Vitæ quorundam eruditissimorum et illustrium virorum. Quorum nomina exstant in pagina sequenti. Scriptore Thoma Smitho, s. theol. doctore & ecclesiæ Anglicanæ presbytero

발행: 1707년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

16 VITA JOANNIs Cos INI.

tione, in Collegium ubi olim fuerat socius, in quo praeter annuam pen sionem communi cistae addendam, tres Scholares perpetuo viginti libraiarum reditu alendos esse constituit, qui, uti & priores, Epistopi maυμ mensis Alumni omni tempore erant nuncupandi : diimque iacellum Collegii Emanuelis de novo condendum esset, pro amore, quo erga sacras aedes serebatur, symbolam qualem qualem, quinquzginta libris dono datis , contulit. Haec aliaque minoris momenti, quae a me in hac compendiaria recensione omittuntur, ille in ultimas tabellas quasi in acta publica , referri curavit, non ostentationis & iactantiae cause hoc enim aversissimo animo ibi expressissime de ': ecatur) quasi rem madinam fecisset, sed tum ut se ab omni avaritiae nota & labe purgaret , tum ut ingentes istas pecuniarum . quas ex elocatis terris suis per septem annos perciperet, summas, non in suos privatos usus conversas & abalienatas fuisse in omnem memoriam in Archivis Curiae Praerogativae Cotuariensis luculentius constaret. Post tot tantaque benefacta nemo mirabitur. aut invidebit, aut

probro & vitio illi vertere iure poterit, quod filias quatuor Viris generosioris prosapiae, lautis patrimoniis gaudentibus, congruis dotibus asesignatis, prout bonum & amantissimum decebat parentem, sapienti deis lectu elocaverit: quarum natu minimam dedit in uxorem D. Dionysio Gra illo, illustrissimi Vili, Joannis Comitis Bathonia statici, tunc temporis Ecclesiae Dunelmensis Praebendario, de mox Decano. Unicum habuit filium , cujus iterata a communione Ecclesiae Anglicanae , ad quam redierat, secessio perennem dolendi Patri, quoad vixerit, materiem suppeditavit: interim tamen paterna misericordia erga immorigerum silium, qui se per quatuor annos subduxisset, non amplius viissendus , annuam centum librarum pensionem , ut quod reliquum

erat vitae sine alienis subsidiis , omnique egestatis aut periculoculo aut metu procul amandato, toleraret, solvi jussit. Clim jam exacutissimis calculi doloribus, hydrope pectorali, malisque aliis , senectuti admodum provectae quotidie accrescentibus moriendi tempus non procul abesse, imo potius instare videri sesisset, tabulis testamentariis renovandis condendisve Ac ultima manu signandis confirmandisque, intellectu , iudicio, & mrmoria illaesis , sensibusque manentibus integris, animum operamque applicuit Decembris undecimo Α. MDCLXXI. in quarum prima parte , Latine a se scripta , fidei Christianae & vel E Catholicae adversus infames veteris aevi haereticos, item doctrinae & discipliis

202쪽

plinae Ecclesiae Anglicana, contra Pontificios pariter ac sectarios, proses . sionem, quam in Appendice edendam curabo, piὶ & animose dimi tris altera de sui ipsius exequiis & supultura, itemque de bonorum temporalium, quae silpererant, dispositione amplum in modum agit. Sed cum

taediosum & tum nostratibus tum exteris, in quorum gratiam commemtatium hunc solbo , prorsus ingratum soret huic specialius insistere , summatim dicam, quod post legata filiabus illarumque liberis, etiam filio tam gero, caenatis, assinibus, amicis, & simulis relicta, pauperibus , AN landia, Petriam i, 3c Norisci degentibus, aliisque illic aut Cantabrigia aere alieno oppressis , & in carceribus detentis, d centas libras in partem solaminis distribuendas ordinavit: cavitque non sine ingenti selicitudine, ut quaestis repertisque, quotquot seperesesent, uberis & nepotibus D. Hae aia, olim Praebendarii L. μωλω : singuli viginti librarum honorario donarentur: quod profitetur se in Fati erga Parentem animi 1.-μώ-ω & indicium jam

facturum , ex cuius commendatione potissimtim in D. O raia familiam clientelamque primis iuventae annis adscisceretur. Huius testamenti quatuor Executores, ut verbo nostro sorensi uistar , constituit, quos honoris causa hic nominabo , viE. D. In mam μ' , Equitem Auratum & Baronetium , D. B-- Durellum , Praebendarium mnae ensem & re ensem, Georgium Dave ortum,

Virum doestissimum , ipsi a Sacris domesticis , & Milamm Stainst num , Armigerum , ipsius Secretarium , quorum omnium fides, probitas , amicitia & prudentia erant ipsi longo usu exploratissimae. Hae sarcina deposita, ad Elam coelestium divinarumque rerum contemplationem se componit, & ad portum aetemae quietis & tranquillitatis , post tot tantasque in hac vita , tanquam in procellois mari , aberrationes & iactationes, anhelans , animam, ad Beatorum sedes au laturam, procuratis omnibus religionis iuxta Ecclesiae insututiones officiis , ctaesti viatico munivit: & iam mox expiraturus, Deo opta Nax. pro pace Ecclesiae & divini cultus puritate serventissimis precibus exorato , liberis , & nepotibus, Presbyterisque, qui humilliamὰ rogarunt, circum adstantibus, benedictionem suam impertitus est. Ita reverendissimus Pater, postquam Ecclesiam: inmensim , summa cum laude & sancti Ismis vereque Pastoralibus curis , undecim annos rexisset, satur dierum in aedibus conductis in vico vulgo

vocato Pesmel in suburbiis me o eriensam, placidὸ obdormivit in

Z Christo,

203쪽

Christo, quein verbis divini Apocalyprete, Nem Domine Iesu , vericiis., extremo vitae halitu invocavit J septua esimo c vo aetatis. an- .ho, XV. die Januarii annot reparatae hominum filutis , iuxta conti putum Ecclesiae Aethevi , millesimo sexcemesimo & septuagesimo

prinio. . I

Per thclementiam hiemis lutosasque vias dissicile i d longumque iter in Septentrionales Arilia Scotiam versus plagas cito ingrcili non licebat: sed adulto vere admodum solenni pompa ex Urbe elatum est funus, praeeuntibus, quo exequiae fierent honorariores , duobus Hersdis Ara gandam usque , ubi corpus sepeliendum iussisset Antiste, nosta. Blic conciirrente ingenti spissaque virorum omnium ordinum , vig. Cleri, nobilium, civium , εἰ plebeiorum multitudine , D. Basiro , uti antea dixi , concionem funebrem habente, & admodum reverendo Viro , D. Guidone Caristem, Episcopo MMolimri isti Ecclesiae Praebendario , ossicium sepulturae juxta Ecclesae nostrae ritus celebrante, XXIX. die Aprilis A. MDCLXX1I. ifi erypta facessi a dium Episcopalium reconditus est. Monimento, marmoris nim, quod sibi in medio sacello vivus erigendum curaverat, hanc Epigraphen, relictis lacunulis, quae h1c supplentur. fine omni assectatione & fita 1 se striptam , incidi voluit r. In non morituram memoriam roannis Osini, Discvi Dunelmensis, ιν hoc Sacellum con urit, ornavit, ct Deo consecravis , -ο Domini MDCLX T

aeternam.

Requie ι in pace. Uti & in ambitu minoris fixi ad quatuor latera hunc s. Pamms Apocalyptae versiculum in quatuor incisa divisum.

Berui mortui ., qui moriuntur in Domino o

Rripsisunt enim a laboribus suis. Post simplicem hanc rerum , quam solo amore & reverentia Veis fitatis incitatus, brevi hoc compendio scripsi , narrationem , neutiquam opus erit, ut clogiis magni hujus & optimi Viri aut quaerendis

204쪽

rendis aut ampliandis, me selicitius de importunius ingeram. Cum optimum appellaverim , facessat omnis obtrectatio, quasi illum ab humanae vitae aberrationibus, quibus cuncti mortales urgentur, aut subitaneis esservescentis bilis correptionibus prorsus immunem & eximendum fuisse credidissem. Exagitent, si velint aut possint, illius nomen & famam iniquissimi censeres , sive Romanenses . sive Sectarii at cessantibus calumniis, invidia , & partium studio, si tamen per illorum immortale odium, irresormabilemque perversitatem cessanistibus) nullus dubito , quin omnes bonio cordati Lectores, veri Leis elasiae AEglicama filii, in eandem sententiam mecum ituri sint, D. G- - nimirum de Religione . deTcclesia , ide Patris , deque bunis literis, tam scriptis , constaritia , & fide in . temporibus peti tosissimis usque ad omnium bonorum temporalium iacturam ses ata, quam exemplo . & fidelissima sicri muneris, cum Presbyter esset, & postea in supremo Sacerdotii ordine co tutus, administratione . & denique munificentia. praeclara admodum. meruisse, .& iliter eminentissimos Ecclesiae Anglica, Praesules. in Historiae Ecclesiasticae Gentis nostrae fastis & annalibus seremit incris si, juie mmio rec seri de

berea

Z 1 REGNI

205쪽

REGNI

Prisca, casta, deseerata:

omnibus Christianis Monarchis, Principibus, ordinibus ostens,

Anno MDCLIL

Alinore IOANNE COsINo, tunc temporis

Ecclesiae Cathedralis Petroburgenses Decam , postea Dunelmi Episcopo.

206쪽

REGNI

ANGLIAE RELIGIO

CATHOLICA,

Prisca , casta , deseruata:

ΡErpetua nobis in Ecclesia Anglicaina religionis & fidei nostrae ram haec est rUnus canon, a Deo in duo Testamenta relatus. In iis enim, quae aperte in S. Scriptura posita sunt, continentur illa omnia , quae fidem spectant, moresque vivendi. Post illa, lastrumenta nobis authentica sunt Tria Symbola, Quatuor priora Concilia, Quinque secula, &Catholicorum Patrum per ea series ac consenses In his enim invenitur & explicatur Fides illa prima sanetis semes tris dita, prisca. casta, & descetata, ab e hominum corruptelis & M .

mentis novis.

Ea denique, quae in sequioribus seculis huic primae non repugnae, Theologia. C A P. I LGera Dei Scriptura. REcipimus Ae amplectimur omnes Canonicas Scripturas, tum V teris, tum Novi Testamenti. Quas semper ante oculos habemus, ne vel humana fraude, ver insidiis Daemonum, ad errores δέ fabulas abduceremur. In illis talis posse hominum animos acquiescere ; in iis omnia, quaesivit ad salutem necessaria, inveniri ; eas esse fundamenta Prophetarum

207쪽

de Apostolorum . in quibus aedificata est 'iaclesia Dei; normamque certissisnam, ad quam omnis doctrina Ecclesiastica debeat revocari; &contra quam nec legem, nec traditionem ., nec consuetudinem a sequendam vel audiendam esse , Profitemur figegredimus... - .

LM i Symbola.

ΕA fides nostra & doctrina est, quam complee itur Symbolum Apostolicim,

Symbolum Nicanum, Symbolum Constantino lavsum , Symbolum Avaria inaum; Consessio Die a, &Consessio tabescerimnsis. - - Quae omnia firmissimis S. Scripturae testimoniis comprobari possumuIsta autem Symbin non mocio continent, quae credere Christianum hominem oportet, sed omnibus etiam eandem ἴ--ιν των praescribunt.

Novum igitur fidei Romanae Symbolum, quod nec in S. Scriptura legitur, neque inde per ullam evidentem aut . lidam consequentiani probari possit, quin & ab ea prorsus alienum est, totique Antiquitati penitus incognitum . . procul a nobis amandavimus. - . Neque enim verum 'est, rimo , quam maximὸδhorret fidem live TArintinam. Lateranais , esse Catholicam, aut extra nuperam professionis fidei sermulam, a Papa PDIV. & 23 distim excogitatam . neminem posse esse salvum C A P. IV. uis prima C-cilia.

M Agnam in Ecclesia & saluberrimam Conciliorum auctoritatem esse

dicimus, scd eorum,quae a Cathcilicis, doctis & piis Miris celebrata sunt, quaeque a sana & infallibili S. Scripturarum doctrina nullatenus recedem aut deviare perhibentur. Qualia sunt*etera Concilia, quae fracta &i Universalis Ecclesia re cepit, Dissiligod by Corale

208쪽

cepit, quatuor illa prima Oecumenica, & quae ab illis approbata, quaeque iis postea fuere conisna. Ea enim omnia unich amplectimur, atque in tantum venerati sumus.

quod quoad substantiam quidem dogmatum 2 etiam legum illis vim

in publicis regni Comitiis conciliandam curavimus e adeo ut nemini apud nos liceat eis publich contradicere. Reliqua vero, quae sequioribus seculis a Pontificiis habita sunt, Concilia. & ves contempto vel praetermisso verbo Dei celebrata, quibusque illi maximὸ nunc nituntur' nos missa ficimus. Sicut enim Oecumenica ea non sitisse, certo scimus, ita in multis non minimi momenti decretis, tum a docuina Apostolorum, tum a regulis sanctorum Patrum aberrasse, nimis manifestum est. Porro summum Concilii cujusvis Praesidem, alium, quὸm Christum

quaerere aut noscere nefas d. mus. In Oecumenicis autem προ- σPapalis non usus magis quam jus olim penes Romanum fuit Pontificem, qui nec illis praefuit, nec interfitie, neque sua unquam auctoritate ea indicendi aut cogendi potestitem habuit, uti ex antiquissimorum Conciliorum Aetis & Historia Ecclesiastica vel cuivis non prorsus excaecato evidentissimὸ liquet.

cmnque priora Pin in secuti. SCripta sanctorum Patrum in mysteriis fidei consentientium, squalia

multa recta & salubria notis resiquerunt' tum ob sublimem illorum eruditionem & Spiritus sancti gratiam, qua prae caeteris eos imbutos esse constat, tum inopter ipsorum pietatis ac veritatis testimonium, non Blum atramento obsignatum, sed multorum quoque sanguine sancitum, merito magnam apud nos existimatibnem 3c auctoritatem habent. Quo enim propius ab Apostolorum temporibus abfuerunt, tanto rectilis doctrinam intellexisse, puritisque & incorruptius explicuisse creduntur, P aesertim ubi unanimes sunt, & in rebus fidei idem

sentientes.

Idcirco quia testantur inprimis universi de origine & auctoritate S. Scripturae Canonicae, plurimi etiam utilissimos sacrorum Litiorum Coin mentarios scripserunt, hinses suorum temporum strenuὶ profligarunt, Hist

209쪽

I. Cosmus, is Medis Anglico

Historiam de Gesesia Dei laudabili diligentia consignarunt, & nervosis sententiis studium pietatis inflammant, ad sequentem eorum lecti nem non sine prudentia tamen & iudicio exercendam J nostros omnes in sacris Ordinibus constitutos, literisque imbutos sedulo adhor

tamur.

Quinetiam ut toti simul orbi Christiano constaret, nos nullam in eba vel religionem fovere,.vel fidem profiteri, nisi quae vere C thaica & communi priscorum Patrum consensu recepta, atque ex S. Scripturis firmata fuerit; hujusmodi decretum vese quidem aureum, in Ecclesia nostra sancitum est, ac una cum Articulis religionis m-mulgatum A. D. MDLXXI. cap. Concionaum s. Inprimis vultam e , neqwd amquam doceam , quod a populo religiose tendiri or crea velint, nisi quod consentaneum fit doctrina Heteris ac Nomi

Testamenti, quiaque ex illa ipsa doctrina Catholici Panes veteris Gel Disivi colligerim. Nempὸ ita animati sumus, ut nee quidquam a quoquam credi cupiamus, nisi de quo constet ex sacro Dei verbo in scriptis tradito, Mquod consensu Apostolicae primaevaeque Antiquitatis probari possit. Sacrae igitur Scripturae iti traditionem .subjungimus, ut haec illi se per subordinata sit, & per omnia congrua. Quod enim Apostoli viva voce praedicarunt, hoc ipsiim scriptis quae sua natura doctrinae rerumque memoriae fideliter conservandae maxime sunt idonea posteris suis tradiderunt. Et vicissim, quae ad hunc modum ab illis tradita suere Viri Apostolici veterisque Ecclesiae Episcopi quotidie sermonibus & continuata praedicatione inculcabant, &praxi ipsa exprimebant; atque adeo sincerum Christiani simum & qua doctriinam, & qua ritus, & qua mores. ad posteros pmpagarunt.. Traditiones autem de quibus neque Apostoli neque Episcopi , ab Apostolis instituti. horumque successores proximi nec quicquam testantur, nobis traditiones legitimae non sunt, & quod illi neque docuerunt,

neque cognoverunt, Apostolicum aut Catholicum censeri non debet.

Antiquitatis consensus patescit E Symbolis potissimum & Consessionibus. quas prisca Ecclesia unanimites in Conciliis edidit. & aetas postera universim qua late patet orbis Christianus recepit. Quicquid autem

non unus aut alter tantum , sed omnes pariter uno ore eodemque consensu aperte, frequentEr , perseverantEr tenuisse & docuisse cognoverimus, id nobis quoque pro indubitato ratoque habetur. Quicquid vero.

quam

210쪽

Religione, Tisiplina, Sacrisique Riribas.

quamvis ille sanctus & doctus, quamvis Episcopus, quamvis Consessor aut Μartyr, sibi extra sacram Scrimaeram, & -sense- arrogaveis rit, posterisve tradiderit, quod ipse a Patribus & Christi Apostoli, non recepit, id inter proprias occultasque & privatas opiniones a communis, publieae, ac Catholicae sive universalis sententiae au&ritate secretum esto; cui equidem non sine magnae arrogantiae, & temeritatis nota quisquam

derogaverit. C A P. VI. Heresis repud M.

Doctrinam Catholicam, Dam in Ecclesia Apostolica , in ineum nicis & veteribus Conciliis viri Deo dilecti professi sunt, etiam &nos profitemur; quam reiecerunt, velut ab eadem religione Catholica alienam, etiam & nos reiicimus; haereses, quas illi damnarunt, & nos damnamus; earumque Μagistros pariter & Discipulos univerita detestamur tria.Cerim mos, s, , ----, Ariamos, m timanos , Minuciam, Pe iam , --istas, & eorum propagines, quibuscunque tandem nominibus appellentur.

Quin & si sorte erumpant uspiam , ac sese vel blasphemos in Deum. vel seditioses in Principem, Ecclesiam aut Rempublicam ostentent, eos tum legitimis censuris Ecclesiasticis, tum civilibus suppliciis, coerce dos esse, omni, qua possumus, diligentia curavimus. C A P. VII. Novitares resecta, s res ms depulsa, ct resigiems eorruptela sanata. QVae sive temporum vitio, sive hominum nostrorum incivia, sive Romaα--- improbitate in Ecclesiam nostiam irrepserant, aut palam introductae fuerant intolerandae penitus ineptiae, doctrinae novae,& praxes peregrinae, eae apud nos ex verbo Dei praescripto, in Synodo legitimὶ congregata, publicisque Regni Comitiis, iamdudum resedimatae sunt.

Nulla nobis Romana nunc fides non scripta, nulla Novatara m qu rumcumque religio. Vanas enim hominum traditiones, Ac nuper nata dogmata quae testimonio, cum sacrae Scripturae, tum piae antiquit A a iis, Disiti reo oste

SEARCH

MENU NAVIGATION