Epistolarum centuriae duae perillustris reu.mi domini Ioannis Baptistae Lauri Perusini S. D. N. Vrbano 8. à cubiculo

발행: 1624년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

it Io. BAPTIsTAE LAvRr / plurimum e meo cubiculo clanculum subtraxinneque rem cogniturus mi , nisi ipse aufugiens, cum scriniolum forte reseravi, e quo argentum surri erat, indicasset. Continuo enim e conspectu sese proripuit meo,conscientia vellicante atque obstrepente. Abhi igitur praedo,& una cum petulantibus commilitionibus se abdidie in ganeas. Lege haud sum persecutus, ne miserrimo Patri turpem adeδ notam inurerem; sp rans itidem fore, mihi ut damnum sarciatur. Id quod tu, pro tua in me beneuoletia, proque studio aequi Sc boni, cupio quam primum. diligenter cures. Aluerim equidem cotem, Lupi catulum enutrierim , & redierit ex beneficio mala gratia: eordi tamen est afflicti dignitas senis.

cui non minus ego tacendo cohsuluero, quani tu, quod nobis perierit, ut restituatur, efficien- . do. Vale. Roseae. ΕΡs Isi. C X. Perusiam.

DE letali , vel eerte periculoso Bonisaeli

Cardinalis Caetani morbo nonnihil ad te proximis litteris ι mortem in his significo, quae pridie huius diei religiosissima secuta esti hodie in Sacra Aede Augustinianorum, magni fico sumptu uniuersus Cardinalium coetus, Mtota Aula Pontificia ei iusta persoluites quanto Vero cum moerore,& publica tamentatione fuis

neribis facito sibi persuadebit , qui de eius et

492쪽

Ey et s r. CANT. II uentia,doctrinarum varietate, ingenij amniune,singulari prudentia, deque obitis pro Christiana Repliblica muneribus leuiter inaudierit: Decessit aetate satis firma,&,ut videbatur, longe ultra id spatium feliciter semet productura, quod ipsus natu imaiores, raro supra quinqua gessinum, extenderant ; ipse vix inchoaverat. Vivet autem in ore. nium Clarissimi Principis memoria , frueturque in perpetuum inter Mortales fama, inter C estes gloria, fructu suarum virtutum amplissimo. Mihi qii idem liprebunt multa ab eo prudenter disputata, multa acute & commode dicta; ac vixisse in Urbe gloriabor,quo tempore ea Bonifacij conspectu reddebatur augustior holiorificentior . Romae

x C s. ' Perusiam.

OΜNINO tranquilliore animo esse coep

ram Septembri ineunte, hoc est, vertente Anno ab illa clade,quae meam familiam, spemque posteritatis omnem funditus euertit. Medicamenti plurimum attulerant remotior Iocus, occupationes Aulicae,praeter cetera, rerum humanarum animaduersa condicio, quae Euripi in morem,alternis vicibus aselliant ac defluant; tu nostrorum vices temporum ac ludibria, urbiudireptiones, vicorum incendia, Reges, Duces

inter se discordantes atque intestinum agitates

493쪽

bellum. Perpensa enim vi varietateque carni ficis Fortunae ; Vere aiebam: Orbem, in quem mancipia detrudimur, nihil esse aliud, quam pistrinum; aut palaestram, . Vbi nobis mortalibus molendum, luctandumve perpetuo sit cum infestis casibus & infelici agmine calartitatum Haec mecum, malorum propemodum oblitus,&- rationis naui, e moerorum pelago, in portuna

consilijsanioris Iente subducia cum de Iacobi

Fratris acerbissimo obitu, inopinatus Venetijs allatus nuncius, obductum non Oihil vulnus, crudeliter exulcerauit. Mid, inquam, mi Leon arde iterumne nobis irati Superi, qui mombum morbo, ignem igni addendum putent λ de puluere ac luetu deformatos, rursum tragicam in scenam producant λ nos miseros i quibus ab

aerumnorum mearum tumultu paululum respi- rantibus nam tu pro amore, qui inter nos est, proque assiduo Vsu , qui cum meo Fratre tibi intercesserat, ex aequo mecum domesticam ia-

cturam partiri voluisti veluti decumani Iutactus vortexsuper-ingeritur obiecto amabilissum; Fratris tui luctuoso interitu, qui utinam domesticos intra parietes, atque ita carorum amplexu propinquorum contigisset. Quamquam, istuc,rem Vt rect a reputemus Via , poterat dolo- ris sensum augere VehementiuS ; videturque liqua nunc ex parte euius ferendum, quia illo iamdudum carueramuS,quippe abfuerat qui

quennium totum,& in militiae disciplinam profectus, pro Veneta ditione stipendia merebat

494쪽

tum VC. Horatio Baleono, qui una eum streianuis Ducibus & praecipua exercitus nobilitate, sortiter dimicans, in acie occubuit. In quo con fictu ea Respub. quantum amiterit roboris a

que praesidij, sentit ipsa iam, &posthac Dijsia ratis,Genioque sinistro, qui in id discriminis

'praestantissimorum Virorum florem impulerit, non desinet maledicere. Sed nostris nos incommodis & inauspicata Martis alea progius coma. movemur: nec tanti sunt publica, ut priuatis non afficiamur magis. Etenim non una in parte vexari armis Europam,quid ni'doleamus3etsi

perquam leuiter, positi extra tela, & Homerica quadam contecti nube. Ex quo autem Caelestis ille Medicus usqueadeo amarum haustu poculum mihi diluit, & inuitum bibere coegit, nul-Ias iam amplius Rosas, nullum Papauer Sesamumve cogito; quod si absinthium , atque ace tum propinetur, ferendum aeque censeo; quod , videam serpere in omnes mala, nec haberi qu quam eximium ab eo Hercule, qui mortales te- pestiue uniuersos,uti Chirones,percutit, & vutinere immedicabili prosternit.Tuae duntaxat me domus perculit comploratio,& inter altissimos gemitus proclamatum funus. afflixit itidem ronouatum meum; quoniam Iuvenes inter sese coniunctissime vixerant; dei erat alter alterum, ut diligeret, & solida sinceraque suit amis' citia,quando,nin ipsis deficientibus,deficere nopotuit. Quam enim germanum meum tui a Isentia Fratris mire torquebati Quem ille non

495쪽

is BAPTIsTAE LAvRI mouit Iapidem,Vt extorris tuus postliminio reuerteretur in Patriam i quam crebras dabat ad me litteras, obiurgantes, conuicio agentes mC-cum,ut aliquando per Cardinalem meum,exilii Iegem curarem tolli atque interscindi Tii v ctri amantissimo, quam provide semper cauisti, cne quis ad suauissimum Fratrem de extincto

Tauromanaret rumor s ciebas nempe immoderatius atque intemperantius laturum quam nOserdudum, Pauli Veliae & Io. Francisci Herculani,capitum longe carissimorum exitum Visus est ferre. Iacobus autem in lucro habuit, si ignorauit ; & demortui memoriam aeque ac Ve reuiui,ex more coluit, deque reuisendo perfamiliari haud dubie cogitauit. At Io. Ρaulus, suprema vigilia sanctissime peracta, Caelo, ut credimus, receptus, sodalem coepit suum am

re flagrantius, obseruare diligentius siquidem

coniunctio & nexus animorum, quia corpore sunt soluti, est arctior firmiorque praesens prae- i senti adesse, in somnis occursare, arcanis illabi , modis atque complecti; quinetiam una cu bono Genio salutem diuinioris partis procurare, cum fuit intempesta nocte, non longe a Son tio,ad Alpes Iulias,dimicandum, ac fatalis im- mineret hora ; institit caelestes fundere radios in belligerantem, praestb esse concidenti,consolari iacentem , paulo post Iesum intermortuis vocibus repetenti, expiatamque religiose animam emanti,viam ad Angelorum sedes praemu- nixe. Porrci utrique sum in secro viventes con

496쪽

Ap P s T. CE N T. II. Ir, tubernio, semet mutuo iucundissime fruuntur; gratulanturque sibi, deposita mortalitatis sa

et cina, grauioris aetatis sollicitudines effugisse, subinde rident ac damnant luctus nostros, &lacrymantes huiuscemodi dictis acriter castigant.Quid istuc est quod agitis 3 aut cur talops re super excessu amborum lamentamini λ qui . non tam sumus mortui, quam ad immortalitatem transsati desinite iniquissimis querimonijs mortem praeproperam in ius trahere, α ex istius vitae compedibus exemptis nobis, atque in hanc felicitatem euestis,nequaquam inuid te. Miseramur tam crassam animoruiri vestrorum caliginem,quorum Vivacitas periculo mox ea mala experietur suo,a quibus nos Dei clemetia tanto ante praeripuit. Ac nostrum quidem alterum Patria alterum Forum Iulij, diem e tremum obeuntem vidit i te Perusia Giliole,to Laure, Roma retinebat ; maxima locorum intercapedo utrumque a nobis diremerat, Ze neutrum adspexistis, nec, peracta vitae Fabula, abis euntes cum plausu dimisistis. Benigne ac sapi- enter a Deo id factum, ne discessuris in mora essetis, aut moerore aliquo adspergeretis, qui modo ingentia gaudemus gaudia, ac patronos agimus pro vestra salute, ut sedulos,ita & efficaces. Vos pro virili enitimini,vt vitae curricu- Io bene laudabiliterque expleto, Mors, quae ne- mini, recte morienti, nonaest matura, dignos re-.

497쪽

Ια BAPTISTAE LAURInus orbitatibus excrutior; qui dulcissimis pra- tribus diuinitus oblatu portu,& indulta pereri

. nem gloriam, mecuin animo reuoluo. Quamu-

tu autem hoc momenti est ,quod noi si illis diuidit sequemur,sequemur propediem ipsi, non quos amisimus, sed quos praemisimus. Adornat illi Fraternis adducti obsequbs, hospitium, in

quod de via sessos hilariter recipiant. Compa xemus interini nos ad iter,& nescij,quo Mors I co nos expectet,omnibus eam locis expectemus. Bene Vale. Romae CID ID CXVII. Paranti complicare hanc epistolam; venit ad manus Conislatio, olim a viro doctissimo Io, Thoma Giliolo ad me transmissa. Ea Pharmacum animo dolore extabescenti,vsqueadcbem cax adhibuit, ut ad pristinam hilaritatem prope reuocarit. Tu si accurate lectitaueris, Par. . remedium experieriS. Iterum vale.. Romam.

. Thomas Gilis Io. Baptisa Lauro V. C.

CVo D acerbum inexpectatumque de Fr

tris amantissimi obitu, nuncium dolens exceperis,non m db excuso, sed plane laudo se sum humanitatis tuae. Abfim ab inconcussa inamentis duritie, quam iambunda StoicoruPosticus extollit in ni illi,an ex animi sententia.

nescio; an imitentur,sit aliorum iudicium.H --minem me esse memini, humanas perturbationes,dummodo intra rationis metam , non rei' 'rio.

498쪽

EPI S T. CEN T. II. 4rscio.& credo laudandum motum, quo te hominein ostendas. Doluisti, Laure; at iuste, at eo, quo debuisti,&, quo non dolere, dolendum fuisset. Habuisti in dolore imitatores , qui, ut propinquior agnatione, omnes merito praevertisti: si tardior fuisses, habuisses praeci rsores. Ac te recte doluisse, hoc confirmat nobis, quod Consolationem ab Amicis oblatam, non modo non repulisti; sed ita aequo animo suscepisti, ut eos,qui ad te accesserunt, animi tui moerorem mitigaturi ; non paruo ipsi ex hac tua magnanima moderatione solatio perfunderentur. Ace dam ego, ut amicus ; dum amicum dico, moer tem dico: Amor enim easdem imprimit assectiones, & paribus expositum infortunijs animum,paribus Vulnerat tests. Accedo, non tesolaturus,qui noHeges, at animi aegritudine mei scribendo fortasse expleturus. Sicut enim terra vapores tollit, quos sinu exprimit suo, cessuros non in Caeli aut Solis decus, aut utilitatem; sed in eiusum terrae fisecunditatem;ita spem,quod scribendo emisero, id ad me,& foeneratb,reme aturv. Comitia ergb tibi mei doloris alleuam

ta,ltu, si quid est, in rem tua, lege, perlege eligertere:ego te legisse fruar;vide tuae virtutis plane inuidendam condicione,ve quo tempore videris ipse maxime conseiationisindigetis,tunc habeas,cqius dolorem ex tua caussa susceptum,Ienia as. Animum humanum,Plato docet,eum primo

corpori adnectitur, statim subire condiciones fati; fatum intelligit nexum mussarum . quae per corpoream naturadiffusae , qum corpus p

499쪽

tunt, earum motibus agitabile , animum que afficiunt,as ciatum corpori ; ita ut necessitudinis cum eo contractae,poenam referant no' condemnendam.Finge tibi ob oculos graue saxum, haerens solo ue hoc vix loco dimoueas, ita

mole nititur sua ad immobilitatem: idem ipsus nauigio imponas,& committas freto; dici vix potest,quam sit mobile, quam facile huc illusque transferatur, & mobilitatem contrahat a naui,cui impositum. Mens incorporea, immortalis quul patiatur a corporibus λ eadem agglu- . tinata corpori, eiusdem fortunae consors, icis.

situdinem subit parem. Quod si corpori sese Gxima ,restituitur statim legibus Providetissuo, firmius regitur ingenio, neque habet, quoaut . deturbetur aut rapiatur. Quis non amet hanc. mutationem in melius p Amauit prosecto Fra- . ter tuus,& adsertor propriae libertatis, arripuit occasionem, grauem eorporis dicamn sociJ, . an potius hostis corporis inquam. consuetu dine intercidendi Captiuo carcere effodere,n sas;at iubete Principe, exire; iustu,& laetu. Sese vinculis eripere corporeis praepropere siue esa, siue palam, non expectato Principis edicto Dei. . piaculum,capitale: at suscepto mandato,& V nia quis non exeat quis perplexus in re tam ce ta, nectat morB peropportune Vitandu,quod,

. . non subijsse, optinium misset. Memini de Stoi- co quodam legi sie; cum dolore capitis, & alijs afflictaretur aduersio valetudinis incommodis,

in hac venisse suspieionem; has esse tacitas Dei

500쪽

EPIST. CENT. II. radmonitiones,quibus reuocaretur ab huius si

culi fugacissima mortalitate, ad aeui, quod nos mane stabile m perpetuitatem. Talem sibi fingebat fabulam. Domum suam locat quispiam, non statuto tempore,intra quod dissolui no posset locatio: at facta locatori libera eijciei,di potestate, cum libuerit; si modo esstingat valuas, modo turbet tegularum ordinem, mo-

db perfosso pariete eb rem adducat, Vt totuaedificium aut procumbat ferme,aut saltem imclinet in ruinam, quid aliud opinatur conductor, quam sibi his signis denuntiari discede dum domo,finitam conductionem,&sibi de a- lio habitaculo cogitandum Deus locati it Animo hoc ergastulum, corpus inquam,tempus nopepigit certum,sed quod visum fuerit Domino, eidemque locatori; si aliquandbtentet valitis, id est,Sensuum instrumenta,caecitate,surditate,

aut alijs vitiosis affectibus; aliquandb caput turbet,quod velut tectum, toti supereminet d mul,latera doloribus,pedes & crura imbecilliatate affictet; quis non videt esse haec signa D mini, discessum iubentis,&ad se reuocantis sic facile adductus, ut mortem sibi vitr. conciliaret ille Philosophus, ut sic audiens Dei nutibus di imperio,mereretur laudem animi obsequenistis. Sapienter in eo, quini credidit, Aegritudianes esse futurae Mortis praenuncias. at,quod,sibi mortem consciverit, nefarius: aptare se ad ita teritum, laudabile, taptare; complere opu non nostrum; susscit constanter Drferre,quoauclla artificio vitare possis,&,quod fugere,in-

SEARCH

MENU NAVIGATION