Pompeii Sacchi Parmensis in eiusdem Academia medicinae theoricae professoris Noua methodus febres curandi. Fundamentis alkali & acidi superstructa ..

발행: 1685년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

SECTIO TERTIA. '

temperetur, sed dulcificantibus materiam acrem . Sicuti sit in maligna Febre inciderit singultus, remedia huic proportionata alexipharmacis unienda, vel eis utendum quae utrius que causam respiciunt , ut sunt radices Imperator. Angelicae, scordii, Valeriante, scor-zonerae, &c. & resolvunt materiam, & spiritus animales in ordine detinent, & eo magis si una cum materiam modificantibus adhibeantur.

CAP. VIII. De Alvi fluxu. i. Α Lvi fluxus in Febribus, & aegro de

x Medico importunus multum si symptoma in his tantam itahit difficultatem quantum hoc pro cujus curatione, supponendum alvi fluxum posse pendere a motu sanguinis ad sui depurationem tundente, ex eo quod cum multis impuritatibus depravatur, motu suo a prioribus particulis impuras secernit & separat, atque ad Vasa excretioni dicata transmittit, vel circulando ibi relinquit, & in hoc casu nihil operandum est quod hujusmodi

fluxum interrumpere valeat, etiamsi in principio Febris apparuerit, quapropter etiam a missione sanguinis sapersedendum, cum per hanc salis motus impediri possit,&remanente humore pravo in venis, nisi Febris incrementum expectandum est , lenientia tamen non prohiben. , cum talom morum adjuvenu, & clysterea

142쪽

t 33 DE SYMPT. FEBRIUM CURANDIs

omni die iniciendi ad addendos naturae stimuislo, ne inceptam intermittat viam: corroborantia in pauca quantitate cu Febrilibus misceantur, ut coral. margar.terr.sigit. Ocul. cancr. ad con- ι servandam sanguinis compagem,ne a motu tali dissolvatur. Percipimus vero motum sanguinis esse depurativum exhabita cacochymo, ex praegressis erroribus, quibus humorum excrementitioru copia colligi possit,si absit ab excretis foetor,si urinae sint bonae,non turbatae,si vires firmae, si pulsus elevatus, magnus, robustus,&Febris sat intermiserit, vel ad magnam & sensibilem declinationem pervenerit. Si motus sanguinis, quo fluxus eπcitatur,ad ejus corruptionem & distatutionem tendat, & humores eXereti actu in sanguine non praeexistant,sed convitinuo generentur ex corruptis &dissolutis sanguinis particulis. II. Quando enim iste ob sanguinis laxitatem,non suo Vitio,a tota massa segregantur, teraturam sanguineae massae amittunt, & aliam inordinatam excrementis adaequatam assiimunt.

III. In hoc casu alvi fluxus est comprimendus , quia servanda est massa sanguinis a comruptione , in qua Vitae instrumenta, sest potius ipsa vita vegetativa & sensitiva latet. Nec timenda sunt damna quet in praecedenti casu possunt contingere ex suppressione talis motus, quia humores excrementitii, qui secernuntur per alvum, non sunt actu in venis, sed solu potentia , ideoque suppresso hoc modo nu Ilumi minet periculum, idcircb in hoc casu non est

abstinendum a Venae sectione, qua motus praedictus

143쪽

dictus potest cohiberi, Del alius introduci contrarius. Nec existimandum est Galenum, quando praecipit non esse minorandum sanguinem in alvi fluxu, locutum esse de eo qui a motu sanguinis corruptivo pendet, nam ad arcendam a sanguine putredinem adeo sollicitus fuit, ut prodiderit universale axioma esse omnibus Fe . bribus putridis mittendum esse sanguinem, insinuando sanguinis missione putredinem posse cohiberi: sit secta vena non tollatur hic motus, considerandum est istum , sanguinem determinari ab aliqua materia atherogenea et mixta, unde ad ista expulsionem incumbendia,qua jus praestare possunt diaphoretica, Diu retica, quae si suum non sortiantur effectum adstringentia compagem sanguinis restaurantia usurpanda,

inter quae valent coral. margaritae,croc. mari.

adstring. Aeacia Et si Febris haec non ad mittat, cura coacta symptomatis magis urgentis consulit,alternatim tamen Febrilibus medicamenistis utendum, a salibus alchalicis fixis volatilibusque abstinendum, ad adjuvandam dissoluiationem. Et haec ultima pro sudore vel urina excitanda pauca dosi usurpanda cum aliis mixta, idcirco melius est uti Cinabrio Antimonio, BezΟar. corn. cer. piliosanti m. diaph. nisi sudorem natura moVeat, nam tunc certi epimus de

operatione medicamenti, & si agitationem promovebit, extraneum sudore proliciet, & cum hoc motus corrupti vus in sanguine cessabi Hie indicabitur a febre,quq nulla habet declinationem, a pulsu paruo, debili, compreO,a virium resolutione subita, ab urina turbata , a tatore

144쪽

excrementorum. Haec signa si appareant in priori casu motus depravativi post aliquot dies, indicabunt transitum a motu depravativo ad corruptionem, ideoque eadem instituenda curatio ac in hoc casu, non derelicta tamen sanguinis missione, dummodo vires constant, ob rationes pro hac supra dictas. C A P. IX.

De Parotidibus.

- di inflammationes in Febribus, genitae a transmissione alieujus humoris peccantis alpraedictas glandulas, Talis transmissio fit per arterias & nervos his partibus insertos, & m,

teria transmissa exitum non inveniens per v - nas, &vasa lymphatica, secundum quantitatem fluxam cogitur in partibus praedictis st gnare, eas in tumorem attollendo. : II. Hinc patet Parotides in Febribus a m tu naturae pendere, quo materiam morbi cama massa sanguinea expellere contendit.

Iaxantibus partem , ut majus spatium advenienti materiae paretur, quod essiciunt oleum Aiamigia dul. lib. alb. Pinguedines Anatis & Gaiulinae , Fomenta tepida eX decocto maluae, althaeae, fenugraeci,& similium,& si ab istis tumorem excrescere non videmus, vel quia materia loeum non inveniat in parte, vel quia natura a

motu

145쪽

motu incepto cessaverit, manus sunt huic exhibendae ad perficiMum incentum motum,appincando cucurbitulas,a quibus si tumor incremen-- im luscipit, collecta materia communibus suppurentibus est praeparanda, &ad maturitatem ducta, aperto tumote,si sponte non rumpatur, evacuanda. Et quoriescumque concoctae materi et signa appareant, aperiendus est tumor, cum experientia constet, ex retensione materiae multa damna contigisse, prout observarit Gulielmus Fabricius cent. r. bser. M.

. Parotides in Febre maligna si contingantά

tumor suppurationi resistens, nec incrementum Iulcipietis; lcarificandus, ut malignae materiae venenum transpiret. Postea supradictis emol-tientibus &suppurantibus utendum. V. Μateria nec attrahentibus nec emollien tibus obediente,alio derivanda, ne intra venas aetenta naturae praecipitia inferat, & purgantiam hoc casu maxime conducunt, si vires ista femre possint, quandoque enim in malignis Febriabus Parotides apparent maximae Virium prostrationi conjunctae 3e tunc clysteribus sollim utendum, & vesicantia supra parotides ad derivandam a capite materiam, & ad maligni emu- uti transpirationem no improbanaa judicarem.

De Peticulis.

EFflorescentiet sanguinis in aliquibus FG

146쪽

1 1 DE 8YMPT. FEBRIUM CURANDIs

apparentes similes maculis a morsu pulicum relictis, Peticulae dicuntur, symptoma valde timendum non ratione sui sed ratione signi.

sui partes coagulatio,quae per ambitu corporis circulantes per remotionem a fonte caloris, &approximationem extrinseco ambienti magis condensatae circularem motum cum aliis co tinuare non possimi, unde in eodem ambitu corporis fixae manentes, praedictas maculas I praesentant. α

dictam coagulationem praemonstrat , & eo deterius evadit, sit maculae lividi vel nigri sint eo, loris, praedicendo sanguinem secundum dictas sui partes praevia coagulatione ad integram putredinem transiisse.

Febris,Vel apparentibus signis concoctionis. Si primum,mali est praesagii, indieando Febrem a coagulatione sanguinis sua recepisse principia, idcirco discoagulantibus statim nusto habito respectu temporis Febrilis utendum, quia imminet periculum putredinis secundum totum, ad quod declinandum caeterae indicationes cadere debent, & quia diaphoretica multoties memorata summam activitatem habent ad discoagulandum , his etiam Febre in initis universali existente aegris salus est tentarida , ad quem finem conducunt etiam omnia salia fixa simplicium cephalicorum MFebriiugorum , sal tartari volatile , & sulphura mineralium , pluribus in locis se h. a.

147쪽

descriptorum. Sanguinis missio in hoc casu regulanda est dependenter a dictis in capite sec. pr. sec. de tarda effervescentia coagulationi sanguinis semper conjuncta, & haec o servanda in quocumque tempore Febris, deficientibus signis concoctionis. Cucurbitulae communiter a Ρracticis ad usum audacter in eum finem quoque exercentur, & commendantur , videntur superfluaei ajunt enim per has adjuvari motum naturae, medium denominatum inter symptpmaticum & criticum; cum verb ex dictis pateat a sola impotentia sanguinis coagulati ad motum, non a cona- . tu naturae has maculas oriri , patet super-Buas esse ad hunc adjuvandum, quando non adest. Nihilominus quia valent sanguineas particulas coagulatas in majori copia segregare, non sunt negligendae. Quod dicendum est etiam de Frictionibus, quae alterum etiam commodum eXhibent , nempe sanguinem

attenuando , circulantem per corporis ambitum, in confricatis partibus , quo medio ab ulteriori coagulatione potest vindicari, Mintroducta minui . .

V. Peticulae apparentes cum evidentibus signis concoctionis, etiam coagulationem pro causa habent , sed illius materiae efferves. centiam Febrilem operantis, ideoque morbosae, vel praeternaturali conditione insignitae. Haec materia vel est Acidum, &Athali sanguinis in majori copia quam statui naturalis effervescentiae conveniat excitatum,

148쪽

DE SYMPT. FEBRIUΜ CURANDIS

Cens, & utrumque ex sui natura habet post effervescentiam simul in unum coagulari, vel materia morbosa , est solum exeitativa

trariis unita in horum coagulatione fixatur, utroque modo succedente data coagulatione sanguineas particulas secum unit , & continuo effervescentiae motu a sanguine disgregata, dum hic per ambitum corporis circu- Iatur eas ibi relinquit , totam sui massam hoc medio a morbosa & sermentativa materia liberando; Et hic est motus naturae Cri- icus , auxiliares Medici mauus exposcen3, cum difficile sit hoc modo a coagulata materia torum sanguinem liberare. Idcirco dia-phorerica ad ambitum corporis materiam ex- vellentia conveniunt. Nec aliis remediis opus nabi mori cum ab iisdem talis pitroducatur effer, escentia apta ad integram disgregationem coagulatae materiae a reliquis partibus

sangumis. Scio multos sanguinis missionem laudare, sumectam tamen hanc semper habui, quia effervescentiam moderando separationem morbosae materiae impedit, & motum sanguinis depurativum alterando,alium potest introducere, quo excrementa praecipitata post coagulationem de novo sanguinimisceantur, cum renovata sanguineae massae descedatione. Potest tamen contingere, quod

spiritus impetum faciens pro segregatione

praedictae materiae adeo excandescat, immoderatam effervescentiam in cruoris massa ac-

mdendo , ut plenitudinem venarum animia

149쪽

rarefactione constituat, impedientem excrumentitii coinquinamenti expuIlionem ; vel mixtionis vinculum in sanguine laxando dispositionem ad citam putredinem introd eat , & tunc non est dubitandum de utilitate phlebotomiae, qua plenitudo minoratur,& inordinatus effervescentiae motus ordin tur. Cum tali tamen moderamine est exemcenda , ut evacuato sanguine mediocris effemvescentia remaneat, apta ad sui depurationem. Cucurbitulae & frictiones sunt administrandae ob rationes superius dictas. VI. Pro eonclusione hujus operis unum solum animadverto, me non improbare Antiquorum remedia in Febribus , immb ea laudare , & si sere solum chymica proposui, id feci quia majoris sunt activitatis ad propositas indicationes explendas , & etiam quia principiis Athali & Acidi hujus operia

fundamenta magis correspondent, si tamen in despectu essent hujusmodi remedia, vel Artifices ad ea paranda deficerent, antiquorum remediis quilibet insistat, cum hac ani- .madversione, quod omnia quae incidentia, deobstruentia, & attenuantia ab Antiquis discuntur, in classe Athalicorum recentiores reponere , Quae vero condensant, adstri gunt, acido oculto vel manifesto sapore refecta, in Acidorum numero Neoterici destriabunt. . Omnia frigida in scholis veterum d cantata sunt Athalica, prout patet ex dictis de Athali in sect. prima, non tamen solven

to, quia non habent in se Athali eorro,

150쪽

DE SYΜP. FEBRIUM CURANDIS

um, sed solum naturale , quod valet imbi bere acidum illi occurrens, non compagem corporis in quod incidit solvere, idcirco immoderatas sedant effervescentias Acidi effervescentis imbibitione, non augent solvente corrosivo destituta, quod faciunt salina Al- halica a natura producta, vel per incinerationem ab arte comparata.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION