Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Frederici Caesaris filius almo millesimo quadringentesimo octogesimo sexto, XIlI. Cale das Martij Francosurti, superstite adhuc patre, Romanorum Rex Principum Electorum voluntate est declaratus, ac deinde tertio Idus Aprilis Aquis grani coronatus. Vbi parens fatis concessis, pleno iure Imperium accepit &administrauit. Alter Germaniae Hercules fuit, &alter Austriacae Familiae conditor, cuius quia

summa in bellis rebusque ilibus felicitas

fuit, Felicis nomen est consecutus. CAROLvs V. Avs TR i AC Vs Maxi-

miliani I. Nepos, Philippi Archiducis Austriae

filius, anno supra millesimum quingentesimo decimo nono Francosurti vigesima octava Iunii singulari Principum omnium Electorum consensu Imperator est renuntiatus. Anno doinde sequenti Aquis rani solemni ritu Carolinam & argenteam Imperij coronam accepit. Tum Bononiae anno millesimo quingentesimo trigesimo ferrea Logobardici Regni corona die vigesima secunda Februarij est redimitus,&eiusdem mensis vigesima quarta aureum

Imperii diadema a Clemente Septimo Pontifice

42쪽

tifice Maximo suscepit. Ambiebat Caesaream dignitatem ea aetate Franciscus primus Francorum Rex, sed pro Carolo procerum suffragia fuerunt. Et fortassis tunc Saxoniae Dux, ut nonnulli volunt, pertingere ad hunc honoris

apicem potuisset, nisi dignissimam Imperio Caroli virtutem iudicauiuet, maluissetque illi subesse, quam imperare.

roli V. Imperatoris frater anno millesimo' 'i' ἐ- quingentesimo trigesimo primo die quinta Ianuarii Coloniae R omanorum Rex elaetus,undecima Aqui rani coronatus est. Reclamabat tum quidem Saxoniae Elector, quod contra Auream Bullam eiusmodi Electio esse videre. tur, sed anno pollea trigesimo quarto Cadami in Bohemia controuersia omnis sublata est. Anno deinde millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo, cum Carolus se Imperio abdicauisset, unanimi Electorum omnium consensa Francofurti Imperator est renuntiatus. Pius Quartus Pontifex ratum habuit.

Ardinandi L filius anno millesimo quingentesimo sexagesimo secundo Francofurti deci-

ma quasi λ

43쪽

3a A p O E O o I Ama quarta Nouembris consentientibus cun

ctis Electorum suffragijs ad paternae dignitatis

successionem vocatus publice solemni ritu de claratus est Rex Romanorum, ac ultimo mensis eiusdem die praesente Patre & Proceribus Septemviris coronatus. Anno tum stragesimo quarto felicissimus Imperator est factus. Rarum in eo felicitatis exemplum fuit. Qilippe

uno ac nondum exacto anno tres coronas Bo-

hemiae, Imperij, & Hungariae, quod Alberto Secundo acciderat, accepit.... u. RVPOLPHUS II. Avs TR iacvs Maxi miliani Secundi filius anno millesimo quingentesimo septuagesimo quinto, Comiti js R alisbonae indictis prima Nouembris die viv0 adhuc patre, in Romanorum Regem omhibus Electorum suffragijs electus est & coronatus. Et quia in ipsis Comiti js, quasi inter ordinum Imperij manus, animam de Republica Christiana optime meritam Maximilianus reddidit, suo iure Rudolphus & Septemvirorum voluntate Imperator est paulo post declaratus.

' phi Secundi frater, & Maximiliani Secundi fi- lius, cum ex hac vita Rudolphus Caesar mi-

44쪽

grasset anno millesimo sexcentesimo duodecimo die tertia Iunij omnium Electorum consensu Romanorum Rex est proclamatus, &decima quarta eiusdem mensis solemni rece

roli Archiducis filius post obitum Matthiae

Caesaris anno millessimo sexcentesimo decimo nono, die vigesima octava Augusti, quae Diuo Augustino sacra est, concordi Principum Electorum suffragio iusta legitimaque ratione ac

more recepto Francosurti in Romanorum

Regem & Caesarem est electus ue nona deinde Septembris solemniter inauguratus est & coronatus. Haerebant nonnihil anxij Proceres propter nascentes in Imperio tumultus, sed ijs componendis sopiendisque qua potentia, qua fortitudine prudentiaque vel maxime idoneus est iudicatus hic Ferdinandus. Et vero non obscuris signis, quae in tot reportatis ab eo victorijs apparuerunt, hactenus illi diuinum Numen visum est fauere. Favebit etiam deinceps, quamdiu Dei, Religionisque Catholicae causam potentibus armis propugnabit. Porro in his Austriacorum Imperatorum

45쪽

Electionibus quid tandem est non ex Imperi j lege factum 3 Quid ex more recepto omissum 3 Eligi Imperatores debent; electi sunt Austriaci. a. u.: Libera electio esse debet; fuit Austriacorum liberrima. Nulla esse in Imperio successio potest; nulla hic fuit. Neque enim qui electione

ad Imperium evecti sunt, iure successionis aut haereditatis illud adierunt. Catholici Imperatores ut sint oportet ; Catholici sunt & fuerunt semper Austriaci. Eos Germaniae Principesesse necesse est; tales sunt, & hactenus fuerunt Caesares Austriaci. Metum incutere Principibus

Electoribus est nefas, ut suffragijs liberrimis

utantur; nec Austriaci unquam incusserunt, nec metu se elegisse principes Electores via- quam dixerunt. At ex una Domo aut Familia sumere Imperatores non licet. Hoc vero est Electionis libertatem tollere. Neque enim liberum minus est Septemviris ex una aliqua Do-mo, quam ex varijs, Imperatorem designare. Nanet suffragiorum libertas , quamdiu Electorum authoritate Imperium occupatur, &nulla vis adhibetur. - ωη- Cur autem in Austriaca Domo tot iam an Aristis. ni. Imperium steterit, quoniam tantopere

46쪽

CENTus AUSTRI ACAE. 33 nonnulli non tam mirantur, quam inuident, c/ om

nunc dicam.Iudicarunt Eleeiores, Imperijque 'ρ 'Principes, & Ordines supremam Imperij Maiestatem ac nomen nullibi stare melius ac decentius posse, quam in pustriacorum princi . pum Familia. Quippe cum ad digne sustinendam Imperij dignitatem ad hostibus undequaque resistendum, & ad conseruandam Germaniae tranquillitatem magna opus sit potentia validisque viribus viderunt Septemviri eos esse Austriacae Familiae principes, qui plus opum

ac terrarum in Germania, quam caeteri, possideant. Hoc omnium consiliorum caput fuit. Nec immerito. Demus enim aliunde hoc tem- I. Rasia. pore, quam ex Austriaca Domo, Caesarem sua mi , an non ea continuo harmonia soluetur

destrueturque, qua iam per duo saecula Imperium stetit 3 An non Barbara illa Turcarum vis& potentia soluto quasi fraeno in Germaniam sese effundet, quae reprimi coercerique aliter non potest, quam si vires Caesaris & Austriacae Familiae opes corpore in uno coniungantur

Arcanum hoc Imperij est. inod si vero Ecclesiasticorum Electorum rationes, ob quas retinendum in Austriam Domo Imperium

47쪽

existimarunt, inquiramus, non aliud discemus, quam eos prudenter vidisse, necesse esse labi planeque concidere Religionis statum non per Germaniam tantum, sed etiam per Pannoniam aliasque Prouincias, si alius, quam ex Augustissima illa Familia, Imperator peteretur. Quod cum accideret, commune illud

damnum eorum esset ultima clades, & res omnis Ecclesiastica pessum iret. Maxima sane dignitas est Imperatoris, cuius Maiestati caeteri omnes orbis Principes cedunt, & Fasces suos submittunt, quem insignia Imperialia, diadema, gladius, sceptrum, mundi globus, & biceps Aquila condecorant , qui tres habet Archiepiscopos Archica

cellarios suos, Moguntinum per Germaniam, Treuirensem per Galliam & Regnum Arelatense, Coloniensem per Italiam; cui Bohemiaei ratis. Rex Archipincerna est, Comes Palatinus Rheni Archidapifer, Dux Saxoniae Archimarschallus, Marchio Brandeburgensis Archicamer rius, qui caput est& Dux Regum, cuique reuerentiam Reges omnes debent,ut aliquando

dixit Alphonsus Aragoniae& Neapolis Rex sapictissimus, cum Fredericum Tertiuii,T

48쪽

GENTis A VsTRI AC E. 37torem Neapolim ad se venientem omni honoris cultu prosequeretur. At vero quae tantam

Maiestatem in imperio sedes excipiat omnino nulla est; nec, qui eius Aulam annui reditus sustentent. sunt ulli. Nihil in Imperio imperator possidet, praeter authoritatem, splendorem nominis, & dignitatis venerationem. Quaecunque in Germania Prouinciae sunt, vel Ciuitates, vel arces,eae omnes ac singulae Principem suum, vel Magistratum, vel Toparcham habent, cuius lege ac disciplina reguntur. Imperatorem tanquam Imperij caput agnoscunt, reuerentur, & cum publica necessitas exigit, indicta communi ImperialiumComitiorum decreto vectigalia eidem persoluunt. Nullam interim Prouinciam aut urbem dignitatis suae titulo Caesar occupat. Imo non una Domus aut

palatium est, in quo tanta Maiestas hospitium inueniat, unde fit, ut in ea honoris multum sit, opulentiae parum, dc cum summa orbis dignitate quaedam quasi coniuncta inopia videatur. Non equidem ita institutum ab initio fuit; sed quorundam postea Caesarum ambitio, aut auaritia Imperij opes decoxit, distraxit, fauore vel pretio in alios transtulit. Ita nudata est

E iij Imperq

49쪽

Imperij Aquila, & eius plumis, non pauci sese

eXOrnarunt, eius exuuijs plurimi facultates suas auxerunt. Quod cum ita sit, necesse est Caesaream Maiestatem & Imperij caput in opilenta aliqua potentique Familia collocare, cuius opibus dignitatem suam tueatur, Aulae apparatum conteruet, hostes arceat, terrorem st-ditiosis incutiat, publicum Imperij bonum procuret. Talis autem si ulla in Germania est, Austriaca certe est, Prouinciarum haereditariarum multitudine &opum amplitudine cael ris longe potentior ue quam haeretici in Imperio timent, exteri hostes formidant. Quanquam quoniam Electionis libertatem in Imperio Germanico tantopere quidam v gent, immoremur hic adhuc paulisper. Fateor inprimis,quod cum Imperium in Germaniam translatum est visum prudenter sit, ut illud commune cunctis beneficium esset, non ad unam aliquam Familiam alligaretur. Latissimum enim Germaniae Regnum est, in quo

multi Principes, mulisque Reguli, quorum virtutibus Imperialis Maiestatis honor, tanquam praemium , proponi debuit. Etsi vero Caesaris Elaetio nonnunquam grauissimas dis-

cordias

50쪽

cordias & intestina bella attulerit, ut alibi quoque solet, plerumque tamen illa Principum Electorum paucitas dissensiones sustulit, &suifragiorum imparitas, quae fere semper est, Condidatorum ambitioni modum posivit.

non minus prudenter electionem suam Ger- album mani cum quadam successione coniunctam esse quandoque voluerunt , non Iure aliquo ι 'buὸ aut lege, neque consuetudinis praescripto, sed ρ'i Mi

Principum Electorum prudentia&insigni incommunem patriam amore. Ita quamdiu Ca. roli Magni progenies fuit, penes eam Imperium stetit; quamdiu ex Ottonum familia stirpeque reperti sunt aliqui, imperarunt. Ita iam ab annis propemodum ducentis Caesarea dignitas in Austriacorum Domo conseruatur,& fili j parentum, aut fratres fratrum, aut agna ti agnatorum sceptrum accipiunt. Hoc in or- dine nulla successionis lex est, prudentia tan tum est Elactorum , qui Electioni successionem miscent, quod ita Imperij rebus expedire iudicent. Vt nimirum dum Imperator trans- RMim ferendum ad filium aut fratrem Maiestatis suae decus animaduertit, nillil de Imperij vigore imminuat, nihil distrahat, nihil negligat. Sic sit ut

SEARCH

MENU NAVIGATION