum Regis magnitudinem Reipublicae Christianae necessariam esse iudicabat. Atque idcirco Christiani Catholicique nomine indignus est cens cndus, qui eam Austriacis potentiam inuidet, aut subuertere bello contendit, qua illi ad conseruandam Ecclesiae
26쪽
Uesiae incolumitatem utuntur, & quam in debellandis Religionis Apostolicae hostibus con
Iam vese, si nihil est in Austriaci Imperij am, Iuste qq. plitudine, quod non haereditate legitima vel finitate adierunt, quaenam, obsecro, iura, Ut do suis regionibus deturbentur, concedunt 3 Certam ratainque bonorum suorum possessionem via utque leges asserunt, & grassator est, qui inuadit, & latro, qui quicquam decerpit Imo in laqueum, in crucem, in gladium incurrit, qui vim infert , & sanguine culpam N Hi eluit, qui aliena rapiendo contraxit. Hac legum seueritate hominum societas constat, nec stabunt urbes, si eiusmodi improbitatem gladius non coerceat. Enimuero quod ciui adbmere nefas est, eripere Regibus non licet. Vna Iustitia est unum Ius, una AEquitas, ac tantum unicuique seu priuato, seu principi, seu Reipublicae leges permittunt, quantum iusto titulo possidet. Unde non immerito togatae PhiloB-phiae Princeps Alexandrum Magnum, quod . quietas sine causa Gentes suis armis infestaret, terrarum Orbis praedonem appellat. Vere enim
di praedo, & publicus grassator est, qui alienas
27쪽
Prouincias potenti exercitu nequaquam lace situs invadit, aut premit. Sed fortassis priuata iura Maiestatem non constringunt, & Ratio Status Iustitiae monita non audit. Quid vero aliud hoc est , quam publicum latrocinium is an ς ςmplo sincirea quam rapinas &vastationes,aliis, m iubere 3 quam Reges Iustitiae, cuius esse custo des debent, euersores constituere 3 Neque enim minus ciui cuipiam fas erit alienum patrimonium rapere, quam Principi alterius ditionis urbem aut regionem occupare. Demus tamen Politicis istis, qui scientiae plus habent, quam conscientiae, Rationem Status necessarium esse Imperantibus omnibus instrumentum. An ut iustitiae decreta violent 3 ut legibus vim armatam inferant 3 ut cuncta euertant, &omnium tranquillitatem perturbent Barbarorum est id cogitare, Impiorum velle, Tyrannorum facere. Equidem, inquiunt, incolumem stare iustitiam volumus, at magna nimis uari ris iis, non inuident; Christiani sunt &.. -. Christianorum protectores, hi impij, Barbari,& Christianorum hostes, illis bella indicuntur,
28쪽
CEN Tis Avs TRIA CAE. IIvi decrescant, cum his foedera sanciuntur, ut crescant. Suspecta Austriacorum magnitudo est, suspecta tot Turcarum Imperia non sunt. Ita iudicant, qui inuiden ita statuunt,qui od runt. Tanta horum affectuum vis est, ut Rationem animo excludant, Iudicium obnubblent. Dicam amplius; metus ab Austriacorum magnitudine est, ab Haereticorum crescente potentia nullus est metus. inamobrem quae
so 3 Quia scilicet illi Christiani sunt; hi Christianae Ecclesiae hostes. Nisi forte potius, quia illi Austriaci sunt, quorum nomen Gentium quarundam inuidia ferre non potest, ut merito vel idcirco magnam Austriacie Gentis potentiam esse dicamus, quia invidos habet. Sed quis ille tandem pectorum Christianorum furor est , potentibus auxilijs Haereticorum res augere , eorum indignissimae seruituti urbes Catholicas & Prouincias suo milite&aere sub-
hcere, aliorum decrementis eorum incrementa desiderare, ut una tam augusta, tamque Catholica Gens in ruinam trahatur Quasi vero id Ecclesiae expediat, ut potentes sint Haeretici , imbecilles Christiani. Ignorant, qui ita constituunt, Haereticorum indolem, semper C ambitio-
29쪽
ambitiosam, semper arrogantem, nunquam fidam. Blandiuntur illi, dum in angustijs sunt, adulantur dum alieno auxilio indigent , ubi caput extulerint, & timeri poterunt, pro auxilio odium & vim rependent. Nunquam Chriastiani Principis amicitiam Haereticus Caluinissa colet, nisi miser, & tum adhuc tantum simulabit. Laruam habet Haeresis in vultu, sel& venenum in corde; vultum mutat,cor nunquam. Ex ore saepe mel exundat, & ex oculis faces amoris; sed inspice sodes animum,& cum Ore cumque oculis consentire negabis. Inhiat illa Christianorum Regnis, ut in eorum ruinis sua vexilla figat, & in Rerumpublicarum liberarum fundamentis Monarchiarum fastigia sepeliat. Unicam libertatem amant Haeretio, nec tam ut pro libidine vivant,quam ut Regna& Principatus euertant, perque eorum ruinas de Ecclesia triumphent. Et adhuc existunt, qui eorum conatibus fauent, qui defendunt, qui iuuant, non illorum amore moti, sed A ustriacorum odio vel timore concitati. Restat ut ex animis quotundam timorem, ex mentibus suspicionem tollamus. Vnus est
hic timor, ne Austriaci rerum omnium in Eu-
30쪽
ropa potestatem sibi vendicent, suspicio est, ne tantis tot Regnorum viribus instructi ab iniuria alijs inferenda contineri non possint. Sicut autem inanis est timor, ita vana suspicio. Sunt Catholici, iusti, pij Principes Austriaci, qui instri-- Franciae, Angliae, Daniae, aliorumque Regnorum Coronas nullum sibi ius esse sciunt, &cum pacem cum omnibus habeant, nunquam illam, niti ultro lacessiti, turbabunt. Verita est aliquando Italia ne si Hispanus Insubria, Neapolitano , Siculoque Regno potiretur, tota simul opprimeretur , potitus est Hispanus, ¢um propemodum annis Italia incredibili& nunquam ante cognita sibi felicitate gauisa est. Adeo non semper ingens Familiae alicuius magnitudo aliorum est oppressio. Austriaca illa Aquila placidissimo alarum remigio subiecta sibi Regna moderatur, nec in quenquam inuolat, sed suos tantum tuetur. Neque est Austriacorum opprimere, sed oppressos subleuare, iacentes erigere, miseros iuvare. Sciunt iactantis esse ingenij, ut Augustus Caesar aiebat, obtriumphalem pompae superbiam & lauream corollam ciuium vitam ac securitatem velle periclitari. Id vero semper agunt, ut causae belli
