Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Frustra

ao Apo LOGIA que a se suscepti, cum opus est, aequitate suis a partibus Deum habeant. Pacem hoc tempore cum omnibus colunt, & vero etiam iniuria lacessiti, arma non mouent. Non id ignorant quidam Principes, qui in hanc Gentem iniuste incurrerunt, & hactenus vindictam non senserunt. Tanta Cens non levi ictu movetur, & parcere mauult, quam ulcisci. Crescere ex aliorum ruinis non optat, quae paene plura a Deo accepit , quam ausa fuisset optare. Dedit ille incrementum sat magnum, nec armis, sed Iure; ut intelligerent Austriaci v-nicum magnitudinis suae Authorem esse Deum , non bella aut arma sua. Atque idcirco nihil timere Regno suo Francus potest, nihil alij, qui tam diu firmam ditionum suarum securitatem experientur, quamdiu nihil aduersus Serenissimam hanc Gentem dolo vel armis machinabuntur. Poterunt etiam ab eadem auxilium toties expectare, quoties iusto bello contra hostes suos implorabunt. Fuerint timendi olim alijs Romani, formidandus Alexander Magnus, terribiles & Assyrij& Persae; conferri cum ijs Austriaci non de-tant , qui quemadmodum Christianissimi, sunt.

32쪽

sunt, ita Iuris & aequitatis obseruantissimi,& ab iniurijs inferendis alienissimi. Non illi Ius in armis ponunt, sed a coelo accipiunt,& quem sciunt animorum suorum inspectorem Deum , eundem iniustorum armorum vindicem timent. Amplius est illis iustitia excellere, quam Imperio; illud in Regum potestate est, hoc non nisi a diuino fauore. Sit ergo Magna Austriacae Gentis potentia, & quia a Deo est, quia orbi Christiano aduersus Turcas & Haereticos necessaria, quia Iure, non armis acquisita, nec ad aliorum perniciem, sed Ecclesiae dc omnium Christianorum salutem, nemo inuideat, nemo lacessat, nemo turbet.

CApvT III. De Imperio Romano-Germanico, seu de suprema imperi, Maiestate in Austraaca Familia iam a ducentis sere annis resedente. Non minoris inuidiae est continuatum in Austriaca Familia iam ab annis fere ducentisI mperium.Mouet hoc quibusdam stomachum, & quemadmodum Gentis huius

33쪽

aa APOLOGIA

potentiam non ferunt, ita nec Imperh gloriam. Bilem suam nouis quotidie libris eum munt, quorum Vnum , aut praecipuum argumentum est, ad stabiliendam conseruandamque Europae tranquillitatem, eripiendum Au- striacis Imperium esse. Agi omnium salutem, libertatem, bona denique, quamdiu haec una Domus imperat . nec Haereticorum in Germania tantum , sed & Catholicorum. Imo &Francorum , & Venetorum , & quorumvis Italiae Principum. ais non videt Mercurios illos, quos non talaribus, sed fietis suspicionibus adornant,& in Europam paene totam quotannis ablegant, ut ad Imperium ex Austriata Domo repetendum omnes iunctis animis ac viribus consurgant 3 Voluisse id, aiunt, porten tois illo conatu Henricum Quartum Framciae Regem , sed fatali uno ictu impeditum fuisse. Idem posse filium eius Ludovicum D

cimum-tertium, velit modo. Idipsum optare Principes omnes, aut certe debere, seu Catholici sint, seu Protestantes Sectari j. Eligi Imper

torem omnibus Germaniae Principibus oportere, non ex una aliqua familia sumi.Ita pridem p0st stirpem Carolinam in Germania r

34쪽

ceptum , ita institutum ab Othone Tertio Im- Peratore, a Greporio Quinto Pontifice probatum & suprema authoritate confirmatum esse. Ab eo tempore non aliter, quam electionis li- tium, irherrimae, non autem successionis ullius iure, kaidatum esse Imperio caput, & Germanis Mo '''narcham. Agere id Septemviros, seu Principes Electores debere, ut integrum Electionis ius, & liberam suffragiorum potestatem retineant. Nec permittendum, ut a parentibus in filios Imperium transferatur, sed ad illum , cui voluerint, Procerum i mper ij suffragijs deferatur.

Laudandam esse primorum Electorum prudentiam , qui ne Saxones, aut Francones, aut Sueui imperium suae Familiae, vel id circo asse rerent, quod plures sibi inuicem ex eadem Do- . Tmo successissent, seriem illam alijs ex alia Fa- μ' milia ad Imperij dignitatem evectis interruperunt. Adeo metuisse semper illos ac diligenter cauisse, ne qua haereditatis aut successionis in Imperio species appareret, vel a quoquam pra tenderetur. Hoc consilio Rudolphum Hau. burgicum, cum ingenij praulantia, excelsi animi magnitudine, rei militaris petitia, iustitia, vigore corporis & firmitate commendaretur, post

35쪽

a APOLOGIA post alios Caesarem esse renuntiatum. Et non

Albemina Filium, sed Adolphum Nassovium datum ab Electoribus Successorem , etsi ille, ut dignissimus erat, Imperio postea eorundem Electorum suffragijs sit potitus. Suffectus est Alberto, non filiorum aliquis, quos plurimos

habebat, verum Henricus Septimus Comes Luxemburgensis, non tam opum amplitudine , quam virtutum praestantia commendatus. Huius coronam accepit Ludovicus Bauarus,

quo postea abdicato, non in eius Familia Imperium remansit, sed ad Carolum Quartum Ioannis Bohemi filium est delatui' cui quanquam filius Veiacessaus successit, eo tamen propter mollitiem ab Imperij habenis amot non Sigismundus illius frater, sed Rupertus Bauariae Dux & Comes Palatinus, Caesar est dictus. Vt nimirum hoc modo Septemviri liberrimae Ius electionis conseruarent, & non in una, sed in varijs Germaniae Principum Familijs collocare se Imperium posse declararent. Atque si cum post R upertum ImperqFasces Si is mundo Caroli marti filio detulissent, iterum eosdem, illo fatis functo, ad Albertum Secundum Austriacum unanima con-

36쪽

GENT 1s Αvs TRIA Cn. assensu transtulerunt. Erratum grauiter deinceps VLabijs, quod ducentos fere per annOS continua continuan

post Albettum illum Imperatorum serie supre-n Imam Germaniae Maiestatem in una Austria- domuim

corum Familia residere sint passi. Ita hodie vix ρ '' aliquam in Septemviris eligendi libertatem esse, ac nullam tandem omnino futuram, si diutius in una illa Domo parentum Imperium. fili j capessant, aut fratres, aut agnati. Imosolum Electoribus nomen hoc tempore superes- se, nec Electionem in suifragiorum libertate, sed in caeremonia inaugurationis consistere. Austriacos opum magnitudine sibi Imperium asserere, dum aut potentia metum Proceribus incutiunt, aut eos quouis modo ad se pelliciunt. Sic illi ratiocinantur, qui Austriacos

non ferunt Imperatores.

Discutiamus nunc tantae inuidiae causas. Et inprimis electione capi Imperium debere, non successione, volunt. Ita institutum, ita ab Othonis Tertij temporibus receptum. Hoc eorum argumentum est firmissimum, hic aries, hoc propugnaculum. At vero quis negat 3 Confitentur ipsi Austriaci, nec eorum ullus un- striacos quam aliter, quam electione, Imperium ac-D cepit. f.,

37쪽

ccpit. Vt fidem adhibeant etiam qui inuident.

singulos recenseamus, & singulorum electionem consideremus. Duodecim omnino suo

runt.

thor primus & conditor Serenissimae Austriacae Familiae, cum interregnum per annos supra .viginti fuisset ac sine gubernatore res Imperi fluctuarent, dum alij prece, alij pretio dignitatem ambiebant, anno supra millesimum ducentesimo septuagesimo tertio, ipso Diui Michaelisdie, seu tertio Calendas Octobris, cum ad Basilicam in castris esset, praeter omnium expectationem concordibus Electorum suffragi, Franc uiti Romanorum Imperator est renuntiatus. Nihil potuit Germaniae votis gratiu, accidere, nec de diuini Numinis instinctii dubitatum tunc fuit. Quippe iam ante pridem cum in Aula Frederici Secundi imperatoris esset adhuc adolescens, futurum illum Impera-iorem quidam Astronomus praedixerat. Et idem Virginis cuiusdam factae praesagium fuerat, quod Rudolpho ob singulare pietatis erga sanctissimam Eucharistiam officium Sacerdos

sareumi grani diadema Cae. postea pronuntiauit. Aq

38쪽

sareum accepit, &eius electionem Cregorius Pontifex approbauit confirmauitque. Atque

hic est Imperator ille qui hostibus, tyrannis, di latronibus incredibili virtute se ratis, distractas ab Imperio Prouincias recuperauit; ebdemque pacem, concordiam, & antiquam gloriam splendoremquerestituit. Dignissimus tunc Magni nomine, quo illum Germania

honorauit. ALBER Tvs I. HAsBvRGi Cus,Au-De alia

striae Dux ab amicisad impetij spem post R u ' ζ' η' dolphi patris mortem excitatus, postquam intellexit Adolphum Nassovium Caesarem esse proclamatum, domi se continuit. Postea anno millesimo ducentesimo nonagesimo octa uo declaratus aduersus Adolphum imperator, commisso intra Nemetes & Vangiones praelio illum superauit; cumque non omnium suffragijs electum se intellexisset, non prius adire Imperium voluit, quam Septemviri omnes consentirent. Igitur quinto idus Augusti denuo concordibus Electorum animis & -- cibus est electus, & Aquis rani postea tanto hominum concursu coronatus, ut ab infusa multitudine Saxoniae Dux opprimeretur.

39쪽

Metuit hic Triumphator appellati. . iii ' FRLDSRICVS III. Avs TR i Acus Albera ' θ' ti filius cognomento Pulcher, anno supra mittesimum trecentesimo decimo quarto, Nonis Octobris a Coloniensi Archiepiscopo, Palatino Rheni. & Saxoniae Duce Romanorum Imperator est electus, ac cum eo aliorum suffragijs Ludovicus Bauarus. Coronatus Fredericus Bonnae fuit, & a Ioanne XXII. Pontifice com sirmatus. Verum cum neuter cedere alteri vellet anno millesimo trecentesimo vigesimo secundo armis & aperto Marte Calendis Octobris inter Muldorisum & Dansbergam certatum est. Victoriam ad Ludovicum Fortuna detulit, & vivus in eius potestatem Fredericus venit, qui postea Leopoldi fratris auxilio liberiatati ea lege restitutus est, ut Imperatoris nomen retineret, & pari cum Ludovico potestate Iureque in posterum imperaret. Haec pax Mon cliij Diplomate publico anno millesimo trecentesimo vigesimo quinto sancita est , & ipse Ludovicus Gesar anno sequenti Diplomate alio Fredericum Romanorum Regem Vimae confirmauit. Qui sequuntur,continua serie Imperiale sceptrum tenuerunt.

40쪽

A LAERTvs II. Avs TR i Acvs Sigis mundi Imperatoris Gener, post eius mortem, anno millesimo quadringentesimo trigesimo octauo Mariij die vigesima, omnium Electorum consensu Francofurti datus est Sigismundo, quemadmodum moriens optarat, in Imperio Successor. Mirata est aetas illa diuinam erga illum beneuolentiam, qua uno ac nondum integro anno Imperium, & duo potentissima Hungariae Bohemiaeque Regna, illud Calendis Ian'a', hoc ipsis Maij Nonis, obtinuit. Sub mole tam splendentis Fortunae post . annum unum & menses decem cum Honorifici nomen ea tempora illi dedissent, occubuit. FREDERI CVs IV. AVsTRIACVs, quem nonnulli tertium dicunt, Ernesti Archbducis Austriae filius, cum e vivis Albertus II. migrasset, Francosurti anno millesimo quadringentesimo quadragesimo Septemvirorum omnium votis Augustus est acclamatus. Coaronatus postea Aquis rani, ac deinde Romae a Nicolao Quinto Pontifice Imperij diadema suscepit. Cum nihil illi in votis magis esset, quam Imperij pax, dc tranquillitas, merito Pacificus est appellatus.

SEARCH

MENU NAVIGATION