Epistolarum centuriae duae perillustris reu.mi domini Ioannis Baptistae Lauri Perusini S. D. N. Vrbano 8. à cubiculo

발행: 1624년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

431 M BAPTIsTAg LΑvRrquem ei,si fieri posset, agrum ex E Iesiae Tisis dertinae latifundijs destinares,quem,non vome re,rastro aut sarculo, sed lingua per spiritum Grudita,excoleret,& assidua sacri Eloquia irrigatione ex subactione, in messem amplissima proueheret. Annueras, & futuram cordi tibi petitionem nostram , humanissime receperas. Sed quia nihil dum statuisti, nec fortasse statuenduquidquam eenses, absente me; cumque ego aegre feram ducia comperendinatoribus Typ graphis, neque amici hominis e re sit, diutius pendere: volui iterum per litteras de eo tecum agere, a teque instanter posterrimature ut deli-' heres, quod illi oppidum aut Regiunculam decreueris, in album reseras ac, dati quasi tes. sera, suspensas ampljus ipsus rationes esse non sinas. Id non tam hiabris mei gratia enixe p , stulo, quam quia pro comperto habeo fore, utia nonnihil ipse debiturus sis nobis; qui obtulimus, qui laudauimus: tametsi ego tibi debituis, rus immortaliter sum; si Concionatorem huc vel in aliorum Rationarium recipias I vel loc rum paenuria meliorum exclusum, in annum proximum reijcias. Vale. Peru sice.

EPsISΤ. XCVI. . Perusiam.

TANDεΜ aliquando gratulari licebit de

constituta Perusiae Bibliotheca,quae, dum

Podianus vixit, saepius fluctuavit. Quam enim ille

512쪽

neo Cardinale pronubo, desponderat, eoquci mox repudiato, Μonachis modb Cassinensibus,modb Augustinianis frustra adiungere studue

- rat;eam ex iure manu consertam dece viri nostri vindicarunt,3 ,extincto Patre,de Filia tam male merito, decreto iana pridem nuptiarum fodiaderi restituerunt. Igitur quem honorem Angelus DKca Episcopus Tagastensis , in percenien dis Europae Bibliothecis Podianae habuerat;eu dem posthac prospere retinebit,post humo titu Io,inuito Prospero, qui solidae existimationi iiihil prospexerat 3 contentus adumbratis nominibus , pro sermosa Helena, obic nobis tu pis Hecubat spectro. Nam quis pro vera non ac

cepisset,commemoratam inter Vaticanam, An,

gelicam.& Altaempsianam Bibliothecas, Podianam in Tibi vero Aureli, qui ei custos es admotus, sic gratulor; ut reserendam esse magnam gratiam ijs censeam,qui, id ut muneris non reijαceres,auctores atque impulsores fuere: non tam priuatae rei tuae habita ratione, quam 'publicae, i. cui praeclara tuae eruditionis atque eloquentiae fice illustrandae speciosa imposita videtur cura:

in tanta praesertim Virorum paucitate, qui ingenij instructi opibus pr stare istuc quoquo πω do debuissent. Prosectb, ςtsi alienae industriae

nihil detractum volo; nema prat rie est, qui maiorum nostrorum Historigm queat cumulatius & elegantius expedire. Animaduerti in o-

513쪽

43 Io. BAPTISTAE L A vitrrem incumbere statuerint: verum aut per initia aut habuisse satis, voluntatem indicare,& in posteros sarcinam re ijcere. Itaque vi

de gloriam per lepidi hominis cogimur Maia

, templμm non improbare,ac Pellino opponere. cuius egregia scripta nulla sunt, quia lucem no adspexerunt. Urge, Aureli, si potes,V edantur;& cude ipse meliora, quod omnino poteS. Valea .

Scin vero per hos dies quid hic Libelli quidam ediderit λ Etruscas Epistolas sic scripsit, vel proscribi meruerit, & Filijs vix fuit superstes

' Parens. Irrepserant quaedam non serenda.Quς sitor Pontificius exempla sumilit,&, vel amisia virilitate non recudi passus, a cunis transferri ad rogum iussit.

EPI S T. . XCVII. Perusiam. ,

i Dion o Velia Servitae.

Z Vo D coram me faetusum in Urbe, tibiis Velia sum pollicitus; id per otium cum uiala praestiti. Huc ubi perueni nihil habuiantia .

quius,quam ut Grammaticas Hebraeas poene omnes, quae .d hanc diem in lucem prodiere, i spicerem atque excuterem, Vocaremque ad cal .culum,& cum tua censerrem, quam pergis perpolire acscdolare. Sic plane censeo. ne diutius sanctiori, linguae amatores torqueantur , Vnde tantum gemmarum & mysteriorum eruitur ;

inque longe expeditiua, ad apice progredi vo-

514쪽

s p I s T. CENT. II. 63ς Ientibus, praemuniatur, tuam abseIuas

andem,&in manus eruditorum venire quam Primum, velis. Enimuero complures, ut video, in eam curam cum laude, non eo inficia , incu-huerunt; ex quibus tamen quantulum utilitatis petere queamus Vel enim praeceptu tenuiter efflorestunt,dum breuitatis capti studio,o scuritatis scopulos non effugiunt ; vel nullo pacto praetermittenda transgredientes, inans bus diffluunt,& in stolida quadam ubertate luxuriant. Nam ut emineat talis scriptor &in praetura, ut sic dicam, litteraria triumphel; prolixius docens, taedio enecat; angustius at me exilius, effundit tenebras. Porrd Rabi David Michlol, re Rabi Moysis Grammaticos Canones, in Latinum versos, ad Hebraeum sermonem perdiscendum adhibeat nenio, cum peritiorum ing ni3s dumtaxat excolendis &saginandis parati videantur. Pingue quiddam ac rotundum s nat Rabi Abraham de Balmis, ab ijs nequaquaterendus. qui sint litteris mediocriter tincti,aut plusculum etiam profecerint: siquidem vix c5- munia & detrita quaepiam decerpserint:idque ipsius, qui Interpretem egit, vitio. Ad sermonis quippe Lautitias Lectorem prouocaturuS, Pra

ter rem, τὰ ρητορικοὶ ἐν κλια congessit: verbu-que verbo reddere scrupulositis maluit, quam ad Hebraeam λέf ν conducibilia, caste atque in telligenter proferre. abemus Nicolaum Cis nardum quem tu omnium maxime hactenus es/ amplexus, non iniuria niaud tamen nihil de-

515쪽

que tradit Graeca,quam Hebraica. Sanctem misgninum opulantia quaedam non indiligens co- mendat:verum utpote immodicu a culpa minus liberat. adeoque illud vero verius esse deprehe-di,quod in ore frequens tibi est, Dionysi: Abra, hamum paulo clariorem, & copiosiorem nobi quoda modo fuisse a Pagnino obtrusum; Magia strosq; a legedo is sos; nedu discipulos, linune salutates deterreri. Sunt Mercerius,Reuclinuri Quinquerboreus , praestantes profecto Viri; sed qui , huius candidatos linguae,ac plus quam modice callentes, requirant prouehantque: Urunculorum nulli ducta ratione, quos, ad iacienda tantae rei fundamenta,principio nihil,qu Iibet exiguum , respuere par est ue ut p/ulatim procedat opus,& stabiis aedificium construatur. Pari ferme praeconio est efferendus Marcus M rinus,qui Grammaticae rei coniecit, &in tabulas redegit; At enim, ut eius demum c . . paratar laudem ignorantisores assequantur,pe

spicuitatem /ac facilitatem desiderat maiorem, iique longius arcentur, qui puerilia rudimenta subtiliu4 rimantur. Guhielmus Franeus, Valis Iis-umbrosae Monachus, docte,accurate,dilig ter scripsit:atqui,prb Caelitum hominumque fidem l quia nam tot vi ad quodque attexa tur caput,tot Philosophici ambitus&emblema- ta agglutinentur Poterat limatius contrahere in angustum,& splendidius exornare citra sistidiuminec aduersus eam Libri sarcinam, veluti Medusaeuia

516쪽

o Ea Is T. CENT. N. 437 Medusaeum caput, Perses falcato ense, aut Mianeruae clypeo uti haberemus. Ipsemet Solisn mine nuncupauit. An vero aer est innniquaquo purus, & nusquam ab selo exsudante emergunt nebulae praeterquam quhd Etrusco charatiere infuscavit. Quam tradendarum linguarum rationem perinde risi, ac soleo eos, qui Platonem& Aristotelem ad hunc modum loquenins fecerunt, aut ex his praecepta derivantes, animos, minime peregrina hac subactione excultos, irrigarunt. Superest Benedictus Blancuccius,qui

haud ita pridem in isto puluere desudauit: in

hanc tamen arenam qui descenderint,illo veluti ceromate, percommode viantur, ae fuerint Giusmodi Institutiones scientibus Enchiridij lo

co, quibus prosiciant multo uberius;ingenio autem tardiores ac minus docti, aegre capiendo sint. Nam cuin otium non facessant tot par

phrases & multiplex adia Analysis Qui quidε

Commentarij Grammaticorum omnes, plurimum incommodinum ac difficultatum a nobis, ut rudes sumus,habere existimantur. Quamobrem hortor te, Velia,quantum possum, istorentissima Grammaticae tuae praecepta maturὰabsoluas,& in publicum citius omnino , quam queat,proferas. quando in iis c nec in auribus datum volo, qui blandus natura non sum. & micos moneo aeque libere, atque in oculis fero onsilium tuum & industria spectat, ut dii cide breuiterque eos, qui sunt ignari, doceas; qui per lent,submoneas: ut inprimis verbora E e Venus

517쪽

, 33 Io BAPTIsTAR LAURI Venus ac proprietas elucescat; tum splendescieordo, nec quidquam plane desit, aut inutiliter exuberet. Scholiis insuper aureis Libellus sta leat,& pleraque, ab aliis interuersa, candidi sim spectentui expressa & restituta. Quin igiatur,mi Velia, maioribus Vigilijs hac una Lucubratiuncula sapienter proludis 3 cui ego, inter

tam multas Hebraeas,eum praecipue locum fore auguror, quem Aluarus inter Latinos obtinuit, eui primas recentiores omnes merito detulerunt. bimestri spatio istic,dixeras , tibi satis esse ad perficiendum , Capitibus duodetriginta ad

umbiculum perductis : nunc quantulum arbitrer ad calcem superesse Amabo te,Dionysi, ne sis comperendinator, tu aequo iniurius gloriae,ac enitere,ut,Perusiam cum iterum venero Tuderenim coaltat Cardinalis meus, egoque hic a sens nil llas Litteras editurus sum ac Centuriam praelo subiecero,Institutiones tuas,graphice descriptas,nobis reIegendas tradas, mox Vulgaturus Romae , cum huc mecum redieris: ubi foetuum tuorum, ni abnuas, minister, adiutor, ac particem e o. Vale.Romae. ἈEΡ I s T. XCVIII. Τuderi

Baptissae aret aromo. ASSEM para,& nuncium accipe longe

tatissimum. Excellentissima Ruuereia Cardinatimεo Nepotulum, M. Anto 'io Mar

chioni Filiolum incolumis peperit 3 quo solo

antiari

518쪽

E p I s T. CEN T. II. 63'antiquissimae Familiae propagatae laus constat.

'Quanquam autem praeclarissima Femina mi- nus in Naturae officio claudicarat, non una sui sexus ante data sobole: maiore certe praeconio modo efferenda est;qubd Urbem Romam Puero

Principe & scitulo felicissime locupletavit.

Prope fuit . ut, ad aetatis iuni*ris naenias rela', sus. positus Siderum ac spatia dimetirer, Caelique κατατημα describerem . sed nosti nimirum .iquam nunc omnes diuinandi rationes odorim, ι quamque ferreo conuicio eos soleam verberare,

qui, Veluti de tripode, A strorum decreta nobi obtrudunt, Se ad fallacias rerum futurarum tradendas, styi' & lingua misere abutuntur. Etsi scio,quis non iniuria tu in eo me ipsum increpaveris , qui, ut Ptolomaei Mathemata dotactissime calles, ita, quemadmodum sobrie versari in iis quilibet prudens queat, fuse ac '- pienter tuo illo Commentario docuisti sic in praesens sum homo. Quod ex animo precor, tu - que iuxta mecnm rogabis Deum; ut auspica tissimum hune partum, & illustrissimi connu- , bii prouentum bene sortunare velit: tum Patri prospera omnia, Patruo proximum abi se Iocum, &tardissimum ad se reditum indulgere. Expecto sententiam tuam ad ν,quam in Aedem Marianam , in Foro Boario, ad Hortos

Palatinos , nuper extructam , concinnavi. nec

enim prius lapicidae ferrum marmori 4nsculpserit, quam lima tua interpolarit ac re finxerit. Nam Vibianam alteram, pro me de s erga

519쪽

46 IO. BAPTISTAE LAvRr amplissimos nolbique amantissimos ii studio,iam plus decies excussi,planeque t cum sentio,qui talium es iudex acerrimus& nucleator oculatissiinus, nullam prorsus erui inde posse Vettonensium I mpublicam: tantu, Caium Vibium Romani Populi Cuxatorem, Iudicemdisdem datum.pro Devoto, legendum Pu '' to,defunctum: sic ut in principem vita sunctum

Elogium fuerit meritissimo confectum. Exemplum remitto, ut Iicobo tuo negotium des co

sulendi istrum Perusiae lapidem , &nisi sit in Aede S. Angeli ad Portam Angelicam,sicut M tifalchius olim indicauit, & nos alias frustia a conquisiuimus; haud longule venari poterit in Hortis eleganti a viri doctrina praestantis op- timique, Io. Pauli Sotij Canonici. Vale. Romae. xvLKalend.Aprilis M. DC.XVII.

Perusia in i ede S: Angeli , ad Portam

eiusdem nominis.

DECVRIONIBUS M . II. PLEBI. II. D. D. D. .

520쪽

In eodem lapide, vetu Me attrito atque

corrose, a terso.

DEDIC. IDIBUS AUL. t 'IMP. M. AURELIO ANTONINO AUG. PIO. FEL. I. II.

F vo superii gratia. vacuus tandem acuis

ris sum , quae me 'diu acriter attriuerunt: haerere diutius in urbe non possum, propediem Rus cogito, moxAulam, inhioque in primis ad colloquia& complexus tuos, qui iure Gratia rum iampridem in aere meo es, licet ego magis etiam in tuo.Tu vero quamdudum a nobis ab ris nec enim excidit, quod conuenerat internos, Roma demigrantes. Tuder,Vti scribis qua-do te Patriae iam tardium coepit,magnis itineri- 'bus es concessurus. inde Perusiam ad nos fac excurras, non Vt hanc modo cernas Hetruriae Regiam Civitatem, in ipso Apennino sitam,cuius visendae miro iampridem teneris desiderim sed ut Romanorum clade insignem, Lacu Thra- symenum, prominentes in eo Insulas, adiacentes Pagos & vicinum Montem,ab imo per medium, Herculeo poetae labore, , Brachio poris brachio cuniculo transsossum , contempleris. Qui nempe Lacus olim concepto igne conflagrauersi, indicante hic agnosces Plinio, ac pro

plua deprehendes, qu. de illosunt a Campano

SEARCH

MENU NAVIGATION