Institutionum iuris canonici communis & Neapolitani a Carolo Gagliardo sacrorum canonum interprete in Regio Gymnasio Neapolitano elucubratarum ... liber 1. 4.

발행: 1766년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Liber I. Tit. XXVIII. De Capitula cathedrali. 4 3 's entia desuper frictissme onerua , . circa huiusmodi.

impedimentorum releuantiam iudicio proprii vicarii cuiuslibet ec- .elesiae e in ecclesis vero , ubi non adest huiusmodi vicarius, im

dicio dignioris Canonici esse deferendum sa) .

ro 3c iunctionibus non lucrantur distributiones: scilicet pro-ronotarii, quoties cum ianthina praelatorum veste & palliolo intersint in sella mobili , leparataque a stallis Canonicorum , inter quoc nonnisi cum aequalibus Capituli insigni is licet ades, se b). Qui praeterea sacrum ordinem suo adnexum canonicat ni non susceperit intra annum , exinde medietate distributionum priuatur se . At vero eas nil amittit, qui suos non facit fructus ob neglectam fidei professionem d), dum choro famulatur . XXI. Quum in beneficiis ecclesiasticis ea , quae haereditariae successionis imaginem reserunt , sacris canonibus sint contraria: synodus Tridentina e) decrevit, ut nemini In quibuscunque beneficiis ecclesiasticis coadiutoriae perpetuae permittantur , nisi quando ex urgenti necessitate aut euidenti ecclesiae utilitate Romanus tantum Pontifex eas indulgere centu erit. Quoniam vero Dignitates & Canonici ecclesi runt hujus regni coadiutores eiul modi plerunque sibi comsanguineos ab Sede apostolica obtinere consueuerant: placuit Regi Carolo ad Regalem Cameram S. Clarae rescribere die Augulti I73o, ut regium exequatur ipsa non amplius concederet litteris Romanae Curiae creantibus perpetuos cum

futura successione coadiutores.

XXII. Capitula cathedralium , eorumque dignitates Rcanonici perinde ac clerus dioeeesanus ordinariae subsunt lu-

502쪽

496 Insiturionum Iur s Canonie; . ril dictioni episcoporum in caussis omnibus ciuilibus, eriminalibus, & mistis iure communi . Si quod vero Capitulum exemptionem ex peculiari statuto vel consuetudine isel priu, legio obtendat : episcopus auctoritate Sed is apostolicae dele- igata per sese illud, eiusque dignitates & canonicos visitat & lpaterno more corrigit sa)'. extra visitationem cum consilio, di adsensu duorum ex Capitulo deputatorum rite procedit in soro suo vel episcopus idem , vel eius vicarius generalis ex duobus decretis Tridentinae resormationis. Nam Tridentina synodus primum decreuit, ut Capitula cathedralium, alimrum maiorum ecclesiarum , illorumque personae nullis exemptionibus, consuetudinibus , sententiis , iuramentis, concordiis , quaerantum hos obligent auctores , non etiam Decessores , tueri se

possint , quominus a suis episcopis aliis maioribus praelatis per seipses flos, vel illis , quibus sibi videbitur , adiunctis iuxta

canonicas sanctiones , toties quoties opus fuerit ; visitari, corrigi oe emendari etiam auctoritate σοφοlica possent oe v Dant b). Deinde 'statuit explicatius , Ut in omnibus ecclesiis cathedresibus oe collegiatis decretum eiusmodi obseruetur non solum, quando episcopus visitauerit, yed o quoties ex ossicio, vel ad petitionem alicuius contra aliquem ex contentis in dicto

decreto procedat e ita tamen Ct eum extra visitationem peoces

ferit , infrascripta omnia locum habeant . Videlicet ut Capitulum initio curuslibet anni eligat ex Capitulo duos , de quorum consilio adsensu episcopus , mel eius vicarius tam informando processu , quam in ceteris omnibus actibus , quo ad Fnem caussae inclusue, coram notario tremen ipsius episcopi, oe in eius domo , aut tonsueto tribunali procedere teneatur. Vnum autem tantum si utriusque uotum , possique alter episcopo accedere. Suod s ambo ab episcopo Lycorris in aliquo octu , seu intersecutoria , vel dissultiua sententia fuerint: tunco intra a De episcopali visitatione , morumque correctione, tum de excessa& appellatione videtis dicta inserius lib. 4 tit. Ia num. I ad 18. b Trid. in cap. . capimia 4 Iesb. 6 da reform. x

503쪽

Liber L. Tit. XXVIII. De Capitulo eathedrali. 4s latra sex dierum spatium cum episcopo tertium eligant , oe Ii in elestione tertii etiam discordent ἰ ad viciniorem epit copum

electio deuoluatur, c T iuxta eam partem, cum qua tertius eou- ueniet , articulus, in quo erat discordia, terminetur: alias processus oe inde sequiuia nulla sint , nullo ue producant iuris

esse ius. In criminibus tamen ex incontinentia prouenientibus , de qua in decreto de concubinariis , oe in atrocioribus delictis depositionem aut degradationem requirentibus , ubi de fuga tiametur , ne iudicium eludatur; ρο ideo opus sit personali detentione, possis initio solus epistopus ad summariam informatio. nem . necessariam detentionem procedere I seruato tamen iureliquis ordine praemisso. In omnibus autem casibus ea σatio bais beatvr , ut iuxta qualitatem delicti ac personarum delinquem - res ipsi in loco decenti custodiantur . . . . . . Qui vero non obisnent dignitates, nec sint de Capitulo , ii omnes in causis ecclesiasticis episcopo iubiiciantur e non obstanribus quoad supra dicta priuilegiis etiam ex fundatione competensibus, necnon comfuretidinibus etiam immemorabilibus, sententiis , rurameutis, concordiis , quae tantum hos obligent auctores; saluis tamen Mnnibus priuilegiis , quae uniuersita sibus studiorum generalium seu earum personis sent concessa . Haec autem Omnia Ο singula in iis ecclesiis Actim non habeant , in quibus episcopi aut eorum vicarii ex constitutionibus , vel priuilegiis , aut consuetudinibus, siue concordiis , seu quoque alio iure maiorem habenν potesatem, auctoritatem, ac iuriidictionem , quam prasenti δε-

creto sit comprehensem p quibus sancta Bnodus derogare non intendit - a ).

XXIII. Duo haec decreta explicans S. Congregatio Concilii declarauit , quod episcopus Capitula cathedralium non exempla , eariumque personas fimul & res valeat vigore prioris decreti vi stare & corrigere, nulliusque consilio opus habeat: si vero exempta sint, adhibere tunc debeat 'consilium depin

αὶ Trid. in cap. saluis 6 sus 23 de reform. .

504쪽

4 8 Institutio rum Iurli Canonis talorum ad formam in posteriori decreto praescriptam a .

Exemptiones , consuetudines , sententias , iuramenta , concordias, quae dignitates & canonicos cathedralium iudicio, visitationi & emendationi episcopi subtraherent, penitus aboleuit, . abrogati itqtie synodus Tridentina : videlicet quas apostolica Sedes Romana speciatim . non confirmasset ex certa ' scientia, quamuis in serma communi generatim ab ipsa confirmatas b). Excipe subcollectores Camerae apostolicae, quos etiamsi Canonici fuerint, exemptos a visitatione & correctione episcopi declarauit eadem S. Congregatio se . XXIV. Et cathedralium Ze maiorum ecclesiarum Capitula ideo dixit hoc synodi decretum, ut collegiatas ecclesias minores, earumque personas alicubi ex statuto uel sundatione vel consuetudine vel concordia ab episcopi iurisdictione exemptas hoc ipso reformationis decreto non obstringerent, eisque suas peculiares exemptiones non adimeret Q.

XXV. Per se ses solos , vel tuis quibus sibi videbitur

adiunctis quum episcopi mandatam hocce decreto potestatem habeant visitandi, corrigendi & emendandi Capitula exempta: fit exinde ut id solis eorum vi captis etiam generalibus non liceat se) . Arbitrium vero datum episcopo adiungendi sibi conuisitatores, contudices, assessores extra Capitulum non impedit, quominus vicarium quoque suum ipse adiciscat, ut una cum eo Capitulum & Canonicos visitet & corrigat. Proptereis recusari tanquam suspectum episcopum , nisi modum in visitando & corrigendo excesserit, non posse censuit 'eadem S. Congregatio' g): quum extraordinariam visitationis

505쪽

L bre L 'Tit. XXVIII. De Capbulo cathedrali. 49'nis formam is debeat non transilire a), inmuirens quum

publica tum secreta crimina capitularium more paterno emendanda sine strepitu & figura iudicii, actisque visitationis inscripturam non redactis b), non sua in domo seu soro episco. pali, sed in consseto comitiorum capitularium loco, alioue cubiculo eiusdem Capituli congruo & commodiore se . Iniserioribus autem praelatis ius visitandi i quod ii habeant ex istatuto vel consuetudine seorsim ab episcopo, non ademit Tridentinum d). . XXVI. Extra visitationem episcopus , eiulae generalis vicarius ordinariam iudiciorum sormam debet omnino seruare eum adiunctis Capituli assessoribus contra dignitates , canon, eos & Capitulum cathedralis ecclesiae exemptum processuruς. Siquando totum Capitulum deliquerit non in personam episcopi . vel in eius contemptum , sine adiunctis capitularibus episcopum tunc recte procedere censuit S. Congregatio i de contemptu. vero capitulari seu iniuria & offensa episcopi sinperiorem proximum iudicare eὶ . Nolentem episcopum in Capituli exempti personas iudicium de consilio & assensu

duorum suscipere, non teneri. Si alitem duo adiunsii assessores negligant vel renuant cum episcopo procedere eorum facultas ad episcopum non deuoluitur γ) . Carceres , ubi capistulares includantur, in ' episcopali domo sint oportet fg . Notarium non suspectum & ministrum fishalem ad acta comscribenda , & personam accusatoris gerendam .episcopus Pro libito sito extra gremium Capituli deputat

XXVII. Episcopis Gique , ait insuper lex Tridentina

506쪽

Ioo In urionum Iuris Canonicἰ in posteriori decreto de Capitulis exemptis sa , is bonor re buatur, qui eorum dignitati par es ; e que in choro er Capitulo, in processionibus oe aliis actibus publicis sir prima sedes

locus, quem ipsi elegerint, Sc praecipua omnium rerum agendarum aiιctoritasti' qui se aliquid Canonicis ad deliberandum proponant , nec de re ad suum vel suorum commodum spectante agatur, episcopi ipsi Capitulum renuocent, vora exquirant, oeiuxta ea coucludant . Absente vero episcopo omnino hoc aliis

de Capitulo , ad quos hoc de' iure , vel consuetudine spectat , perficiatur , nec na id vicarius episcopi admittatur . Ceteris aurem in rebus Capituli iurisdictio cr prisas , s qua eis

competit, C ' bonorum adminiseratio fati a ta' inνacta omuino relinquatur .' Quaevis igitur exemptio Capitulorum episcopo adbmere non potest primum in coetibus & functionibus capitularibus locum, nec ius indicendi , dirigendique publicas proces siones ; ac per sese ducendi Eucharistiae Sacramentum pom habiti tis aliis quibuslibet illud deserere solitis b) . Nec arbitrium aduocandi Capitulum , in eoque res deliberandas , quae ad ipsius episcopi vel suorum commodum nil pertineant, seu in quibus ipse nequeat em iudex , proponendi: ut vota singulorum exquirat, & secundum ea, quum is nullam in C pitulo exempto vocem habeat sc) , concludat deliberationem. XXVIII. In Capitulis autem non exemptis auctoritas 8e iurisdictio episcopi amplior est , eamque integram seruauit synodus Tridentina quum episcopis , tum vicariis eorum generalibus ad tramites iuris communis d), & consuetudinis , non secus quam in aliis locis & personis eorum subditis.

XXIX. Quas nunc res episcopi debeant . cum consilio Capituli gerere, heic recensere operae pretium est. Irrita erit episcoporum i donario ει υevditio vel commutatio rei reclesiasticae

b) Ex decreto S. Congr. anno I 373, apud Galletnari. in eodem eap. 6 fg. 23 num. io. i7. se Ex traditis a Gallemari. ibidem. uum. 22. 4 Apud Gallemari . loe. eis. num. χo, , ut id pro vicario Tarentino seruetur, S. Congregatio restripsit.

507쪽

ri Liber L DLXXVIII. De Cap tulo Githedralii. Io Iabsque taliaudati. De O' subscriptione clericorum , ex decreto concilii Valentini, quod fimiauit textus decretalium Gregorianus a) . Vrbanus II alienationes sub episcopi vel abbatis nomi- ne quocunque modo factas , nec noh ordinationes personarum ab et em sine communi consensu clericorum ecclesiae irritas iudicauit b) . Cumque concessiones ecclesiarum ad perpetuas alienationes non . sit dubium pertinere: Innocentio IlI rescri- psit episcopo non licere vacantes ecclesias bapti Ag erpetuo conserre coenobiis vel ecclesias conuentualibus , ad quas ius pedi. tinet patronatus r nec 'de relus ecclesiis quidquam dona T vespermutare 'vel vendere , nis forte aliquid horum faciat Φωmeliora prospiciat , ω' cum totius cleri tractatu atque conserua c

id eligat, quod non si dubium eccis sae profuturum sc) . Nec

religiosis 'etiam consentiente patrono rotatu ecclesiam , vel alia - quam de nouo conferre portisnem e salua constitutione canonica

de concedenda piis: locis quinquagesima portione , nis de licentia Romani Pontificis praeter capituli sui υoluntatem d) Certum es , Alexander III , de rigore iuris concessionem iumst non 'revere , quam reclamante Capitulo per episcoeum fuisse : nisi eam ratam postmodum habuisset . . At sciente& non contradicente conuentu factam a praelato alienationem valere Pontifex idem censuit f C. XXX. Ad restaurandam basilicam ecclesiae cathedralis quicquid episcopus cum consensu maioris oe senioris partis cmpituli statuerit, ut quilibet canonicorum simul & episcopus ipse aliquam suorum redituum portionem operi. tam pio & necessario deputaret minore Capituli parte contradicente Ut obtineat sententia plurimorum, rescripsit Innocentius III fg J- Rrr et XXXI.

par. cap.

508쪽

lio fratrum suorum idest Canonicorum abbates oe abbatis

fas cra alias ecclesiasticas personas institueret & destitueret : id viribus carere Alexander III rescripsit sa). At nouae regul rium constitutiones ian ludum episcopis quum ademissent priscam auctoritatem instituendi abbates , & nouo ecclesiae fure episcopi vindicassent sibi ordinariam facultatem tam comferendi theneficia libera personis idoneis ad libitum suum ,

quam instituendi nominatos a patronis ad vacantia beneficia iurispotronatus sq: factum est ut nullius fere usus su eiusmo-dr tecretalis . Eaqua vix locum habet in iis beneficiorum D 7 uisionibus, quae pertinent ad communem capituli cum episcopo collationem vel institutionem d). - . XXXII. Ad prouinciale concilium ut Capitula cathedralium debeant inuitari, o eorum nuncii ad rea Ialtim admiseri ἰ maxime super illis, quae ipse Cnpirula contingere dignoscuntur , Innocentius III rescripsit se J. Vt Capitula etiam exen ta pareant decretis concilii prouincialis , cui adsuerint episcopi dioecesiani , S. Congregatio declarauit ) . Propterea deputati Capitulorum vocem duntaxat consilii habent in synodis prouinciae s g) . In synodis autem dioeceianis consensum capituli esse quidem exquirendum , sed episcopum non habere necessitatem illud sequendi, nisi in quibusdam casibus in iure expressis, eadem S. Congregatio censuit sh). XXXIII. In ecclesis cathedralibus , & insignis alicuius oppidi collegiatis episcopus quisque , loci ue ordinarius de C pituli consilio ita prouideat, ut sacrae Scripturae lodiici habeatur : Sc ubi tam exigua est cleri & populi multitudo, ut

509쪽

Liber I. Tit. XXVIIL De Cap tuti cathedrali. Io 3 theologiae lectio in eis commode haberi non possit, saltem magistrum habeant ab episcopo cum consilio Capituli eligen- 'dum , qui clericos, aliosque scholares pauperes grammaticam gratis doceat, synodus Tridentina decreuit faJ. XXXIV. Pro seminariis adolescentium recte instituendis di gubernandis omnia opportuna & necessaria episcopi singuli

cum consilio duorum Canonicorum seniorum c -auiorum , quos ipsi clegerint, consituent , eoque ut semper obferuentur , saepius misitandi operam dabunt. Praeterea laxam seu portionem fructuum adsignare super omnibus ecclesiasticis prouentibus debent episcopi cum consilio duorum de Capitulo, quorum alter ab episerepo, alter ab Q se Capitulo eligatur , itemque duorum de clero riuitaris , quorum alterius electio similiter ad episcopum,

alterius vero ad clerum pertineas . . . Rationes quoque redituum

sminarii episcopus minis singulis accipio , praesentibus duobus a

Capitulo , o roride δε a clero riuitatis deputaris XXXV. Gum in omnibκs ecclesiis eathedralibus omnes nonicatus ac pora es habeant adnexum ordinem presbterii, diaconatus mel subdiaconatus: episcopus quidem cum consilio Capit illi designet ac distribuat , prout viderit expedire , quibus quisque ordo en facris adnexus in posterum esse Abeat feJ. XXXVI. Cepera quae ad debitum in diuinis officiis msimen spectant , deque congrua in his canendi seu modulandi ratione , de certa lege in choro conueniendi, o permanendi , simulque de omnibus ecclesae ministris, quae necessaria funx, oes, qua huiu modi οῦ 'nodus prouincialis pro cuiusque prouinciae

utilitate, o moribus certam euique formulam praescribet. . Inter ea vero episcopus non minus , quam cum Lobus canonicis, . quorum unus ab episcopo , alter a caρitulo eligatur , in iis, qua expedire videbuntur , poteris prouidere fdJ.

XXXVII. In ereIesis erubedralibus , o collegiaηs inm

510쪽

5o4 Insiturionum Iuris Canonis; gnibus , ubi frequentes adeoque tenues fur praebendae simul cum ais; ibutionibus quotidianis , qui fustinendo decreti canonicorum gradui pro loci oe personarum qualitate non fusciant ' liceat episcopis cum consensu capituli vel aliquot simplicia beneficia , non tamen regularia iis unire; vel si hac ratione prouideri non pessi , aliquibus ex iis suppressis , cum patronorum consensu, si de iursatronatus laicorum snt , quorum fructus oe prouentus reliquarum praebendarum distributionibus quotidianis appli

centur, eos ad pauciorem num rtim reducere ς ita tamen ut tot

superfnt , quor diuino cultui celebrando ac dignitati eccloa eommode valeant respondere faJ . XXXVIII. Si hospitalia ad certum peregrinorum aut infirmorum aur aliarum porsonarum genus fuscipiendum fuerint

insituta , nee in ioco, ubi sunt dicta hospitalia , smiles pers

me aut perpaucae reperiantur et synodus Tridentina b) decreuit, fructus illorum in alium pium usum , qui eorum imsitutioni proximior sit , ac pro loco tempore utilior, conuertantur , prout ordinario cum duobus de Capitulo, qui rerum usu peritiores snt . per ipsum deligendis , magis expediremisum fuerit: nisi aliter forte etiam .in hunc euentum in eorum fundatione aut institutione fuerit expressum. Quum hoc de creto episcopis mandetur facultas compellendi & destituendi latum etiam administratores hospitalium episcopalibus dispo sitionibus non obtemperantes: idipsum inter capita reformat linnis aduersantia huius regni legibus moribus recensuit Regens Villanus H. Quid autem sit ea de re agendum ex nouis Concordatorum constitutionibus, exponam in serius d). XXXIX. Prauos eleemosynarum quaesorum abusus corrigens eadem Tridentina synodus decreuit, , aliasque spirituales gratias, quas consueuerunt iidem quaestores publicare, tinceps per ordinarios locorum adbibitis duobus de Ca-

SEARCH

MENU NAVIGATION